Читать книгу Vita Bonifatii - Willibald - Страница 3

Vita Bonifatii auctore Willibaldo

Оглавление

Dominis sanctis et vere in Christo carissimis Lullo et Megingozo coepiscopus Willibaldus licet indignus, in domino presbiter.

Praecepto piae paternitatis vestrae effectu pariter et voto – non propriae ludis litterari scientia confidens, sed debitum oboedientiae obsequium vestrae inpendens sanctitate – libenter parui arduumque quod suggessistis exiguis viribus opus inchoavi, ad perfectionis terminum fine tenus deducens. Sed obsecro, ut, si quippiam aliter quam vestra expetierit voluntas provenerit, infirmitatis meae inbecillitatem operisque inpositi sublimitatem aequo animo sustenetis, quoniam maximum mecum reverentiae est indicium, cum vestrae sublimitatis imperio oboedientiae operam non denego: quia si dignum aliquid et nostris temporibus profuturum conficerim, divino utique munere ac praecepti vestri desiderio conferendum est, quoniam pia quandoque desiderantis voluntas et manum imitatur emunctoris et inpressionis suae violentia vel minimam quadam desideratae scientiae dulcedinem parat familicumque inpertiendo reficit. Decrevit enim sanctitas vestra insipientem sapientibus et minus idoneum prudentibus coaequare ac praeferre, et quod – sine vestro videlicet conatu – prudenti sermone revelare potuistis, hoc mihi velut ignaro inponere. Sed deprecor, ut, quem praecepti vestri torcular deprimit, precatus adsiduae orationis infundet, et mentem ignaviae caligine obtunsam voluntas spontaneae dilectionis vestrae vel e somno resuscitet, ut ad ea quae cogentibus vobis invitata est tenacior vivaci sermonum narratione reddatur.

Conpulistis enim me, ut ad normam eorum, quorum aut vitae castimoniam aut morum sanctimoniam sancti procul dubio patres elegante verborum ambage cartis inserendo tradiderunt, – petentibus relegiosis ac catholicis viris, quibus vel in Tusciae partibus vel in Galliae terminis vel in Germaniae aditibus aut etiam in Brittaniae limitibus sancti Bonifatii martyris fama miraculorumque choruscatio perstrepuit, – sicut discipulis eius secum diu commorantibus vel vobis ipsis referentibus conperirem, prochemium mediumque aut finem vitae eius, quanta valeam indagatione, litteris inseram. Et quemadmodum, primae praevaricationis resoluto cyrografo et verae lucis radio inluciscente, Egesippus, qui sub Anacleto Romam venisse fertur, quinque ecclesiasticorum actuum libros ob utilitate legentium edidisse perhibetur, Eusebius que Cesariensis, nominatissimus historiographorum scriptor, cum Pamphilo martyre et adiutore suo suorum sibique antecedentium temporum historias mira eloquii dissertitudine texentes, infinita scriptis volumina ediderunt, necnon et Gregorius, qui erat vir beatae memoriae litterarum studiis eruditissimus, glorioso apostolicae sedis culmine praesidens, beatorum scribens confessorum vitam, dialecticum miro ostendens moderamine morem, – quattuorque logica expressit ratiocinatione libros, qui hucusque, ecclesiarum inserta bibliothicis, elugubratam posteris scientiae adferunt dignitatem, – ita beati viri vitam praecelsasque eius virtutes et cultum pietatis atque abstinentiae robor praesentibus ac post secuturis saeculis iubetis demonstrare. Sed quamvis ad demonstrandam tantarum rerum rationem exiguum me parvumque fiere auctorem cognoscam, tamen, exigente benivolentiae vestrae voluntate, hoc quod demandastis, vobis iubantibus, non propriae praesumptionis insolentia fretus, sed adsertione catholicorum confisus, adgrediar opus, neque ex parvitates meae stilo propriae ludis praeconium requirens, sed ex tantae rei relatione profuturum legentibus praebens exemplum, dum hiis quisque instruitur formulis et ad meliora profectus sui perfectione perducitur.

Vita Bonifatii

Подняться наверх