Читать книгу Vita Bonifatii - Willibald - Страница 6
3. Quod doctrinae verbum omnibus praeberet et quod hanc non suo ante tempus aetatis arbitrio arripuerat
ОглавлениеAd generalem ergo cottidianae contemplationis eius formam et diuturnam parsimoniae continentiam sermo a nobis directus aliquantisper dirivatur, ut per singulos quosque ascensus sublimia huius sancti viri opera propensius conpendiosa verborum raritate exequamur studiumque vitae per omnia venerabilis sancti Bonifatii subtilius indagando prosequamur, ut et aequa libraminis moderatione exemplar nobis aeternitatis et patens fiat apostolicae eruditionis norma. Qui per sanctorum exempla arduam caelestis intellegentiae semitam feliciter scandens ac praevium populis ducatum praebens, portam domini Dei nostri, quam iusti intrabunt, ipse ingressus aperuit. Et ab infantia sua usque ad decrepitam aetatis senectutem praeteritorum non mediocriter patrum sapientiam imitatus est, dum prophetarum iugiter et apostolorum verba stilo sanctitatis conscripta et gloriosam martyrum passionem litterarum apicibus insertam, sed et euangelicam domini Dei nostri traditionem cottidie commendabat memoriae et secundum apostolum, sive manducasset sive bibisset sive aliud aliquid egisset, laudis semper praeconium et devotae fastigium iubilationis tam mente quam etiam ore persolvebat Deo, iuxta illud psalmigraphi: Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus eius in ore meo. In tantum enim scripturarum exarsit desiderio, ut omni se intentione earum imitatione et auditione sepius coniungeret; et quae ob doctrinam populorum conscripta sunt, ipse quippe populis mira eloqui dissertitudine et sollertissima parabularum adsertione efficaciter praedicando retexuit. Cui tale discretionis temperamentum inerat, ut et vigore correptionis mansuetudo et vigor praedicationis mansuetudine non deerat, sed quem zelus accenderat vigoris, mansuetudo mitigabat amoris. Divitibus ergo ac potentibus liberisque ac servis aequalem sanctae exortationis exhibuit disciplinam, ut nec divites adolando demulceret nec servos vel liberos districtione praegravaret; sed iuxta apostolum omnibus omnia factus est, ut omnes lucrificaret. Qui et doctrinae caelestis documentum non suo ante tempus arripuit arbitrio nec obstinationis suae rapina usurpatum adquisivit, sed sanctae humilitatis profectu XXX aut eo amplius annorum habens aetatem, magisteriale et familiare sublevatus electione, iuxta canonicae constitutionis regulam suscepit et ad sacerdotalis officii gradum, diversis donorum ditatus muneribus, accessit, ita ut elemosinis quidem misericordiaeque operibus, quantum sub regularis monasterialique praevaluit districtione, opere penitus ac voluntate deserviret, sed et nocturna vigiliarum spatia omnibus horis praeveniens, orationis se sollicitius laboriosa operatione exercuit. Cuius nec patientiam ira subripuit nec longanimitatem furor commovit nec libido continentiam expugnavit nec abstinentiam castrimargia violavit; sed ita omni se ieiunii frugalitate subiugavit, ut, vinum et siceram non bibens, utriusque testamenti imitatus est patres et cum egregio gentium diceret doctore: Castigo corpus meum et servituti subicio, ne forte, aliis praedicans, ipse reprobus efficiar.