Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 36
Оглавление12. Posteā Pyrrhus coniūnctīs sibi Samnītibus, Lūcānīs, 10
Bruttiīs Rōmam perrēxit, omnia ferrō[42] īgnīque vāstāvit, Campāniam
populātus est atque ad Praeneste vēnit, mīliāriō ab
urbe octāvō decimō. Mox terrōre[43] exercitūs, quī eum cum
cōnsule sequēbātur, in Campāniam sē recēpit. Lēgātī ad
Pyrrhum dē redimendīs captīvīs[44] missī ab eō honōrificē 15
susceptī sunt. Captīvōs sine pretiō Rōmam mīsit. Ūnum
ex lēgātīs Rōmānōrum, Fābricium, sīc admīrātus, cum eum
pauperem esse cognōvisset, ut quārtā parte rēgnī prōmissā
sollicitāre voluerit ut ad sē trānsīret, contemptusque est ā
Fābriciō. Quārē cum Pyrrhus Rōmānōrum ingentī admīrātiōne 20
tenērētur, lēgātum mīsit, quī pācem aequīs condiciōnibus
peteret, praecipuum virum, Cīneam nōmine,[45] ita ut
Pyrrhus partem Ītaliae, quam iam armīs occupāverat,
obtinēret.
13. Pāx displicuit remandātumque Pyrrhō est ā senātū eum 25
cum Rōmānīs, nisi ex Ītaliā recessisset,[46] pācem habēre nōn
posse. Tum Rōmānī iussērunt captīvōs omnēs, quōs Pyrrhus
reddiderat, īnfāmēs habērī, quod armātī capī potuissent, nec
ante eōs ad veterem statum revertī, quam sī bīnōrum hostium
occīsōrum spolia retulissent. Ita lēgātus Pyrrhī reversus 5
est. Ā quō cum quaereret Pyrrhus, quālem Rōmam
comperisset, Cīneās dīxit rēgum sē patriam vīdisse; scīlicet
tālēs illīc ferē omnēs esse, quālis ūnus Pyrrhus apud Ēpīrum
et reliquam Graeciam putārētur.[47]
Missī sunt contrā Pyrrhum ducēs P. Sulpicius et Decius 10
Mūs cōnsulēs. Certāmine commissō Pyrrhus vulnerātus est,
elephantī interfectī, vīgintī mīlia caesa hostium, et ex Rōmānīs
tantum quīnque mīlia; Pyrrhus Tarentum fugātus.