Читать книгу Vita Bonifatii - Willibald - Страница 4
Orditur liber sancti Bonifatii 1. Qualiter in infantia Dei servitium inchoavit
ОглавлениеInlustrem igitur ac vere beatam sancti Bonifatii summi pontificis vitam moresque eius, sanctorum magnopere imitatione sacratos, licet opacitate praepediti scientiae, exili tamen opusculi huius stamine innectere ac simplici historiae tegmine, – quemadmodum relegiosis viris referentibus conperimus, qui cottidiano eius conloquio et relegionis conversatione sedulo praesentati, ea quae audierunt vel viderunt in exemplum posteris tradiderunt, – congregata verborum raritate, texendo nitimur enodare et ab exordio usque ad finem, quanta possumus indagatione, divinae contemplationis eius sanctimoniam revelare.
Cum enim primaevo puerilis aetatis decore multa ut solet maternae sollicitudinis cura ablactatus atque enutritus esset, magna nimirum dilectatione, ceterorum postposita amore filiorum, adfectatus est a patre. Sed quia iam labentia cuncta animo subiecerat et aeterna magis quam praesentia cogitare disposuerat, cum esset annorum circiter quattuor seu quinque, Dei se servitio subiugare studivit multoque mentis conamine de monasteriali iugiter vita insudare et ad eam mentis cottidie nisibus anhelare. Cum vero aliqui, sicut illis regionibus moris est, presbiteri sive clerici populares vel laicos praedicandi causa adissent et ad villam domumque praefati patrisfamilias venissent, mox, quantum possibilitatis eius pusillanimitas in infantia sua praevaluit, coeperat cum eis de caelestibus loquendo tractare et, quid sibi suaeque infirmitate in futurum proficeret, interrogare. Cumque ita diu de caelestibus diuturna mentis meditatione cogitaret ac totum se in futurum extenderet et ad superna eregeret, patri etiam demum haec quae animo gerebat revelavit et, ut suae consuleret voluntati, rogavit. Quo conperto, obstupefactus pater magna eum increpationis instantia partim minis, ne se desereret, prohibuit, partim etiam blandimentis ad saecularis negotii curam instigabat, ut temporaneo eum transitoriae hereditatis subiungeret lucro et, sese quandoque defuncto, suae terrenae facultatis custodem, immo etiam heredem relinqueret. Verbis quidem quam plurimis, fraudulenta humanae calliditatis usus versutia, tenerum a cepti perfectione propositi animum declinare temptavit magisque hanc suae tolerabiliorem esse infantiae activam quamque vitam monasterialis militiae contemplativam multiplici sermonum adolatione promittit, ut vel sic a propositi huius conamine eum cohiberet et ad mundane luxus mollitiem incitaret. Sed vir iam Deo in pueritia plenus quanto est a patre plus prohibitus, tanto, mentis arrepta fortitudine, caeleste adquirere sibi thesaurum et sacris se coniungere litterarum studiis ancxius anhelabat. Fitque mirum in modum, sicuti semper divina agere solet misericordia, ut suo inbecilliores aetatis militoni Deus et coeptae rei solacium et ancxiae voluntatis augmentum obsistentisque repentinam patris motationem mentis providens condonavit, ita ut uno eodemque temporis successu et festina patrem egritudo, subitaneo iam inminente mortis articulo, subrepsit et pia quantotius pueri magno temporis intervallo praepedita voluntas succrevit, dominoque Deo adiuvante, succrescendo impleta est ac perfecta.
Postquam enim miro dispensationis Dei iudicio carnalem ingens sancti viri patrem arripuerat languor, deposita mox pristina mentis pertinacia, puerum, propinquorum facta conventione, ad monasterium, quod priscorum nuncupatur vocabulo Ad-Escancastre, spontaneus, a Domino quidem correptus, direxit et fideli viro Vulfhardo, qui et abbas illius extitit monasterii, per fideles suae legationis nuntios redditum commendavit. Quem, puerilibus adhuc in annis constitutus, sapienter, suis secum adstantibus amicis, adlocutus est, et quod multo videlicet tempore monasteriali se regula subiecere desiderasset, rationabile prolata petitione, sicut a parentibus pridem edoctus erat, indicavit. Cui protinus pater monasterii, inito fratrum consilio et eorum accepta, sicut regularis vitae ordo poposcit, benedictione, consensum praebuit et effectum. Sicque vir Dei, carnale orbatus patre, adoptivum nostrae redemptionis secutus est patrem, terrenisque saeculi renuntians lucris, mercimonium deinceps aeternae hereditatis adquirere satagebat, ut iuxta veridicam veritatis vocem patrem relinquendo aut matrem aut agros aut alia, quae huius mundi sunt, centuplum acciperet et vitam aeternam possideret.