Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 37
Fabricius; Battle of Beneventum, 275 B.C.
Оглавление14. Interiectō annō contrā Pyrrhum Fābricius est missus,
quī prius inter lēgātōs sollicitārī nōn poterat quārtā rēgnī 15
parte prōmissā. Tum, cum vīcīna castra ipse et rēx habērent,
medicus Pyrrhī nocte ad eum vēnit, prōmittēns venēnō sē
Pyrrhum occīsūrum, sī sibi aliquid pollicērētur. Quem Fābricius
vinctum redūcī iussit ad dominum Pyrrhōque dīcī
quae contrā caput ēius medicus spopondisset. Tum rēx 20
admīrātus eum dīxisse fertur: ‘Ille est Fābricius, quī difficilius
ab honestāte quam sōl ā cursū suō āvertī potest.’ Tum
rēx ad Siciliam profectus est. Fābricius victīs Lūcānīs et
Samnītibus triumphāvit.
Cōnsulēs deinde M. Curius Dentātus et Cornēlius Lentulus 25
adversum Pyrrhum missī sunt. Curius contrā eum pūgnāvit,
exercitum ēius cecīdit, ipsum Tarentum fugāvit, castra
cēpit. Eā diē caesa hostium vīgintī tria mīlia. Curius in
cōnsulātū triumphāvit. Prīmus Rōmam elephantōs quattuor
dūxit. Pyrrhus etiam ā Tarentō[48] mox recessit et apud
Argōs, Graeciae cīvitātem, occīsus est.
15. C. Fabiō Liciniō C. Claudiō Canīnā cōnsulibus annō 5
urbis conditae quadringentēsimō sexāgēsimō prīmō lēgātī
Alexandrīnī ā Ptolemaeō missī Rōmam vēnēre et ā Rōmānīs
amīcitiam quam petierant obtinuērunt.
16. Q. Ogulniō C. Fabiō Pīctōre cōnsulibus Pīcentēs bellum
commovēre et ab īnsequentibus cōnsulibus P. Semprōniō 10
Ap. Claudiō victī sunt; et dē hīs triumphātum est. Conditae
ā Rōmānīs cīvitātēs Arīminum in Galliā et Beneventum
in Samniō.
17. M. Atīliō Rēgulō L. Iūliō Libōne cōnsulibus Sallentīnīs
in Āpūliā bellum indictum est, captīque sunt cum cīvitāte 15
simul Brundisīnī, et dē hīs triumphātum est.