Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 38

First Punic War, 264-241 B.C.; Romans victorious in Sicily, 264 B.C.

Оглавление

Table of Contents

18. Annō quadringentēsimō septuāgēsimō septimō, cum

iam clārum urbis Rōmae nōmen esset, arma tamen extrā

Ītaliam mōta nōn fuerant. Ut igitur cognōscerētur[49] quae

cōpiae Rōmānōrum essent, cēnsus est habitus. Tum inventa 20

sunt cīvium capita ducenta nōnāgintā duo mīlia trecenta trīgintā

quattuor, quamquam ā conditā urbe numquam bella

cessāssent.

Et contrā Āfrōs bellum susceptum est prīmum Ap. Claudiō

Q. Fulviō cōnsulibus. In Siciliā contrā eōs pūgnātum est et 25

Ap. Claudius dē Āfrīs et rēge Siciliae Hierōne triumphāvit.

19. Īnsequentī annō Valeriō Mārcō et Otāciliō Crassō cōnsulibus

in Siciliā ā Rōmānīs rēs māgnae gestae sunt. Tauromenītānī,

Catinēnsēs et praetereā quīnquāgintā cīvitātēs in

fidem acceptae. Tertiō annō in Siciliā contrā Hierōnem,

rēgem Siculōrum, bellum parātum est. Is cum omnī nōbilitāte 5

Syrācūsanōrum pācem ā Rōmānīs impetrāvit deditque

argentī[50] ducenta talenta. Āfrī in Siciliā victī sunt et dē

hīs secundō Rōmae triumphātum est.

Eutropius

Подняться наверх