Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 34
War with Tarentum and Pyrrhus, 281-272 B.C. Battle of Heraclea, 280 B.C.
Оглавление11. Eōdem tempore Tarentīnīs, quī iam in ultimā Ītaliā
sunt, bellum indictum est, quia lēgātīs Rōmānōrum iniūriam
fēcissent. Hī Pyrrhum,[40] Ēpīrī rēgem, contrā Rōmānōs
auxilium poposcērunt, quī ex genere Achillis orīginem 20
trahēbat. Is mox ad Ītaliam vēnit, tumque prīmum Rōmānī
cum trānsmarīnō hoste dīmicāvērunt. Missus est
contrā eum cōnsul P. Valerius Laevīnus, quī cum explōrātōrēs
Pyrrhī cēpisset, iussit eōs per castra dūcī, ostendī
omnem exercitum tumque dīmittī, ut renūntiārent Pyrrhō 25
quaecumque ā Rōmānīs agerentur.[41] Commissā mox pūgnā,
cum iam Pyrrhus fugeret, elephantōrum auxiliō vīcit, quōs
incognitōs Rōmānī expāvērunt. Sed nox proeliō fīnem
dedit; Laevīnus tamen per noctem fūgit, Pyrrhus Rōmānōs
mīlle octingentōs cēpit et eōs summō honōre trāctāvit, 5
occīsōs sepelīvit. Quōs cum adversō vulnere et trucī vultū
etiam mortuōs iacēre vīdisset, tulisse ad caelum manūs
dīcitur cum hāc vōce: sē tōtīus orbis dominum esse potuisse,
sī tālēs sibi mīlitēs contigissent.