Читать книгу Gian Vittorio Rossi's Eudemiae libri decem - Группа авторов - Страница 22
Epistola dedicatoria
ОглавлениеHieronymo AleandroAleandro, Girolamo Iuniori Ianus Nicius ErythraeusRossi, Gian Vittorio S.P.D.
1Heri cum essem otiosus domi, quo molestis cogitationibus quibus saepe appetor omnes ad me aditus obstruerem, cepi in manus librum nuper a te editum atque totum illud tempus quod in ea lectione posui, ita ad nullos curarum scopulos mentem offendi, ut si tutissima aliqua navi vectus placidissimum aequor excurrerem. Detinebat me praesertim abundantia doctrinae atque varietas, liquidum ac profluens et in nullas obscuritatis salebras incidens orationis flumen et copia in qua naturalis inest non fucatus nitor.1 Etenim, ut saepius ex me audisti, tua cum lego, esse mihi satis doctus videor; nam dicis plane quod intellegam. Sunt enim omnia in tuis scriptis aperta, dilucida ac tuis moribus omnino similia; qui nihil simulatum, nihil fictum obtendunt, sed quidquid tibi intus in animo latet, aperiunt ac proferunt.
2At si quando in istorum scripta incidi, qui nunc in Academiis, in scholis dominantur ac volitant, despondeo animum ac poenitet me quod navaverim operam litteris. Etenim in singulis quibusque versiculis haereo, interdum verbum in illis nullum intellego (quod tarditate ingenii mei vel potius inscitia fieri arbitror). Atque avocarem omnino animum ab his litteris et ad alia studia transferrem, nisi me veterum scriptorum libri retinerent; ad quos cum me converto, admirabili illa ac prope divina suavitate puritateque sermonis recreatus, sentio mihi animos addi atque in eam opinionem adducor, ut ipsis etiam antiquis istorum orationem visum iri obscuram existimem, si illorum ad aures ea venisset. Ac mihi quidem saepenumero in novos istos scriptores intuenti quaerendum esse visum est quid esset quod homines in veterum lectione assuefacti, eorum (ut ita dicam) cantu suam non colorarent orationem. At eorum unus hunc mihi demum ex animo scrupulum evellit,2 qui, interrogatus de hac ipsa re, inquit verba pura atque dilucida, sententias apertas et intellegentiae cuiusvis obvias a delicatis et elegantibus huius saeculi auribus respui, ab eisque infinitum quiddam exposci. Sed infinitum istud nusquam cum reperiatur, illud persuadere conantur in obscuritate sermonis ac sententiarum, tanquam aliquod mysterium involvi.
3Atqui iudicium suum cum istorum auctoritate coniunxerat amicus ille noster, qui suis commentariis regi vel (ut CiceroCicero, Marcus Tullius inquit) deo philosophorum Platoni an lucem an tenebras attulit. Cum illi carmen egregium nobilis cuiusdam poëtae legissem atque expectarem ut clamaret, “Pulchre, bene, recte!3 Non potuit melius!” alia quae admiratio dictat, ecce tibi mentum intorquet4 atque, “Luculentum est,” inquit, “hoc carmen, sed nimis apertum ac dilucidum. Quanto illud esset illustrius si plurimum doctae obscuritatis includeret!” Hoc responso cerebrosus aliquis exarsisset ac derisori illi in os involasset. Quis unquam, obsecro, ex tenebris lucem exspectet? Quis perspicuitatem sermonis cuiquam vitio vortit? Quis non eidem in orationis laudibus primas detulit? “Prima,” inquit Cicero, “laus in oratione perspicuitas.” Eam vero Quintilianus modo primam, modo summam eloquentiae virtutem appellat, nullamque vitiosiorem esse orationem affirmat quam quae egeat interprete5; denique, “Est,” inquit, “obscurior, quo quisque deterior.”6 Quid multis moror? Poëma ceteroqui egregium quod esset apertum atque dilucidum, non aliam ob causam in reprehensionem hominis docti incurrit. At hic fortasse ex eo hominum numero erat qui, ut est in sacris litteris, lucem tenebras et tenebras lucem appellant.7
4Redeo ad istos rerum magnificarum, admirabilium, infinitarum artifices ac magistros qui, quo auribus infinita expectantium occurrant, verba propria ac rem explicantia, tanquam ante pedes posita, reiciunt; abdita, abstrusa, recondita e tenebris evocant; quae nemini unquam sano venerunt in mentem, excogitant; eaque non circumvestiunt verbis ut possint intellegi, sed saepiunt fumo atramentoque, ne percipi queant; semper tumidi, semper inflati, alas pandunt, montium vertices appetunt, nubes et inania captant.8 Qui, ut ceteris vitiis careant, vel hoc ipso corrupti existimandi sunt, quod tumidi; ut enim corpora non robore sed valetudine inflantur, ita etiam oratio non viribus, sed morbo vitioque turgescit.
5Verum his artibus sese imperitis adolescentibus venditant, qui ea quae non intellegunt admirantur et obstupescunt. In quo Plautino illi coquo similes inveniuntur qui, ut se lenoni cui coctum ibat commendaret, culpabat condimenta omnia quibus alii coqui cenas condiebant ac nova et portentosa condimentorum genera afferebat: cicilendrum, polindrum, macidem, cicimandrum, happalopsidem, cataractriam9; quae omnia non rerum certarum sed nugarum inanissimarum sunt vocabula. Ita etiam isti non item ut ceteri Latini scriptores orationem suam condiunt, videlicet sententiis acutis et gravibus, translatis illustribus et ratione sumtis, verborum complexione tenera atque flexibili, sed sententiolis puerilibus ac prope ridiculis, translatis immanibus ac furiosis, vi impetuque tanquam in alienam domum irrumpentibus denique inextricabili verborum nexu omnia perturbant ac miscent. Sed cum in omni oratione eorum vanitas manifesta est, tum maxime in exordiis se prodit. Non enim naturam ducem sequuntur, quae res maximas atque admirabiles levioribus principiis praetexuit, sed statim ab initio montes transvolant seque nubibus inferunt; nam minus altam et exaggeratam fore ipsorum orationem existimant, nisi se universa profundat atque ita repente in altum advolet, ut mentis aciem effugiat.
6Venit mihi in mentem hoc loco Caestii declamatoris, qui apud discipulos suos in schola responsurus orationi Ciceronis pro Milone hoc utebatur principio: “Si Thrax essem, Fusius essem; si pantomimus essem, Pantillus essem; si eques, Melison.” Aderat ibi forte SenecaSeneca, Lucius Annaeus pater, qui, ut erat acri vir ingenio et iudicio singulari, non continuit bilem, sed palam cunctis audientibus dixit, “Si cloaca esses, magna esses.”10 Tum risu omnes qui aderant emori, Caestius Caestiusobmutescere, ut qui Ciceroni responsurus erat, Senecae quid responderet non haberet. Illud in primis ridiculum, quod Seneca nactus deinde in foro Caestium, obtorto collo ad omnes eum praetores abstraxit et vario litium genere vexare ioci causa coepit. Verum cum intervenientibus amicis ad spectaculum et rogantibus dixisset molestum se amplius non futurum, si iurasset disertiorem esse Ciceronem quam se, nunquam ut hoc faceret vel ioco vel serio effici potuit. Quid? Putasne quod Seneca, si revivisceret, hanc ab istis confessionem terroribus vel minis exprimeret? Equidem arbitror millies eos antea vitam amissuros quam se Ciceroni postposituros. Vivit, etiam nunc vivit11 ac sine metu lapidum securus ante omnium ora perambulat qui, cum Ciceronis orationes summis laudibus efferrem, quasi stomachans ait, “Quid malum in orationibus illis tot laudibus dignum invenias? Pueri hodie ita scribunt ut CiceroCicero, Marcus Tullius.” At ego hunc hominem non in ius ad praetorem per iocum vocarem; sed si regnum hic obtinerem, in vincula duci atque ad triremim rapi iuberem, ut remigum numerum augeret.
7Sed audi alterum, non minus flagitiose insanientem. Loquenti mihi de his ipsis Ciceronis orationibus apud unum de istis qui volunt omnia calamistris inurere,12 “Sunt,” inquit, “Ciceronis scripta telae cuiusdam instar simplicis ac nudae, quibus ego varia ornamentorum genera tanquam Phrygium aliquod opus insuerem.” Si adeo olim in rhetorem quendam exarsi quod Manutium, Tursellinum, Bunellum, primae notae homines, ut nullius ingenii carpebat ideo, quia eorum scripta ornamentorum (ut ipse aiebat), sed (ut ego soleo dicere) ineptiarum nihil haberent, quo stomacho qua iracundia me esse elatum in illum existimas, qui hoc eodem genere eloquentiae parentem circumscriberet? Quod si huic inornatus est CiceroCicero, Marcus Tullius, in quo omnes flores, omnes veneres atque omnis elegantiae nitor elucet, in cuius labris multo verius quam olim dictum est de Pericle eloquentiae dea sessitavit,13 ornatusne Caesar videbitur, cuius Commentarii nudi existimantur ac recti omni ornatu orationis tanquam veste detraсta?14 At si ineptus, stultus, insanus semper est habitus qui eisdem commentariis praebitam sibi potius quam praereptam scribendi materiam existimavit, videat ille qui ornatissimas Ciceronis orationes tanquam infulas ducit, in quibus pueriles aliquas delicias depingat15 vel tanquam fores vel parietes habet quos elogiorum carbonibus impleat,16 ne in eorum stultorum numero sit habendus, quorum tutela ex lege XII Tabularum ad agnatos et proximos abeat.
8Sed ego fortasse stultus, qui ea quae non intellego reprehendo et inscitiae meae culpam in abstrusam atque reconditam doctrinae illorum vim varietatemque conicio. Quamobrem redeo cum illis in gratiam meque ad illorum sapientiam prope nihil esse confiteor. Verum posthac ab eorum libris abstinebo meque tecum vel cum iis oblectabo qui volunt esse nobis (qui non sumus eruditissimi) familiares. Sed venit mihi in mentem mittere ad te hoc breve opus, quod proximis aestivis diebus fallendi temporis causa ex quibusdam narrationibus, olim a me scriptis, paucis quibusdam additis texui. In quo, si non eadem quae in tuis scriptis orationis copia ac nitor elucet, eadem saltem mens et conatus apparet. Nam summa data est opera a me, si tamen assequi potui, ut orationis cursus pure ac dilucide, velut liquidus ac profluens amnis, nulla verborum insolentia nullaque obscuritate, tanquam caeno perfusus, devolveretur.17 Sed ego insanio qui, dum me debeam exolvere, tibi arctius obstringo. Quantum enim ad id quod tibi debeo accesserit, si aliquid temporis in his percurrendis insumpseris?18 Fac me diligas et valetudinem tuam publico litterarum bono cures diligenter.