Читать книгу Gian Vittorio Rossi's Eudemiae libri decem - Группа авторов - Страница 28
Liber IV
Оглавление1Postero die maturius multo quam pridie surreximus, ut reliquas eius urbis regiones oculis lustraremus. Sed iam emanarat in vulgus Dynastam Alexandrum ea nocte interiisse. Itaque plena erant omnia maeroris ac luctus; omnisque aetatis atque ordinis hominum ad eius aedes visendi gratia concursus fiebant. Sed inter eos qui ibant et redibant, dynasta unus alteri dynastae occurrit; atque illico ambo consistunt, inter se amicissime salutant; uterque alteri sancte affirmat nihil eo sibi iucundius quidquam neque carius esse. Tum pollicetur studium suum et operam sine ulla exceptione, aut laboris, aut occupationis, aut temporis; atque insuper addit nihil fore ita arduum, ita difficile, quod pro eo susceptum sibi facile et iucundum non sit futurum. Hic GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) cachinnos extulit. Ego admirans quaesivi de illo quid rideret. Qui, “Rideo,” inquit, “quia non facile est invenire duos mortales maiore inter se odio dissidentes quam isti sint. Vide ut mali dissimulant, ut se amplectuntur, ut pollicentur operas mutuas. Alio hic more ac Romae vivitur, ubi indictae et apertae inimicitiae magis excercentur quam tacitae et occultae. Hic est frons omnium familiaris, multorum animus iratus, iracundiae occultae, blanditiae apertae.”1
2Ac dicturus erat plura de illorum hominum moribus, nisi clamor ingens interpellasset. Quamobrem conversi magnam puerorum aliorumque catervam aspicimus, qui sibilis ac vocibus senem unum sectabantur, pallidum, squalidum ac paene ab inferis reducem. Clamabat unus, “Heus tu! Quid apud inferos agitur? Suntne ibi popinae, caupones? Num ibi estur ac bibitur?” Vociferabatur alter, “Cur te noluit OrcusOrcus ad se recipere? Fortasse ut esset qui pueris in ludum ire recusantibus metum incuteret! Rogo te num tibi PlutoPluto apodixim defunctoriam reddidit?”2 Alii, “Utinam Dynastae Alexandro, quem modo Pluto surripuit, hoc quasi postliminio ad nos redire contingeret! At hoc est optare quam sperare facilius. O factum male!3 Hic, quem aequum erat in tenebris esse, ad aspiciendum solem revocatur; ille, qui ob summum vitae splendorem clarissimum patriae suae lumen extiterat, communis lucis usura privatur.”
3At nos, rei totius ignari, sciscitamur quaenam haec fabula sit. Eorum unus qui in iaciendis ridiculis ceteris argutior videbatur, “Audite,” inquit, “rem ridiculam. Hic qui tanto comitatu domum reducitur, elatus est pro mortuo vivusque in conditorio depositus, ubi sine cibo triduum iacuit.” Quibus auditis horruimus ac maiore etiam exarsimus cupiditate audiendi. Qui fecit huic nostrae cupiditati satis. “Sed antequam,” inquit, “ad rem aggrediar, necesse est ut quid hic hominis sit, vobis aperiam. Hoc, quem nunc videtis placidum, demissum, quietum, non est truculentior quisquam neque flagitiis onustior; quamvis deflexu aetatis, non parum de solita sua ferocitate et impotentia remiserit. Nam antea, supra quam dici potest, erat intemperans, iracundus, ebriosus, elatus, popino; manu et lingua promptus4; in nocturnis bacchationibus princeps; in caedendis verberandisque hominibus dux aliis et magister; in excitanda turba ac seditione movenda prope singularis; in diris vero exsecrationibus nulla de causa in deos immortales iaciendis cuivis longe superior.
4“At si ex factis praesertim iudicare de hominum ingeniis licet, vel ex hoc uno eius facinore, quo loco ac numero habendus sit, existimate. Cum iuvenis ad pultiphagos5 venisset (homines barbaros atque a nostris moribus sane remotos), in quodam eorum pago deprehensus interrogatusque quisnam esset, ‘Malum,’ inquit, ‘quod vobis dii dent magnum et maturum, nebulones, sycophantae, latrones! Quid ea res ad vos attinet? Ite hinc in maximam malam crucem.’ Barbari tametsi non intellegerent quae ab eo dicerentur, tamen ex habitu oris, ex oculorum coniectu, ex vi qua se eximere ex illorum vinculis conabatur, rati sibi ab eo maledici, statuunt de communi sententia eidem caput uno ictu praecidere. At videte imperterritum hominis animum. Cum inter ipsorum tela versaretur, cum ad mortem raperetur, cum etiam collo suo ferrum imminere, cum se vulnerari sentiret, ‘Agite,’ clamabat, ‘impuri, latrones, carnifices! Vos ego ulciscar probe, si vivam.’ Verum cum eorum unus qui hoc sibi sumpserat, ut uno ictu securis caput illi a cervice repelleret, id, quod conatus erat, non perfecisset, graviter in collo vulneratum et ad terram abiectum reliquit. At ille, quod robustissima valetudine est, ex eo vulnere brevi convaluit. Tanta igitur accepta iniuria, homo iracundus de referenda hominibus sacrilegis gratia sedulo cogitare, in varias cogitationes animum rapere, nullam partem quietis accipere. Sed cum iam pulchre omnia in corde instructa consilia haberet,6 alacris castra movit atque ad suos hostes ire perrexit. Genus animadversionis cognoscite,7 et simul admiramini tantum in uno homine fuisse animi ad audaciam. Nocte quadam, intempesta usus opportunitate ventorum, subiecto paucis quibusdam casis igne, totum fere illum pagum antea incendit quam quisquam animadvertere aut animum recipere posset.
5“Ipse autem noctis beneficio occultatus in hanc urbem incolumis venit, ubi primum a Dynasta Palladio in numerum suorum circumpedum receptus est, tum ab aliis deinceps dynastis pluribus. Sed demum homo inconstans ac levis, aulicam vitam pertaesus, ad uxorem habendam animum appulit. Ne multa: muliercula quadam ducta, locat Virginibus Vestalibus operas suas. Scitis cuiusmodi sit mulierum genus: varium, morosum, superstitiosum, difficile. Ita eum bonae illae virgines exercebant, ut ne minimum quidem tempus quietum esse paterentur. Neque hibernis mensibus dies aliquis tam magna ac turbulenta tempestate erat, quin bis eundem in hortos Placidianos, qui millia quatuor absunt ab urbe ad dynastam, in cuius patrocinio latent, ire compellerent. Quapropter, multorum mensium morbo ex frigore et labore contracto, denique medicorum sententia desperare de salute sua iubetur. Ille ridere ac medicos insanire dicere; se enim tum ipsis, tum liberis suis superstitem fore.
6“At dum his vocibus dicta medicorum eludit, linqui animo visus est atque interclusus spiritus ita arte meare,8 ut omnem plane sensum effugeret. Omnia quae solent esse in mortuis signa aderant: pallor oris, corporis totius rigor, nullus sensus. Ergo tanquam mortuo funus curatur ab uxore, cui nihil longius videbatur quam dum cadaver illud domo efferretur. Nam saepe ob impotentiam viri non solum appellabatur superbius, verum etiam pulsabatur acerbius. Tamen, ne in sermonem hominum vituperationemque veniret, non solum lacrimis sed etiam sumptu, ut pauperculae mulieris facultates ferunt, opinione sua extinctum supremo mandavit officio. Advocatis igitur libitinariis, mortuus effertur, in conditorio collocatur, ostium conditorii praecluditur. Vix dies unus intercesserat ab eo die ex quo fuerat sepultura affectus, cum interclusa anima ad vitae officia rediit; experrectusque non una amplius nocte se cum uxore sua cubasse existimavit. Elatoque paululum capite, veniens ab ostio conditorii non bene praeclusi, tenue nescio quod lumen accepit, ac leviter cubito recens ibi positum mulieris cuiusdam cadaver impellens, ‘Heus,’ inquit, ‘MilphidippaMilphidippa (nam id uxori ipsius est nomen), surge atque aperi fenestram!’ Cui nihil Milphidippa respondit. Tum iterum, ‘Heus,’ inquit, ‘erisne hodie evigilatura? Iam hora sumendae potionis a medico indicta praeteriit.’ Sed surdo fabulam narrabat. Quamobrem commotus, ‘Quid est hoc?’ ait. ‘Numne ad mortuos loquor? At feminam vide! Antea, cum valebam, semper ante lucem experrecta mihi somnum excutiebat. Nunc, cum nihil opus est somno, in eo tota defigitur.’ Sed cum lectulus ille solito sibi durior videretur, conatus est in alterum latus procumbere, ubi alterum hominis mortui cadaver offendit, quod quempiam uxoris suae moechum esse suspicatus, ‘Facinus indignum!’ exclamat. ‘Pessima ista mihi ante oculos atque adeo in eundem lectum amatorem suum adduxit! Quid faceret, si me extinctum sepulchrum aliquod tegeret? Et quo me turpius irrideat, simulat dormire.’ Elatusque iracundia, ‘Mox,’ inquit, ‘experiar, an suscitare te possim.’ Arreptoque altero eius crure, coepit eam hac illac impellere. Sed vix crus illud in manus sumpsit, cum a reliquo corpore totum avellit atque distraxit. Quo facto, teterrimi odoris foeditate percussus, plane vehementer exhorruit. Quocirca manibus explorans quaerensque quae circa se essent diligentius, neque aliud nisi tabularum frusta atque ossa mortuorum attingens, tum demum agnovit quorum consederit arvis.9 Atque, ‘O me miserum!’ inquit. ‘Sepultus sum vivus. Aperite aliquis conditorium istud actutum!’
7Sed miser ignaras nequidquam haec dixit ad auras,
quae nullas audire queunt nec reddere voces.10
8“Verum sive deus aliquis eum respexit, sive casus adiuvit, in diebus paucis, quibus haec acta sunt, baiulus quidam moritur atque in illud idem conditorium infertur. Sed aperto a vespillonibus ostio, clamare qui intus erat coepit, ‘Afferte mihi prandium; nam tertium iam diem sine alimento traho.’ Ad quam vocem exterriti tum vespillones, tum libitinarii, tum pollinctores, abiectis cereis relictoque cadavere, fugae quantum potest sese mandarunt. Non cessabat ille maiore vocis impetu, ut inde extraheretur, clamare, atque ‘Ubinam gentium,’ inquit, ‘sumus?11
9Quod genus hoc hominum, quae gens tam barbara morem
exercet? Vivi prohibentur munere lucis?12
10Vel miser hic baiulus fortasse invitavit sese in popina plusculum13; quamobrem in somnum delapsus, antea quam crapulam exhalavit, pro mortuo ad sepulchrum abstrahitur.’ At illi, ubi paululum a timore animum receperunt, revertuntur et cum eo tanquam cum infernis monstris prodigiisque loquuntur. Quibus ille, ‘Luditis me,’ inquit. ‘Ego vivo et esurio.’ Et cuncta ordine narravit. Qui, habita dicenti fide, extractum inde et cibo ac potione refectum, domum ad uxorem reducunt; quae utrum maiore admiratione vel odio corripienda sit, in incerto est. Nam illuc isse virum rata, unde negant redire quemquam,14 alium ex sententia sua sponsum sibi delegerat.”
11Hic locus erat interpellandi15: “Quam,” inquam, “illa cuperet ut eodem modo mortuorum hic funera curarentur quo Romae curantur, ubi eorum corpora ardentem in rogum coniciuntur! Non edepol nunc illa post funus virum suum domum redeuntem aspiceret.” – “Credo,” ait, “si hic mos iste vigeret, ipsa rogum incendisset ac suis virum manibus in ignem intulisset. Tum, quo omni plane metu solveretur, collectos cineres in profluentem16 aliquem coniecisset. Atque quod eius est in virum odium, audire eam videor se macerare, invenustam dicere, ac tantum ferundis miseriis natam queri.” Tum ego, “Si,” inquam, “apud vos mortui reviviscunt, iam nemo sit quin malit hic pauper vivere quam alibi regnum obtinere. Equidem, quod ad me attinet, non uspiam velim vitam exigere.” Qui ait hoc iis tantum contingere, qui Cocytum nondum transmiserint. Nam qui alteram eius amnis ripam attigerint, una cum spe redeundi simul cogi omnem huius lucis memoriam amittere. His actis, illum cum risu dimisimus, nos ad perlustranda cetera urbis loca perreximus.
12Sed tandem defessi ambulando, et quia diei fervidissimum tempus coeperat, domum revertimur. Ubi otiosi quid ageremus, non habebamus. Nam neque prandii tempus advenerat, neque prius Gallonio potestas discumbendi dabatur quam dynastae ipsius confectum esset prandium mensaeque sublatae. Itaque minus nobis molestas antemeridianas illas horas elapsuras existimavimus, si eas cum Gallonio in illius dynastae aula traduxissemus, ubi facile multa sese oculis atque auribus obiecissent, quae nos cum voluptate aliqua detinerent. Eo igitur imus, procoetonem intramus, in unum eius angulum soli secedimus. At boni illi familiares, more suo consumendi otii causa ad feriendam uniuscuiusque existimationem linguae gladios exeruerant. Ac primum notae cuiusdam mulieris famam lacerare coeperunt. Tum alteri spectatae sanctitatis viro inveteratam illam probitatis ac fidei opinionem abrogare aggressi sunt. Erat unus ex illis referens memoriter omnium eius urbis meretricum nomina; atque earum multitudine, quae erat innumerabilis, ac memoriae vi, quae erat incredibilis, CyrusCyrus videbatur, qui lustraret exercitum ac suo quemque militem nomine appellaret.17 Alter convivatorem sordidum diris devovebat quod sturnum pro turdo, vaccinam pro vitulina ipsi in prandium apposuisset. Sed postquam non erat quem amplius laederent, defessi maledicendo in Dynastam Alexandrum sermonem contulerunt; quem omnium medicorum opinione maturius extinctum affirmabant, praesertim cum neque aetate confecta atque insuper robusta corporis firmitate esset. Tum quaerebant quemnam rex amplissimo illi muneri, quo fungebatur, suffecturus esset ex iis, qui tantae spei imminebant, atque unusquisque prout eius studium ex amicitia vel spe aliqua utilitatis flagrabat, alium alii anteponebat.
13Sed dum sermones caedunt,18 comparet unus in procoetone honesta facie, sed oculis in terram demissis; quem statim omnes adeunt, ambiunt, circumstant et honorem nescio quem nuper adeptum gratulantur. Atque unus prae ceteris amore in eum ac benevolentia prope dilabi ac diffluere videbatur adeo, ut interdum collacrimaret, interdum haesitaret, tanquam si verba ad declarandam amoris magnitudinem apta non suppeterent. GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) mirari ac sudario risum compescere. Qui tandem ad nos accedens, “Non potest,” inquit, “dici, quos isti mihi cachinnos extorqueant. Videtis eum, cui tot gratulationes habentur? Hic paucis diebus ante apud nostrum dynastam multum auctoritate et gratia valebat, adeo ut eius consilio et auctoritate domi omnia administrarentur. Quae illi res magnam invidiam concitavit multorumque paravit insidias. Quas ille animadvertens, satius esse duxit sponte loco decedere quam cum ignominia moveri. Verum ne tam honorem deposuisse quam permutasse videretur, impetravit a dynasta in beneficio et gratia aliam provinciam, in speciem quidem honestam atque magnificam, sed re ipsa totam nugatoriam ac levem. Venit igitur miser, ut dynastae gratias agat. Sed movet mihi risum in primis ille, qui ita docte simulatione benevolentiae odium suum obtendit. Nam hoc homine nemo est illi capitalior neque infestior inimicus. Atque eius praesertim opera inductus ac depravatus est dynasta invidia atque obtrectatione commodi ac laudis eiusdem. Vide, obsecro, ut malus simulat, ut blanditur subdole, ut frigidam malitiose suffundit.”19
14Interea prosilit unus in medium atque, “Est mihi,” inquit, “in cubiculo oenophorum vini praestantissimi frigidissimique, quo nullum hac aestate dixerim me gustasse suavius. Flos vini est, Liberi lepos,20 atque una opera palatum vellit ac mulcet.” – “Opportune,” ait alter, “nam ex quo surrexi, nondum villi quidquam exhausi, et quod diei tempus sit, vides.” – “Mihi quoque,” subdidit alius, “siccae siti fauces arent; quas nisi propero vino conspergere,21 in pulverem abeant.” Apprehensaque Gallonii dextera, “Sitim,” inquit, “sedatum eamus. Etenim te ea etiam enectum aspicio, et simul experiamur an vera sint, iste quae memorat.”22 GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) morem gerit, sequitur, et nos una quoque. Itaque omnes in cubiculum illius irruunt, oenophoro vim afferunt atque uno paene haustu omnem animam intercipiunt. Erat ibi olla ad ignem apposita, agninis carnibus plena, nondum satis excoctis. Has eorum unus ex aula diripit, in patinam infert atque etiam tum fervidas aufert in ventrem. Alter frustulatim panem in patina secat, supra ius inicit, caseum minute concisum aspergit, piper addit, devorat. At ille, qui vinum laudaverat, facti poenitens, quia prandium suum diripi videbat, “Quandoquidem,” inquit, “rogum incendimus, cur non etiam hunc diem ferme ad umbilicum mortuum23 in eo comburimus, ac laeti prandemus?” – “Sic agamus,” inquit ille qui panem ex iure vorabat. “Iubeat unusquisque afferri quae sibi in prandium paraverat et in commune conferri.” Placuit omnibus ratio. At, “Ego commeatum,” inquit Gallonius, “spondeo, quod satis sit mihi atque istis duobus hospitibus meis.” Affert interea rumor dynastam prandium poscere. Ad quam vocem Gallonius excitatus accurrit quaeque opus sunt parat, neque ita multo post revertitur plenus reliquiarum. Etenim dynasta, quia crudior erat, nihil praeter iusculum degustaverat, cetera intacta reliquerat. Quo viso, mirabiliter sunt animi convivarum recreati et unusquisque deos rogabat ut, quoties sibi cum Gallonio discumbendum esset, dynasta crudus existeret. His dictis, omnes cum risu soleas ponunt, lectos inscendunt.
15Qui risus duplicatur interventu cuiusdam litterati, quem pridie inter academicos illos me vidisse memineram. Hunc esse aiebant philosophum summum, oratorem egregium, quique auderet in conventu poscere qua de re quisque vellet audire. Sed hominem voluptarium et conviviis flagitiisque deditum conclamant omnes ut adeat, soleas exuat, discumbat. Qui non patitur diu se rogari, sed statim ascendit ac summus accumbit. Itaque hilariter estur, bibitur. Sed ubi saburrati recte sunt omnes,24 inducitur sermo de mulieribus eius civitatis, quas, paucis exceptis, criminibus avaritiae impudicitiaeque coarguunt. At ego, ne mutus viderer, “Ex omnibus,” inquam, “orbis terrae matronis nullas arbitror Romanis castitate pudicitiaque anteire; plenae sunt omnes historiae, plena antiquitatis memoria.” Tum philosophus ille, qui hos sermones lacessiverat, “Tu mihi videris,” inquit, “in historiis Romanorum sane rudis atque hospes, qui non legisti quid Sallustius, Romanae princeps historiae, de FulviaFulvia, de SemproniaSempronia ac de multis eius aevi mulieribus scriptum reliquerit. Vel, si haec non noris, ne ad aures quidem tuas pervenere quae super ea re Horatius, Romanae fidicen lyrae,25 cecinerit? Cuius ego versus possum tibi recitare memoriter:
16“Motus doceri gaudet Ionicos | |
matura virgo et fingitur artubus, | |
iam nunc et incestos amores | |
de tenero meditatur ungui. | |
Mox iuniores quaerit adulteros | 5 |
inter mariti vina, neque eligit | |
cui donet impermissa raptim | |
gaudia luminibus remotis, | |
sed iussa coram non sine conscio | |
surgit marito, seu vocat institor, | 10 |
seu navis Hispanae magister, | |
dedecorum preciosus emptor.26 |
17Potuitne magis diserte proiectos mulierum Romanarum ad omnem libidinem et intemperantiam mores exprimere?”
18Tum ego, deprehensus quemadmodum me expedirem non inveniebam, sed quo aliquid responderem, “Quid ais,” inquam, “de LucretiaLucretia? Nonne omnium pudicarum coryphaea dici iure optimo potest, quae Tarquinii iniuriam ita in se graviter animadvertit? Quid potuit facere elegantius mulier cupida existimationis bonae quam ereptae sibi pudicitiae dolorem voluntaria morte testari, tanquam si nulla ea vita sit, quae a pudicitia spiritum non ducat.” – “Longe alia mea est opinio de Lucretia,” inquit ille, “atque ea quae in animis omnium inveteravit. Ego enim nullam illi virtutem, nullam continentiae laudem assigno. Nam a Tarquinio oppressa vel consensit stupro, vel non. Si consensit, immerito principem inter pudicas locum usurpat. Si non consensit, cur maluit violata sibi necem afferre quam intacta a Tarquinio necari? Fortasse, inquies, quo se pudicitiamque suam existimationi hominum vindicaret. Nam si statim Tarquinio iugulum praebuisset, ideo ab eo interempta putaretur, quod cum servo adulterium commisisset. Ergo erat aliquid quod sibi magis cordi esset quam pudicitia, nempe hominum existimatio. Nam si sola virtute duceretur, quae praeter conscientiam, nullius praeterea testimonium desiderat, quid de se homines loquerentur non admodum laborasset. At si ad intimum huius facti cubile penetremus, ab hoc suspicionis aditu ianuaque patefacta, aliquod fortasse latens in eo crimen inveniemus. Quomodo enim Tarquinius potuit, concubia nocte, penetrare in cubiculum mulieris multis (ut fit verisimile) pessulis clausum? Quomodo custodes mulieris fallere? Cur a Tarquinio oppressa non exclamavit? Ita enim familia tota accurrisset ac scelerosus ille vel incepto destitisset vel, si Lucretiam reluctantem enecasset, multos sceleris sui, multos pudicitiae illius testes fecisset.” Nullum fecisset finem dicendi philosophus, multo Liberi flore completus, nisi exorta inter convivas turba dicentem interpellasset.
19Erat unus in iis, ut postea animadvertimus, eius notae hominum, qui cibum e flamma praeripiunt. Hic precibus extorserat ut in illum gregem admitteretur, sed vix lectum conscenderat, cum coepit ad omnes patinas procaces manus extendere atque lectissimos ex iis bolos excerpere, tanquam si sibi soli prandium illud esset appositum. Ecce autem, primis escis assumptis, gallina Indica magno in catino porrecta succenturiatur, iis condita condimentis, ut nidore suo non latentem modo famem evocaret, verum etiam demortuam excitaret. Homo aequissimus, tanquam si de ea captus esset iudex, accito puero, quem suis imperiis praesto habebat ad ianuam, indicta causa, obvoluto eam capite domum suam auferri in exilium iubet, atque antea se exulem insons aspexit quam posset de defensione cogitare. Quo viso, ceteri convivae mirari, inter se aspicere, atque ad eius impudentiam sine voce ac sine ullo sensu haerere. Sed hilaritas, quae praeoccupaverat mentes, nullum dabat iracundiae locum, sed omnes, dissimulato dolore, in suscepta festivitate perseveravere. Iam convivium properabat ad exitum, cum testuacea placenta,27 in repositorio collocata, tanquam in exodium prandii proponitur. Ut ille, qui gallinam Indicam aliam capere civitatem iusserat, advenientem eam aspexit, fecit ingenium suum atque illi miserae imperat ut domum suam in exilium eat ac vestigiis iisdem gallinam Indicam sequatur. Praesto adest puer, qui obtorta gula eam abripiat.28 Tum vero victa est convivarum patientia et simul omnes, “Enimvero hoc non est ferendum!” exclamant. Sed cerebrosior unus, “Nunquam hodie, me vivo, haec placenta mutabit coloniam!”29 Abreptamque ad se coepit attrahere; ille retrahere ac vim sibi fieri dicere. Verum omnium minis perterritus, eorumque qui ipsi assidebant obiurgationibus correptus, se demum ab incepto removit et in cubitum reposuit.30 Confecto prandio, unus ex convivis, cui alea vita erat, talos poscit ac philosophum in aleam provocat. Nos, cum somnus invaderet, surreximus atque in domum Gallonii perreximus, ubi pomeridianum illud tempus partim legendo, partim quiescendo transmisimus.
20Sed cum iam calor remisisset, “Eundum est nobis,” inquit GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), “in aedem Daphnes, quo universus hic populus hodie conveniet. Nam inde nobilissimus ille dynasta extinctus magnificentissimo funere efferetur in aedem a se aedificatam, ut sepulturae mandetur. Nam mos hic est defunctos in aedibus deorum humare.” At ego, “Duc nos,” inquam, “eo; nam nihil est quod magis visendum existimemus.” Ne multa: domo egressi ad aedem Aesculapii venimus, quam magna refertam turba videmus. Intramus atque inter cereos quatuor positum adolescentis cadaver aspicimus. Rogat Gallonius quisnam sit ille mortuus, quidve illi ad eum concursus velint. Respondetur eum esse Philotam quendam, cuius amore duae illae mulieres adolescentes paucis diebus ante interiissent. Nam eundem, earum intellecta morte, animum despondisse, ex eaque aegritudine in eo nosocomio vita migrasse. Quaero ex Gallonio quem ille Philotam, quas mulieres narret. Qui, “Res,” inquit, “digna est auditu; sed eam plane ita uti se habet, explicare non possum.” – “Ego,” ait unus, “vobis narrabo, si causa est cur audiatis; atque in verba conferam quam paucissima.” At ego, “Narra nobis,” inquio, “nec verbis parce; nam rem gratissimam feceris.” Quamobrem ille sic exorsus est.
21“In oppido quodam insulae, huic regno finitimae, ubi TheridatesTheridates, King (Louis XIII) rex summa cum laude iustitiae rempublicam gerit, virgo erat nubilis, OlindaOlinda nomine, genere et copiis haud quidem summis, sed vultu adeo eleganti, adeo venusto, ut oculos in se omnium alliceret. Sed in primis Philotae, eius civitatis longe primi, ita ad se animum attraxit, ut vitam illi miseram et insuavem efficeret. Cum igitur amore ac maerore miser contabesceret, fecit id quod cuivis venisset in mentem,31 ut parentem virginis societate amicitiaque sibi coniungeret; in quo fuit felix, nam totum hominem brevi possedit. Verum cum eius domum ventitaret atque oculis, vultu, voce denique ipsa amorem virgini suum significaret, parem in ea voluntatem ardoremque (id quod raro contingit) invenit.
22“Itaque, usi licentia, quam eius regionis mos tribuit, non cessabant inter se amplexari oscularique. Sed cum eorum oscula modum excederent, coeperunt esse suspecta parentibus Olindae, cupidis in primis existimationis bonae. Quamobrem ab homini nobili atque id aetatis pudicitiae filiae non parum metuentes, aliquo eam praesidio munire constituunt. Sed cum nullum sit tam firmum praesidium, quod non longa obsidione demum hostis expugnet, consuetudinem filiae cum adolescente dirimere statuunt eumque domi suae finibus quantum potest expellere. Ne multa: adolescentem adeunt; quid de eius amore compertum habeant, edocent; ostendunt quam perniciosum futurum sit filiae, si propter ipsum in sermonem hominum veniat. Orant, obsecrant ne tantam illi infamiam creet, sed eius conspectum atque adeo totam illam domum effugiat. Respondet adolescens nullum se voluisse virgini dedecus, nullam ipsius contumeliam imponere; iam inde ab initio coniugium animo concepisse; hac nuptiarum fiducia, multa sibi persuasa habuisse. Rogat, instat ut eam uxorem sibi despondeant. Illi non aequam esse suam factionem cum factione illius ostendunt: se modicis opibus ac mediocri nobilitate esse; illum summis opibus ac summo genere natum; rem esse periculosam repente ab asinis (ut dicitur) ad boves ascendere.32 Proinde aliam sibi conditionem, alias nuptias quaereret. Postremo, cum magis exoraret, ita PhilotasPhilotas ab eis discedit, ut qui rem etiam atque etiam consideraturos et cum parentibus ipsius sermocinaturos affirment. Non procrastinant; Philotae parentes adeunt, rem narrant. Illi gratias agunt; consilium dant ut Olindae sponsum quamprimum inveniant. Sunt omnes eius regionis ad subita et repentina consilia propensi.
23“Itaque parentes Olindae statim illi virum inveniunt, adolescentem quidem nobilem, sed nihil ad Philotam. Nuptiae statim fiunt, aguntur omnia raptim atque turbate. Verum tam praeceps consilium adeo impendentem vim malorum ab Olindae peste non repulit, ut in eam etiam celerius attraxerit. Nam eo connubio mutuus ille inter Olindam et Philotam amor nihil remissior est factus. Atque omnibus horis PhilotasPhilotas ante aedes Olindae conspiciebatur, non sine viciniae atque adeo gravi ipsius viri offensione. Qui per amicos Philotam admonendum curavit ut, nisi malam rem quaereret, eas regiones prorsus effugeret. Erat in Philota, ut in plerisque nobilium, contemptor animus et superbia. Ergo negligere ac pergere illac progredi. Hac insolentia permotus, vir Olindae die quadam transeuntem eum, neque dum tale aliquid suspicantem, lato gladio caedit et in fugam conicit. Nolite quaerere quantas haec tam insignis iniuria homini iracundo et in primis elato faces admoverit. Amenti similis domum accurrit, gladium arripit, revertitur, inimicum suum etiam tum in ostio stantem aggreditur eundemque fortissime dimicantem sub oculis suae Olindae transverberat. Res illico in iudicium adducitur; adolescens tota insula conquiritur, sed ille iam evolarat atque huc recta contenderat. At iudex quaestionis impulsu affinium, clamantium Olindam fuisse illi caedi caput, eam abripi et in carcerem condi imperat. Ergo misera e complexu parentum ad tribunal iudicis, e geniali thoro in carcerem rapitur.
24“Sed vix intro in carcerem pedem tulit, cum ad alterum eam saxum nova tempestas afflixit. Etenim non in misericordiam modo prolapsus est custodis carcerum animus, sed amore vinctae exarsit. [Scitis quam:] noctu ad mulierem adit; ut sibi morigera sit, rogat; eam se ducturum uxorem domum affirmat; dexteram in id quod spondebat, obligandae fidei causa, praebet.33 Respondet illa non esse tum ei rei locum, neque decere miseram, sordidatam, in iudicium capitis adductam ac de vinculis dicere causam coactam prope funestas nuptias facere; exspectaret dum e vinculis eximeretur. His sermonibus aegre ab ea homo ille repellitur. Sed cum cupido magis instaret, ab amore (seu potius a furore) consilium mutuatur. Equum comparat, zonam cum viatico sumit seque fugae cum OlindaOlinda committit. Ubi in quandam silvam ventum est, custos carceris, cui nihil longius videbatur quam dum in Olindae complexum irrueret, simulata lassitudine ex equo descendit seque in eam cupide reicit. Illa eum a se repellere, neque adhuc se esse liberam dicere. Ille orare ut sibi subveniret, ut ferret morienti auxilium; multaque id genus addere, sed nihil proficere. Facinus minari,34 tantundem. Ubi eam videt nihilo magis minis quam precibus permoveri, ad vim confugit atque extorquere ab ea complexum nititur. Illa repugnat, unguibus ac dentibus petit; sed iniqua concertatio quae cum valentiore suscipitur.
25“Iam nulla ad resistendum ratio supererat, iam prope erat ut succumberet, cum nova res victoriam illi certissimam attulit et pudicitiam in tuto constituit. Dum luctat, animadvertit homini pugionem in zona pendere. Tum alacris furtim eductum, eius lateri quantum potest infigit seque ita ambitiosissimis odiosi illius amplexibus expedit. Iam vero quid faciat? Quid consilii capiat? Sola est, mulier, adolescentula; nullus neque amicus, neque comes; loca aspera, deserta, devia. Non despondet animum, non abicit, verum ad superius alterum virilis audaciae facinus addit.35 Muliebre vestimentum exuit, virile ex misero illo detractum induit, marsupium eripit, equum conscendit atque amatorem suum, ubiubi ille sit, invenire constituit. Sed ad tantum iter viaticata admodum aestive erat.36 Etenim nondum ex insula pedem extulerat, cum pauxillulum illud nummorum, quod invenerat in marsupio, consumpserat, insuper equum vendiderat. Quamobrem fuit illi necesse homini cuidam nobili operas suas pro ephebo locare. Ecce autem novas tricas, nova incommoda.
26“Erat illi filia virgo nubilis, forma non mala; cuius ad oculos simul ac recens ephebi pulchritudo pervenit, tantum etiam cordi confecit ardoris, quantum maximum capere pectus virginis potest. Sed illa nihil amabat; fumum atque umbram persequebatur. At primo amorem suum ephebo oculis, vultu significare. OlindaOlinda, in amoribus longe robustioribus occupata, non animadvertere. Tum illa, adolescentem existimans in amore rudem ac tardum, voce exponere quod vultu intellegeret minus, atque orare ut sibi suppetias laboranti sufferret. Olinda, quae sibi esset conscia auxilium quod expetebatur, apud se non inveniri, risu dicta virginis excipere. Illa se illudi existimans, ‘Quid est,’ inquit, ‘quod rides? Num propterea tibi deridiculo sum, quia pereo? Ah, ne saevi tantopere!’ Tum Olinda, ‘Ubi,’ inquit, ‘me noveris, continuo omnis de me amor effluxerit et amori odium successerit. Sed obsecro, si quid amas, ne patri neque cuiquam mortalium indicium facias. Mihi non magis virilis sexus inest quam matri tuae, quam tibi. In manu tua est, quod minus credis, experiri. At si quid istuc ornati sit quaeris,37 dicam: Amor me et capitis periculum in has vestes coniecit, ac virum mentiri coegit.’ Ac protinus, unde esset, quem amaret, quem occidisset, quo tenderet, cuncta ordine narravit. Postremo orare coepit ut auxilium sibi nummarium, cuius esset in primis egens, afferret, hoc est, ut se viatico iuvaret huc properantem. Quid? Existimatisne eam, hac re tam inopinata percussam, spem vel amorem animo abiecisse? Nihil minus, imo utrumque constantissime tenuit. Credo quod in fabulis legisset, vel ex aliqua anicula audisset, olim nonnullam ex femina in virum fuisse conversam. Existimabat idem illi, quam amabat, posse contingere. Sed attendite quo progrediatur. In Olindae complexum ruens, affirmat se sine ea nunquam unum diem esse victuram. ‘Ecquae mihi vita,’ inquit, ‘expetenda est, si a te divellar? Nulla quidem certe. Bono animo es; mihi certum ac deliberatum est tecum una proficisci eandemque fortunam subire.’ Multa dixit Olinda quo virginem de sententia deiceret, sed laterem lavit.38 Quid multis moror?39 Auro, argento aliisque preciosis rebus convasatis, postridie, cum parens rus isset, una cum Olinda huc versus castra movit.
27“Quo celeriter secundo anni tempore perveniunt, et ad cauponem ambae divertunt. Licebat eas cernere virili cultu tota passim urbe pervagari ac formae praestantia omnium ad se oculos rapere. Quam multos fuisse putatis qui eas sub illo ornatu puellas esse contenderent? Sed eius in primis facies enitebat, quae amatorem suum quaeritatum advenerat. Sed iam omnia odoranti investigantique suboleverat eum in hac urbe versari. Quamobrem, hisce leviter pressis vestigiis, eum secuta, tandem, proh dolor, invenit iam aliquot dies immersum in ganeo meretrici cuidam operam dare. Ergo dolore amens, ‘Itane, Philota,’ inquit, ‘prorsus oblitus es mei? Ergo frustra tantum laborem, tantam infamiam cepi? Dum propter te patria carens, impudicae cuiusdam more perambulo; tu interea loci te oblectasti ac meretricios amores nuptiis praeposuisti?’ Illico despondet animum, morbumque ex aegritudine contrahit. Rem incredibilem: ubi haec aegra fit, continuo illa altera aegrotare incipit; huic morbus augescit, fit illi etiam amplior; postremo haec moritur, mors itidem illam alteram occupat; ambarumque cadavera eodem die, eodem funere, eodem feretro in aedem Cupidinis elata sunt atque una eademque sepultura affecta ut, quarum animos amor in vita iunxisset, mors distrahere non potuisset, earum corpora unum atque idem sepulchrum haberet.
28“Redeo ad Philotam, qui tantum mali insciens dederat. Qui simul ac certior est factus (nam OlindaOlinda ferme iam moriens rem omnem narraverat) continuo exanimatus ad aedes Olindae contendit, commodum cum ea iam effereretur, et fusus in lacrimas, ‘Ergo, mea voluptas, tibi mortis causa fui? Nunquam me tantum a te amari intellexi. Me miserum, non potuisse me tali ingenio frui! Sed itidem de te aegritudo mihi vitam eripiet. O praeclarum40 e vita discessum, si in tuo complexu animam efflare licuisset!’ Atque ibat ut sese in Olindae cadaver abiceret; sed aegre retentus, demum inde pro mortuo in domum amici ac popularis cuiusdam sui refertur. Sed cum morbus augesceret nec satis diligenter curari videretur, idem amicus in hoc nosocomium perferendum curavit, ubi viri nobiles apto in loco victu ac ceteris rebus quam commodissime habentur. Verum propter anni tempus grave, locum multitudine aegrotantium refertum invenerunt. Quamobrem tantisper, dum aliquis convalesceret, fuit eum necesse inter plebeculam collocare. Homo nobilissimus ac suae civitatis primus, cum se inter faecem urbis coniectum vidisset, tanta vi aegritudinis oppressus est, ut illo ipso die sit mortuus. Hic fuit finis amantium. Itaque, ut videtis:
29Durius in terris nihil est, quod vivat, amante;
nec, modo si sapias, quod minus esse velis.”41
30Excierat nobis lacrimas funestus miserorum amantium casus atque erat aliquid quod volebam percontari, sed praeripuit mihi clamor puerorum, admonentium appropinquare pompam funeris, quo dynasta mortuus efferebatur. Ad quas voces ille accurrit et nos etiam cupidos videndi secum attraxit. Erat totum illud agmen instructum hoc modo: anteibant pueri puellaeque, quarum magnus erat numerus, quas illius misericordia sustentabat. Sequebantur collegia varia, quae in eius tutela latebant. Hos excipiebant candidati complures, qui inflexa ad miserabilem sonum voce42 diis manibus flebile carmen atque funestum canebant. Tum ad cereos circiter quadringentos efferebatur dynastae cadaver in lecto purpura auroque constrato. Funus, honoris gratia, prosequebantur dynastae ceteri, qui praeeuntibus ipsorum familiaribus, ac praeterea magno assectatorum numero, bini incedebant. Ordinabant agmen designatores non pauci, stipati lictoribus atratis. Quacunque funus pergeret, personabant viae fletibus, percrepabat caelum eiusmodi vocibus43:
31“Nunc tempus lacrimas, nunc querimonias | ||
et tristi gemitus fundere carmine; | ||
nunc tempus, nitida veste recondita, | ||
atrum sumere pallium. | ||
Eheu praepropero funere concidit, | 5 | |
sicut flos rapido turbine sternitur, | ||
ille insignis44 Alexander et inclutus, | ||
qua sol surgit et occidit. | ||
Non sic monte super condita prominet | ||
Urbs vel fax nitet, ut pectore candido | 10 | |
illius probitas, iustitia, et fides | ||
fulsit nudaque veritas. | ||
O mors, docta prius falce recidere45 | ||
indignos obitu et linquere pessimos, | ||
tu tantos potuisti fera cernere | 15 | |
luctus illacrimabilis? | ||
Nec te longa piorum agmina civium | ||
moverunt, querulis sedula vocibus | ||
deplorantia tolli sibi opem suis | ||
fidam rebus in arduis?46 | 20 | |
Clamabant alii, ‘Quis tunicas dabit, | ||
queis nudo fugiant frigora corpori?’ | ||
instabant viduae, ‘Quis pueris patre | ||
orbis prandia dividet?’” |
32Haec atque alia his similia complura palam de eo praedicabat benevolens populus. Quamobrem omnium consensu tum est iudicatum, homini saepenumero ad gloriam plus prodesse fortunam quam laborem vel industriam; siquidem vir ille, qui tam faustis vulgi acclamationibus mortuus exciperetur, sine multis litteris, nulla fere rerum gestarum gloria, sola opinione liberalitatis beneficentiaeque eum sibi plausum confecisset. Sed inter caetera illud etiam felicitati ipsius tribuebatur, quod in summa rerum omnium abundantia, nondum alteram fortunam expertus, excessisset e vita.47 Animadvertimus inter perpetuas publici luctus querimonias fratris filii laudes admisceri. Hunc vitae integritate et elegantia, praeterea optimarum artium studiis, patrui dignitatem et gloriam antecessurum iactabant.
33Sed diei tempus admonebat ut de cena cogitaremus. Quocirca GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) servum suum obsonatum misit. Interim perductus est ad nos nauclerus quidam, qui perendie a prandio, si ventus operam dedisset, explicaturus erat vela48 in insulam (ut aiebat) amoenissimam feracissimamque. Cuius insulae cives essent homines quieti, hilares, iucundi, voluptarii; itaque de naulo cum illo convenimus. Postea abire coepimus ad fontem ibi proximum, calorem discussuri qui membris inhaeserat. Sed quidam raeda vectus inhibuit. Qui magna voce inquit, “O te ipsum, Galloni, volebam. Quaeso, nisi est negotium, paululum da mihi operam; etenim te convento opus est.” – “Ubi libet,” inquit Gallonius, “tuus sum.” At ille proxime ad Gallonium accedens, pauca illi quaedam in aurem instillat rogatque ut dynastae suo refundat. Postremo interrogat nos unde veniamus. Respondet Gallonius, “Ex aede Daphnes, quo duos istos adolescentes, populares meos, adduxi, homines nobiles ac litteris deditos, qui etiam heri magna cum voluptate academicis exercitationibus interfuerunt.” Ille ad nos conversus, “Quam vellem,” inquit, “ibi ante quindecim dies affuissetis! Nam elegantibus sane verbis ostendi solida omnia esse perspicua, terraeque elementum ab his inferioribus perductum ad caelum usque pertendere.” Tum petiit a me si quid in ea audissem elegans atque facetum. Qui, “Multa,” respondi; sed in primis me mirabiliter delectasse Hieronis ingenium, quod ex culice, nihili bestiola, tantam vim laudum eruisset, deinde egregiam Gallutii adolescentis indolem ad poësin vehementer probasse. “Fortasse illud,” inquit, “carmen recitavit, in quo veris laudes exponit. Legi ego illud; nam eius mihi parens ostendit. Sed quemnam potissimum tibi visus est imitari?” – “Virgilium arbitror, principem poëtarum.” – “Istuc,” ait, “in eo mihi displicuit; et sane doleo celere atque sublime optimi adolescentis ingenium apud Virgilii tarditatem humilitatemque religatum detineri, nec audere se altius attollere.” – “Quid ais?” inquio, “tibine VirgiliusVirgilius Ursatus (Virginio Orsini) serpere humi videtur?”49 “Tibi quoque idem videatur,” ait, “ubi mea perlegeris.” Tum, “Tu igitur,” inquam, “doctior quam Virgilius?” – “Doctior?” inquit. “Quid est quod ais? Sane pudeat me Virgilianis similes versus efficere et, si imperarem, ex omnibus eum bibliothecis amoverem, nullius ingenii minimaeque doctrinae auctorem. Audi quod ego de eodem argumento conscripsi, atque aude Virgilianam inopiam cum mea beatissima rerum verborumque copia conferre:
34“Ver ubi constituit brumae fera bella rigentis | |
atque elementorum diras compescere rixas, | |
ecce nitens alto vestigia promit Olympo, | |
quaque movet gressus, manibus dat lilia plenis.50 | |
Atque Deae nares Zephyrus suspendit odore,51 | 5 |
floribus ac viridi depicta tapetia fronde | |
substernit niveis fausto cum murmure plantis. | |
Tunc elementa Deae venientis lumine ponunt | |
arma suasque petunt raptim conterrita sedes; | |
invisaeque hiemis conclamant vasa, phalanges, | 10 |
nec segnes audent aequo decernere Marte, | |
sed nova diversum comportant bella sub axem. | |
Illa supercilio iaculatur fulmen amoris | |
deque animis tumidas pugnantum discutit iras, | |
ficta quibus falsae succedunt oscula pacis | 15 |
et simulatus amor, iunctim et concordia mendax, | |
quam fera post hiemis tempestas verbere pellat | |
frigoris, expulsum revocans in regna furorem. | |
Interea risus proscribit nubila caeli. | |
Fulmina nec rigido nec spicula grandinis52 arcu | 20 |
funditat53 ira Noti, sed divitis aura Favoni | |
praegnantis gremium telluris mollibus implet | |
guttarum gemmis rutilans spargitque decore. | |
Ast ubi laeta parit funditque puerpera flores, | |
ipsa laboranti Lucinae munia praestat. | 25 |
Post lustrat, solio residens regina nitenti, | |
agmina plantarum totis sibi subdita terris. | |
Destinat atque igni, renuit quae ferre tributum | |
germinis et fructus Naturae solvere nescit.54 | |
Continuo accurrunt omnes in veste virenti; | 30 |
atque haec omniferam festinans curva reductis | |
signat humum manibus; caput haec ad sidera tollit | |
velatum ramis et nubibus oscula figit. | |
Candidus ut niveis se vestibus inferat, amnis | |
ad puri remeans elementi iura nitorem55 | 35 |
induit, in totum peregrina faece solutus. | |
Ecce cohors florum vaga prodit ut oscula donet | |
grata Deae manibus, forma quos praeterit omnes | |
alma rosa, in vultu gestans insigne pudoris. | |
Sed dum pulchra ruunt proni ad vestigia Veris | 40 |
sirenes nemorum, citharistae ruris56 amoeni, | |
vinula diffundunt arguto gutture passim | |
carmina, quae sitiens avide dum perbibit auris, | |
ebria languidulo decumbit victa sopore.” |
35“Dic bona fide: acceperene unquam aures tuae quidquam perfectius hoc carmine, sive spiritus magnificentia, sive figuris sententiisque, cum validis tum etiam brevibus atque vibrantibus? Vide ut in sensus influit, ut delectat, ut sententiarum numerus prope numerum verborum exaequat! Ego primus elegans hoc scribendi genus inveni, in medium protuli, in morem induxi; ego hanc viam aperui, lustravi, meis vestigiis impressi. Quae qui voluerit persequi, ad nominis aeternitatem sine errore perveniet. Sume igitur hoc carmen meo chirographo scriptum, illudque tibi ad poësin magistrum adopta.” Dum accipio et gratias ago, “Quid si,” inquit GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), “eius epistolas legeres? Profecto ex Pythagorae sententia diceres immigrasse in eum animum Ciceronis, vel eiusdem eloquentiam haereditate ad eum pervenisse.” His auditis, sane commotus est totus ac “Facis mihi,” inquit, “iniuriam. Nam pluris est una aut altera scriptionis cuiusvis meae linea quam centum Ciceronis epistolae. Quid est, dii boni, in eo oratore nisi incitatus verborum cursus ac sine sanguine ac nervis flaccescens oratio?”57 Plura dicturum in Ciceronem rediens a funere Alexandri dynasta quidam inhibuit, qui raeda exceptum ab oculis nostris abduxit. Quaero postea ex Gallonio, num sit aliquis cui eo homine esset opus salvo.58 “Quamobrem?” rogat. “Quia,” inquam, “insanit.”
36Nec mora; ad fontem ibi large manantem accedimus. Ubi oppressi sumus a philosopho illo, qui in prandio mulieres fere omnes impudicitia notaverat. Quo perspecto, innuit nobis GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) ut regrederemur atque odium illud effugeremus. Sed antevertit consilium nostrum philosophi sagacitas. Nam me prehensum pallio retinuit et, “Quo,” inquit, “properas? Mane, obsecro, nam cupio perpetuum amicitiae foedus tecum inire, quem hodie ex disputatione habita non alienum a litteris comperi.” Arreptaque mihi manu, “Cum noveris,” inquit, “nos cunctis hominibus doctis antepones. Nam si iuratus meliorem rhetorem vel doctiorem philosophum quaereres, praeter me non alium adduceres. Ita ego sum magister solus praeter ceteros. Etenim non item discipulos doceo, ut alii doctores faciunt, qui eos quos erudiunt consenescere in scholis iubent; sed longe breviore methodo ac via ad summum philosophiae culmen adduco. Ego primus hanc viam inveni et, si non piget calcare, me tibi in ea comitem ducemque profiteor. Sed non prius tibi dabitur hinc abeundi potestas quam aliquod ingenii mei specimen capias. Et, quoniam cum historicis et oratoribus tibi magis rem esse animadverti quam cum alterius artis magistris, rhetoricae totius formam in tabulis expressam dabo, quibus, in memoria tanquam in pariete defixis, unico aspectu omnia sese offerent quae in ea arte traduntur.” – “Parce, sodes,” inquit Gallonius. “Ne te defatiges, neque praeterquam quas ipse calor molestias habet adicias.” – “Nunquam perficies,” ait ille, “quin huius studiis consulam hodie.” Ego, quoniam aliter fieri non poterat, porrecto iugulo, me illi conficiendum trado.
37Ergo incipit, “In prima tabula rhetorices definitio primum explicatur, quae est facultas videndi quid in unaquaque re sit persuasibile.59 Deinde eius officium ostenditur, quod est, dicere apposite ad persuadendum.60 Tertio causae61 eiusdem explicantur. Primum efficiens, quae constat inventione atque doctrina. Inventio est notatio62 et animadversio naturae. Quae natura nihil est aliud nisi innata ingenii aptitudo ad dicendum. Doctrina vero artem et exercitationem includit. Et est ars, praeceptio, methodum dicendi praestans. Exercitatio, assiduus usus consuetudoque dicendi.63 Deinde finis, qui est, persuadere dictione. Tertio materia,64 quae est hypothesis seu causa; quae definitur esse rei alicuius implicita circumstantiis quaestio.65 Postremo haec tabula triplici genere causarum descripto concluditur, videlicet, demonstrativo, iudiciali, ac deliberativo.66 Demonstrativum rei laudem vel vituperationem continet; nempe amplificationem rerum bonarum vel malarum, quas rei inesse contendimus. Eius finis est honestas vel turpitudo.67 Scopus, delectatio auditorum; tempus, praesens. Iudiciale positum est in controversia atque habet in se intentionem cum defensione. Eius finis est iustum et iniustum. Scopus vel modus, iudicis clementia aut saevitia; tempus, praeteritum. Praeterea iudicia omnia vel sunt criminis vel controversiae. Criminis oratio duplex: categoria, quae crimen obicit; apologia, quae diluit. Controversiae itidem oratio duplex: petitio, qua aliquid postulatur; recusatio, qua deberi negatur. Sequitur genus deliberativum, quod positum in consultatione habet in se dictionem sententiae. Eius finis est utile et inutile; scopus, deliberantis spes, metus; tempus, futurum. Partes, suasio, quae quid faciendum sit docet; et recusatio, quae contrarium defendit. Haec igitur est prima tabula, in qua rhetorices constitutio non minus ad veritatem exprimitur quam si esset Apellis vel Zeuxidis manu depicta. Convertite nunc animum ad alteram tabulam, quae partes et officia oratoris paene oculis subicit.”
38Tum vero victa est Gallonii patientia ac “Mane,” inquit, “cogito te perendie ad cenam invitare. Ibi otiosius cupio tabulas, quas narras, aspicere. Nam earum pulchritudo ad contemplandum non brevem aliquam moram, sed longum tempus efflagitat; quod dies iam plane demortuus denegat; et tu scis occupationes meas.” Philosophus, audito cenae nomine, frontem expromsit hilarique voce, “Ego quoque,” ait, “idem censeo. Ego domi tuae, magno istius cum lucro, ingenii mei divitias proferam; atque eadem opera, quae dixi quaeque dicturus sum, aliquot in chartulis velut in tabulis descripta proponam. Et si mihi iste ad discendum se tradiderit, unico fere mense logicae, physicae, metaphysicaeque notitiam non naevo aliquo aut crepundiis, sed corpore omni68 percipiet. Earum ille imagines pluribus in tabulis descriptas si cubiculi sui parietibus affixerit, quasi pinacothecam quandam instruxerit, longe iis elegantiorem, in quibus Polyclaeti,69 Zeuxidis, Protogenis et Parrhasii manus adorantur.”
39Ego, collaudata illius doctrina, Gallonium abeuntem subsequor. Qui inquit, “Nisi de cena mentio esset iniecta, nunquam hodie hirudo70 ista nos dimisisset. Sed vidistine, obsecro, hominem magis ineptum, qui quocumque in loco, quoscumque inter homines libitum sit, de rebus gravissimis argutissime disputet?” Ego tot delirantium somniis enectus, “Quaeso,” inquam, “Galloni, amoveamus nos hinc ocius, ne alius quispiam stultus odio suo nos plane conficiat. Nam diis iratis nostris huc venimus.” – “Tace, sis, inepte!” inquit GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?). “Tanquam si Romae huius generis stultorum multo maiorem numerum invenire non liceat!” – “Vera dicis,” inquam. “Neque aliud quidquam habeo quod dicam, nisi quod nemo sine vitiis nascitur, ac cum perfectis non vivitur.” Haec atque alia commemorantes, domum nos tandem recepimus. Ubi eum servum, quem Gallonius in macellum praemiserat, non solum obsonatu rediisse, verum etiam coxisse cenam invenimus. Qua hilare comesa, post multos variosque sermones lecto nos dedimus totosque quieti somnoque in auroram usque tradidimus.