Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 32

Romans defeated at Caudine Forks, 321 B.C.

Оглавление

Table of Contents

9. Posteā Samnītēs Rōmānōs T. Veturiō et Sp. Postumiō

cōnsulibus ingentī dēdecōre[39] vīcērunt et sub iugum mīsērunt. 20

Pāx tamen ā senātū et populō solūta est, quae cum

ipsīs propter necessitātem facta fuerat. Posteā Samnītēs

victī sunt ā L. Papīriō cōnsule, septem mīlia eōrum sub

iugum missa. Papīrius prīmus dē Samnītibus triumphāvit.

Eō tempore Ap. Claudius cēnsor aquam Claudiam indūxit

et viam Appiam strāvit. Samnītēs reparātō bellō Q. Fabium

Māximum vīcērunt tribus mīlibus hominum occīsīs. Posteā, 5

cum pater eī Fabius Māximus lēgātus datus fuisset, et

Samnītas vīcit et plūrima ipsōrum oppida cēpit. Deinde

P. Cornēlius Rūfīnus M. Curius Dentātus, ambō cōnsulēs,

contrā Samnītas missī ingentibus proeliīs eōs cōnfēcēre.

Tum bellum cum Samnītibus per annōs quadrāgintā novem 10

āctum sustulērunt. Neque ūllus hostis fuit intrā Ītaliam

quī Rōmānam virtūtem magis fatīgāverit.

Eutropius

Подняться наверх