Читать книгу Le maccheronee - Folengo Teofilo - Страница 15

AD EANDEM FUGIENTEM ALPHABETUM

Оглавление

Ayme, quo longe scapolas Zanina? ayme, cur schenam, traditora, voltas? ayme, sta mecum soror et codognum accipe pomum. 485 Barbaros vincis feritate turcos, bistones, moros, sviceros, todescos, bestias, serpos, quot habet diablos Belzebub orco. Curre planinum, tibi saxa rumpunt 490 cuncta scarparum sparamenta, solas: cancar ortighis veniat, quod ipsae crura cruentant. Deh quid indarnum sequor hanc ribaldam? deh quid istius sub amore ladrae 495 ducor ad forcam? mihi troppa lazzum doia parecchiat. Ecce non longe video cavallam, est ei pro me misero cavezza; ergo cornacchis laqueo picatus 500 esca manebo. Forca sit nostrae medicina poenae, forca tot guaios penitus sconibit, forca me picchet, pariterque ladram forca Zaninam. 505 Gratias coelo, quia nunc trovavi gaudium, quo me fugient afanni; guardiani campis faciam seguram gutture pesus. Haec salix, aut haec erit apta quercus 510 hanc meae vitae satiare voiam. Heu quid expecto miser? est adessum hora picandi. Ito nunc ito, Zoanina cruda, ito, qui se met picat, est Tonellus, 515 ibis ad stuvam sine quo, nimisque indusiasti. Laude mancabis, mea namque stanca lingua non maium veniebat, ut te laeta cantaret, faciente piva 520 li li li blirum. Muta tu semper precibus fuisti, matta quapropter reputaris esse: mortus at postquam fuerit Tonellus, moesta crepabis. 525 Non dabo non plus tibi poma, figos, non rosas, mentam, ricolam, basecchiam, non dabo non plus lepores, columbos non dabo non plus. O mihi giornus maledictus ille, 530 ossa cum pro te mihi tota sensi obteri dardis ab Amore iactis! o furor, o mors! Possit ad terram rigolare coelum, possit ad centrum ruinare terra, 535 possit in flammas simul omnis ire pontus et aër: Quin simul cunctae pereant puellae, quin simul vacchae moriantur istae; quaeque donnarum meritat picari, 540 quaeque brusari. Rumor et lites veniunt ab illis, rixa cum foemnis pariter creatur, ricchus est mundus diavolabus istis, ricchior orcus. 545 Semen est mendax muliebre, vanum, semen ingratum, petulans, malignum, sordibus plenum, putridum, diabli stercore plenum. Troia per solam cecidit bagassam: 550 totus it mundus simul ad brodettum, tuque per puttam modo iam, Tonelle, temet apicca. Vado piccari, locus iste non est vistus, en sogam iugulo tacavi. 555 Vado iam supra salicem, sed ah quis volgitur istuc?

Le maccheronee

Подняться наверх