Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 43
Regulus sent to Rome to solicit Peace, 250 B.C.
Оглавление25. Post haec mala Karthāginiēnsēs Rēgulum ducem, 15
quem cēperant, petīvērunt ut Rōmam proficīscerētur et pācem
ā Rōmānīs obtinēret ac permūtātiōnem captīvōrum faceret.
Ille Rōmam cum vēnisset, inductus in senātum nihil quasi
Rōmānus ēgit dīxitque sē ex illā diē,[54] quā in potestātem
Āfrōrum vēnisset, Rōmānum esse dēsīsse. Itaque et uxōrem 20
ā complexū remōvit et senātuī suāsit nē pāx cum
Poenīs fieret; illōs enim frāctōs tot cāsibus spem nūllam
habēre; sē tantī[55] nōn esse, ut tot mīlia captīvōrum propter
ūnum sē et senem et paucōs, quī ex Rōmānīs captī[56] fuerant,
redderentur. Itaque obtinuit. Nam Āfrōs pācem petentēs
nūllus admīsit. Ipse Karthāginem rediit, offerentibusque
Rōmānīs ut eum Rōmae tenērent, negāvit sē in eā urbe
mānsūrum in quā, postquam Āfrīs servierat, dīgnitātem
honestī cīvis habēre nōn posset. Regressus igitur ad Āfricam 5
omnibus suppliciīs exstinctus est.