Читать книгу Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy - Francis Hutcheson - Страница 26

Оглавление

PHILOSOPHIAE MORALIS INSTITUTIO COMPENDIARIA <114>

LIBER II


Jurisprudentiae Naturalis Elementa.

CAPUT I De Lege Naturali.

I. Quo melius {ad naturam conformentur singulae vitae partes,} hominumque inter se officia et jura intelligantur, prius exponenda est doctrina generalior, complicatas quasdam, in ethicis, notiones evolvens et explicans; quam [breviter exhibemus] [proxima tria capita exhibent].

Primas honesti et turpis notiones, in libro superiore, ex hominis conformatione deduximus; ex quibus constiterit, ea omnia recte {sive jure} fieri, possideri, aut ab aliis postulari, quae vel ad communem omnium faciunt utilitatem, vel singulorum propriam, <115> nemini nocentem, communique utilitati non repugnantem. Unde dicitur quisque jus habere, ad ea omnia agenda, habenda, aut ab aliis consequenda: quique {alium quemvis} impediret ita agere aut habere, aut quod ita postulatur praestare recusaret, injuriam facere diceretur.

Altius verò rem repetenti patebit, hanc naturae nostrae fabricam, clara continere indicia voluntatis Dei, alias hominum actiones jubentis, alias vetantis. {Atque licet legis notio, cui congruant aut non congruant voluntates aut actiones, sit artificialis et factitia; ita tamen ubique gentium et in omni tempore hominibus familiaris et facilis fuit, ut meritò naturalis etiam dicatur. Etenim justae potestatis cognitio facillima est, ex ea quam in liberos immaturos, ipsis utilissimam, parentibus natura tribuit.} Idque usu {etiam omnibus} compertum, homines {adultos} non semper suo marte, sed aliorum monitis saepius scire quae sint vitae profutura aut nocitura; (prudentiorum enim judicio et monitis, cognitionis et prudentiae humanae bona pars innititur:) quumque hominum quosdam caeteris multò esse solertiores, fatebuntur et ipsi qui minus sapiunt; jubebit semper ἡγεμονικὸν illud cuique infixum, ut coetus hominum numerosiores, in communem conjuncti utilitatem, prudentioribus quibusdam <116> rectionem omnium permittant, cogantque renitentes, ut eorum jussis obsequantur qui hoc legitimum nacti sunt imperii jus. Hinc [pervulgata] [omnibus nota] est justi imperii notio [justa imperandi potestas]; ubicunque scil: ex ipsa imperii delati forma et modo satis constat, nulla fore imperantibus ad peccandum invitamenta, aut spem saltem nullam aut exiguam, imperio sibi permisso in populi perniciem impunè abutendi. Cuique notissima igitur est legis vis et natura, quae est “jure imperantis voluntas, subditis declarata, actiones alias jubens, alias vetans, praemiis propositis et poenis.”

II. Quum autem constet, Deum esse et optimum et maximum, constabit etiam, ad omnium communem, et cujusque propriam pertinere foelicitatem, ut omnes Deo, sive jubenti, sive vetanti, pareant; cui sanctissime devinciuntur ab ipso creati, conservati, bonisque plurimis munificentissimè cumulati. Constabit ibidem, omnia jussis Dei adversantia, communi etiam adversari foelicitati, animumque prodere ingratissimum. Unde et manifestum est, Deum jure pleno, virtutibus suis perfectissimis innixo, imperium sibi in omnes vindicare.

Sed quum homo, nè suae quidem prudentiae, nedum stabilis et sincerae bonitatis, fidem {satis firmam} apud alios facere queat; <117> quippe quam saepe imitaretur obscura malitia, nullo certo indicio a verâ bonitate secernenda, siquidem ea ratione ad imperia ascendere daretur: quumque nullum imperium suspectum et formidatum, populo de sua salute dubio, utile aut laetum esse possit; non ex prudentiae suae aut bonitatis opinione eximia, recte imperium sibi arrogabit homo, si absit eorum consensus qui imperio subjiciuntur, neque ipsis satis cautum sit, ne potestas assumpta in populi perniciem convertatur.

III. Quumque porro [rerum omnium rector et] [hominum] fabricator Deus, eum recti et honesti sensum nobis inseruit, easque rationis vires, quarum ope, observatâ nostra rerumque aliarum naturâ, facile intelligimus quaenam communi omnium, et propriae cujusque inserviant utilitati, quaenam eidem obsint; et simul perspicimus, benigna vitae officia, ipsi qui iis fungitur, fore plerumque utilia, contraria vero inutilia; obtinebunt haec omnia rectae rationis praecepta,{*} sive dictata practica, vim legis a Deo jussae, sancitae, et promulgatae.

In omni lege duae sunt partes praeceptum et sanctio: illud. jubet aut vetat; haec monstrat praemia iis tribuenda qui legi paruerint, <118> poenasque eos manentes qui eam violaverint. In legibus civilibus, praeter praemia quibusdam propria, hoc commune est, ut qui paruerint, omni civium jure, et communibus vitae civilis commodis, fruantur. Poenae verbis disertis plerumque sunt annexae. Legum naturalium sanctiones innotescunt, quo modo et praecepta. Omnia nempe animi gaudia, spesque laetae, quae virtutes suâ natura comitantur; omnes item utilitates, sive sponte ab honestis officiis nascentes, sive ab hominum comprobatione et benevolentia, sive ab ipso Deo sperandae; sive in hac vita, sive in illa quae insecutura est, sunt legum naturalium praemia. Poenae sunt, mala omnia interna aut externa, ex vitiis sua sponte nascentia, animi morsus, inquietudines, ipsique metus molestissimi; omnia denique quae a Deo hominibusque infensis, recta docet ratio esse metuenda.

IV. Lex etiam divina, pro varia promulgandi ratione, vel est naturalis, vel quae positiva dicitur. Naturalis, per rationem rerum constitutionem observantem innotescit; positiva, signis institutis, voce nempe aut scripto, promulgatur.

Leges voce promulgatae aut scripto, sunt ratione materiae, vel necessariae, vel non necessariae. Utilitatem {quidem} aliquam communem spectare debet, et solet, omnis <119> lex: Aliae tamen leges monstrant ejus consequendae rationes unicas et necessarias, adeo ut contrariae leges inutiles essent aut pestiferae; aliae {contra} inter diversas rationes, quarum nulla omnino incommoda, optimas eligunt; aut inter aequè commodas, unam; ubi {hoc} exigit vita communis, ut in unâ quadam plures conveniant.{*} Quod usu venit in locis, temporibus, aliisque ejusmodi constituendis, ubi pluribus commune negotium simul est obeundum. Hae dicuntur etiam, ratione materiae, positivae; illae naturales.

V. Leges fere omnes, praecipue naturales, totum respiciunt populum, vel omnes ex certo ordine. Inter homines nonnunquam feruntur privilegia; eaque vel in gratiam, vel in odium. Est privilegium, “lex privata, unum aut paucos respiciens.” Si ob merita praeclara, in gratiam feratur privilegium, neque communi obsit utilitati, est justum. Incidere potest {etiam}, licet rarius, ut in odium scelerati et malitiosi, justum irrogari possit privilegium.

Aequitas, sive επιεικεία, est “legis correctio et emendatio, ubi verba legum causis non sunt adaequata”; magis, utpote, aut minus quam par est porrecta. Locum habet hoc aequitatis genus, tantum in legibus quae <120> verbis enunciantur. Lex {enim} naturalis, non verbis, sed [ast] ratione duce, omnia ex aequo et bono determinat.

VI. Dispensationes, quas vocant, invexit jus canonicum, quibus aliquis legibus solvitur. Harum varia sunt genera; dantur enim exemptiones, sive immunitates, vel a praecepto, vel sanctione. Ubi quidem ita delicti admissi datur venia, aut tollitur sanctio, ut communi interea satis consulatur utilitati, legumque conservetur vis et majestas, nihil est in eo iniqui. Istiusmodi dispensationes nonnunquam largiendi potestas, summis plerumque permittitur civitatum rectoribus. <Praecedens> A praecepti verò justi vinculo immunitas, aegerrimè admittenda.

At (1.) nulla intelligitur esse dispensatio, si quis eo usus jure quod ipsi leges tribuunt, aut potestate quavis sibi per leges permissâ, vicini perimat obligationem, aut novam ipsi imponat. Ut si creditor debitum remittat; aut civitatis rector ea agat quae jure potest, per se, vel per alios suo mandato instructos.

(2.) Legibus aliquando minimè iniquis, sive divinis, sive humanis, datur quibusdam immunitas a poenis externis, quas actionibus parum honestis promeruere; ubi pro populi hebetudine, vel moribus pravis, non <121> alia ratione, graviora praecaveri possunt mala. At neque hoc volunt essedispensare.

(3.) Nulla rectoris cujusvis permissione, aut jussu, vel pravi animi motus fieri possunt boni, vel ex bonis mali: neque magis immutari potest actionum, ex animi virtutibus aut vitiis manantium, natura. Dispensationes igitur a praeceptis, quas volunt canonici, tantum sunt justae, quando leges ipsae sunt aut improbae aut stolidae: quarum ingentem farraginem invexit jus canonicum.

VII. Jus naturale, quum legum multitudinem in corpus quoddam compositam sonat, aliud dicitur primarium, aliud secundarium: hoc mutabile, illud immutabile volunt. Non tamen ex propositionibus evidentibus et noeticis, constat prius; neque ex dianoeticis solis, posterius: quaeque etiam ex certis sequuntur praemissis conclusiones, pariter sunt certae et immutabiles. Neque alio sensu est utilis haec distinctio, quam si praecepta, quae ad vitam tolerabilem sunt omnino necessaria, dicantur primaria; quae autem ad vitae ornatum, et uberiorem foelicitatem faciunt, secundaria. Neque in foro Dei, sunt haec prioribus mutabiliora; quamvis violantibus saepius detur immunitas a poenis externis.

Ex iis quae in libro superiore sunt dicta, patebit officia nostra omnia, prout lege quadam <122> naturali a Deo praecepta {sunt}, duabus monstrari legibus primariis: quarum prima est, Deum esse colendum; cum quo conjunctum est, quod ei in omnibus sit obsequendum.

Altera est, communi omnium utilitati et foelicitati, et singulorum quorumvis, dummodo ea communiori aut majori non adversetur, esse prospiciendum.

Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy

Подняться наверх