Читать книгу Vita Bonifatii - Willibald - Страница 7

4. De eo quod ab omnibus primatibus directus sit ad Cent et quod postea ad Fresiam pervenit

Оглавление

Collecta ergo sparsim superius sublimitate sancti huius viri virtutum, silentio quae subsequuntur minime praetermittenda estimamus, quae et fidelium didicimus relatione virorum et manifesta equidem scripturae patefactione exerere curamus: quanta suarum perseverantia virium et coeptis bonis inheserat et ad alia quaeque festine properando animum incitaret. Cumque diutius mentem supra enumeratis virtutibus edomaret et de die in diem ad altiora bonorum documenta sub praedicto se presbiteratus gradu proveheret, iam, regnante Ine Westsaxonum rege, subitanea quaedam incubuerat, nova quadam seditione exorta, necessitas; et statim synodale a primatibus ecclesiarum cum consilio praedicti regis servorum Dei factum est concilium. Moxque omnibus in unum convenientibus, saluberrima de hac recenti dissensione consilii questio inter sacerdotales ecclesiastici ordinis gradus sapienter exoritur. Et prudentiori inito consultu, fideles in Domino legatos ad archiepiscopum Cantuariae civitatis nomine Berechtwaldum distinandos deputarunt, ne eorum praesumptione aut temeritate adscriberetur, si quid sine tanti pontificis agerent consilio. Cumque omnis senatus et universus clericorum ordo, tam providenti peracta conlatione, consentirent, confestim rex cunctos Christi famulos adlocutus est et, cui huius praefatae legationis nuntium inponerent, sciscitaret. Tum repente summus in Christo archimandrita, qui praedicto praeerat monasterio, nomen Wynbercht et Wintra, qui monasterium quod dicitur Tyssesburg praesedebat, et Beorwald, qui divina coenobium gubernatione quod antiquorum nuncupatur vocabulo Glestingaburg regebat, necnon et alii multi huius sancti propositi patres sanctum hunc virum accitum adduxerunt ad regem. Cui et nuntium rex et legationis notitiam inposuit et, adhibitis secum sociis, direxit cum pace. Qui etiam, nuntio sibi inposito, iuxta mandatum seniorum prospero itenere pervenit ad Cent et archiepiscopo summi pontificatus infula praedito sapienter cuncta, quemadmodum edoctus erat a rege, per ordinem revelavit. Et sic, spontaneo accepto responso, post non multos dies reversus est ad patriam, praefatoque rege ac praedictis servis Dei secum adsistentibus, a venerabili archiepiscopo spontaneum scienter detulit responsum et magnum universis contulit gaudium. Ac sic deinceps mira dispensationis Dei benivolentia nomen eius diffamatum est et celebre apud omnes tam seculares dignitates quam etiam ecclesiastici officii ordines habebatur, ita ut, amodo iam in futurum proficiens, synodali sepissime eorum intererat instituto.

Sed quia mens etiam Deo dedicata favoribus non adtollitur humanis nec laudibus sublevatur, coeperat ad alia multa sollicitudinis cura adtentius properare et parentum adfiniumque suorum consortia devitare et peregrina magis quam paternae hereditatis terrarum loca desiderare. Sed cum sic longo temporis intervallo secum sollertissime deliberaret, ut patriam parentesque desereret, tandem, arrepto beatae memoriae et praedicti patris consultu, cuncta animi sui secreta intra conscientiam ante ea abscondita patenter aperuit et magna precuum instantia ad consensum suae voluntatis sancti viri animum provocavit. Qui etiam, magna primitus admiratione obstupefactus, poscenti sane supplicantique desideratum ad tempus contradixit iter, ut cepti propositi sedaret industriam; sed ad extremum, invaliscente omnipotentis Dei providentia, convaluit etiam sermo petentis. Et tanta abbatis fratrumque suorum secum sub regulari disciplina viventium devotione adoptatum inchoaverat iter, dominoque Deo dispensante, compleverat, ut ei etiam humani sumptus solacia libenter inpenderent et magna cordis commotione lacrimarum diutius infusiones orationumque supplicationes pro eo ad Dominum fuderent.

Hic etiam dum, spiritali confortatus armatura et seculari sublimatus sumptura, utriusque vitae stipendiis minime careret, adhibitis secum duobus aut tribus fratribus, quorum corporali spiritalique indigebat sustentaculo, profectus est, ac sic, inmensis peragratis terrae partibus, prospero obans fratrum comitatu, pervenit ad locum, ubi erat forum rerum venalium et usque hodie antiquo Anglorum Saxonumque vocabulo appellatur Lundenwich. Ac non multo transacto postliminio nautarum, naviter novus quidem epipata, consentienti nauclerio, adgressus est navem, nauloque inpenso, prospero ventorum flatu pervenit ad Dorstet, ibique aliquandiu commoratus, debitum domino Deo exsolvit die noctuque praeconium.

Sed quoniam, gravi ingruente paganorum impetu, hostilis exorta dissensio inter Carlum principem gloriosumque ducem Franchorum et Redbodum regem Fresonum populos ex utraque parte perturbabat maximaque iam pars ecclesiarum Christi, quae Franchorum prius in Fresia subiectae erant imperio, Redbodi incumbente persecutione ac servorum Dei facta expulsione, vastata erat ac destructa, idulorum quoque cultura exstructis dilubrorum fanis lugubriter renovata, tum vir Dei, perspecta perversitatis nequitia, pervenit ad Trecht, ibique aliquantis exspectatis diebus, advenientem regem Raedbodum adlocutus est, et multis illarum circumvallatis ac conspectis terrarum partibus, utrum sibi in futurum praedicationis uspiam patesceret locus, perquireret, proponensque animo, ut, si quanam in parte huius populi euangeli umquam aditus claresceret, verbi quidem Dei semina ministraret. Quod etiam, multis transactis annorum curriculis, gloriosa martyrii testificatio conprobavit.

Sed quia sanctorum singulare munus est sanctitatis, ut, dum ad tempus suum sine spiritalis virore germinis laborem minime pollentem perspiciunt, ad alia prorsus loca foecundo laboris cum fructu migrant, – quoniam in cassum inhabitatur locus, si et fructus deest sanctitatis, – sanctus enim vir, dum sterelem aliquandiu Fresonum terram inhabitaret et estatis autumnique aliquantulum tempus praeteriret, iam arida caelestis rore fecunditatis relinquerat arva et ad natale, suis secum sumptis conviatoribus, solum migravit, ac monasterii sui secreta petens, etiam ibidem secundi siquidem anni hiemem, tripudiantium fratrum amore susceptus, hiemando transegerat, et apostolicam gentium doctoris vocem imitaretur, dicentis: Ibi enim constitui hiemare.

Vita Bonifatii

Подняться наверх