Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 30
Latin War, 340-338 B.C.
Оглавление7. Latīnī, quī nōluerant mīlitēs dare, hōc quoque ā Rōmānīs
exigere coepērunt, ut ūnus cōnsul ex eōrum, alter ex
Rōmānōrum populō creārētur. Quod cum esset negātum,
bellum contrā eōs susceptum est et ingentī pūgnā superātī
sunt; ac dē hīs perdomitīs triumphātum est. Statuae cōnsulibus 5
ob meritum victōriae in rōstrīs positae sunt. Eō
annō etiam Alexandrīa ab Alexandrō Macedone condita est.