Читать книгу Vita Bonifatii - Willibald - Страница 5

2. Qualiter adolescentiae incentiva primitus frangeret et omnibus bonis inhereret

Оглавление

Expleto igitur, licet summatim primordiali expositionis nostrae ordine, quia quali se in initio studiosae conversationis sanctimonia subdiderit, breviter protulimus, ut, fabricae a nobis fundamento confecto, structurae paulatim sublimitas ad summa altius erigeretur. Postquam enim aetas et mira in eo scientiae praevaluit fortitudo, infantiaeque VII, puerilis adveniente decore aetatis, evolvuntur anni, magna siquidem mentis et ineffabili gravitate, caeleste inspirante gratia, sicut subsequentia huius operis documenta declarant, ditatus est et multarum castimonia virtutum iuxta ostensum sanctorum exemplar praecedentium et venerabilium instituta patrum subditus, declaratus ac decoratus. Adeo etiam divino exarsit ingenio ac lectionis adprime se subdidit exercitio, ut, singulis quibusque additis temporibus, momentis atque horis annorumque curriculis, augerentur etiam in eo superni adiumenta divinaque donorum incrementa protectoris. Et quanto pastoralis pedagogio magisterii est provectus, tanto ad profectum aeternae beatitudinis – sicut fideles confamiliaritatis illius viri pro certo testati sunt – eum cottidiana eius studia iugi ludis litterari meditatione die noctuque incitavere et contra infestas diabolicae suggestionis persecutiones, quae tenerum sepe apud mortales iuventutis florem ceu nebulosae quadam caecitatis caligine obtegere solent, mirabiliter protexere, ita ut etiam propter indesinentem diuturnae sollicitudinis eius curam et sempiternam sanctarum legum examinationem inlecebrosa in eo adulescentiae incentiva et carnalium desideriorum impetus primitus inpingentes, domino Deo auxiliante, maxima ex parte sedavere. Magisque ac magis ad communem provehunt populorum doctrinam, quam, non multo transacto temporis intervallo, secundum pontificale ecclesiasticae diffinitionis decretum inchoavit, dilatavit ac perfecit: quoniam, caduca huius mundi contempnens ornamenta, monasterialis vitae normam in infantia sua rite ac regulariter sub moderata praefati patris gubernatione annos quam plurimos custodivit, donec, pueritiae facessante lascivia et pubertatis inchoante adulescentia, ardentior illum ingenioli sui voluntas accendit, ut ad finitima quoque monasteria, magisteriali lectionis provocatus penuria, cum consensu atque consilio conservorum fidelium patrisque monasterii perveniret.

Cumque voto simul et mente omnipotentis sibi adesse incessanter magna precuum perseverantia suffragium postularet, tandem, divina caelitus inspirante gratia, ad monasterium, quod usque hodie dicitur Nhutscelle, pervenit et beatae memoriae Wynberchtes abbatis, qui venerabiliter praedictum sub regulari disciplina regebat monasterium, spiritali litterarum diligentia provocatus, elegit magisterium fratrumque secum in Domino viventium contuberniam. Ac sic servorum Dei iunctus consortio, devotum domino Deo servitium et laboriosam vigiliarum instantiam lectionisque divinae operam ingenti meditationis studio exhibuit, ita ut maxima demum scripturarum eruditione – tam grammaticae artis eloquentia et metrorum medullata facundiae modulatione quam etiam historiae simplici expositione et spiritalis tripertita intellegentiae interpretatione inbutus – dictandique peritia laudabiliter fulsit, ut etiam aliis demum paternarum extitit pedagogus traditionum et auctor magisterii, qui et discipulus ante ea subiectorum esse non recussavit: quoniam sacrae mos est conversationis, ut praeferre se ceteris pertimescat, qui subici aliis rennuerit, quia et recte oboedientiae operam subiectis inpendere non valebit, quam superna praelatis dispensatione iuste non exhibebit. Hanc enim ita omnibus in commune viventibus et maxime suo, sub regulari videlicet disciplina, abbati monachica subditus oboedientia praebebat, ut labore manuum cottidiano et disciplinali officiorum administratione incessanter secundum praefinitam beati patris Benedicti rectae constitutionis formam insisteret, omnibusque exemplum bene vivendi in verbo, in conversatione, in fide et castitate se praebens, ut omnes de fructu eius perciperent et omnium mercedis aeternae perciperet portionem. Sed et humilitatis quoque eius et caritatis excellentiam solus, qui occultorum cognitor est, Deus intimae inspectionis eius consideratione novit, qua omnes sibi commilitones sollerti cura subiuncxerat, ut ab eis timore pariter habebatur et amore, et quem divina dilectione haberent socium, mutuo apostolicae admonitionis honore praevenirent ut patrem. Tantaque in eo affabilitatis erga fratres et caelestis doctrinae succrevit magnitudo, ut, rumore sanctae exortationis eius crebrescente, fama eius multis per monasteria tam virorum quam etiam virginum Christi apertissime claruit: quorum quidem quam plurimi, virili sexus robore confortati et lectionis instantia incitati, ad eum confluxere et, saluberrimum scientiae fontem potantes, numerosa scripturarum volumina legendo recensere. Quibus ergo sexus infirmioris inbecillitatis inerat et adsidua pergendi abnegabatur facultas, tantae sibi sapientiae virum, divini inflatae spiritu amoris, praesentari fecerunt, paginarumque seriem transcurrentes, celesti instanter scrutinio inhesere et sacramentorum archana mysteriorumque abdita iugiter meditantur. Quem ita superna sublevavit gratia, ut iuxta egregii praedicatoris exemplar et gentium doctoris vocem formam habens sanorum verborum in fide et dilectione Iesu Christi, sollicite curans se ipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.

Vita Bonifatii

Подняться наверх