Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 26

Military Tribunes with Consular Power Elected, 444 B.C.

Оглавление

Table of Contents

1. Annō trecentēsimō sexāgēsimō quīntō ab urbe conditā,

post captam autem prīmō, dīgnitātēs mūtātae sunt, et prō

duōbus cōnsulibus factī tribūnī mīlitārēs cōnsulārī potestāte.

Hinc iam coepit Rōmāna rēs crēscere. Nam Camillus eō

annō Volscōrum cīvitātem, quae per septuāgintā annōs 5

bellum gesserat, vīcit et Aequōrum urbem et Sūtrīnōrum

atque omnēs dēlētīs eārundem exercitibus occupāvit et trēs

simul triumphōs ēgit.

2. T. etiam Quīntius Cincinnātus Praenestīnōs, quī ūsque

ad urbis Rōmae portās cum bellō vēnerant, persecūtus ad 10

flūmen Alliam vīcit, octō cīvitātēs, quae sub ipsīs agēbant,

Rōmānīs adiūnxit, ipsum Praeneste aggressus in dēditiōnem

accēpit. Quae omnia ab eō gesta sunt vīgintī diēbus,[31]

triumphusque ipsī dēcrētus.

3. Vērum dīgnitās tribūnōrum mīlitārium nōn diū persevērāvit. 15

Nam post aliquantum nūllōs placuit fierī et quadriennium

in urbe ita fluxit ut potestātēs ibi māiōrēs nōn

essent. Praesūmpsērunt tamen tribūnī mīlitārēs cōnsulārī

potestāte iterum dīgnitātem et trienniō persevērāvērunt.

Rūrsus cōnsulēs factī. 20

Eutropius

Подняться наверх