Читать книгу Gian Vittorio Rossi's Eudemiae libri decem - Группа авторов - Страница 30

Liber VI

Оглавление

1Postquam aurora illuxit, lecto surreximus; et cum abeundi tempus instaret, profectionem adornare instituimus. Itaque lineas vestes ac laneas emimus. Ad haec, ne eodem ac remiges vino uti ac nautico pane1 semper vesci nobis esset necesse, vina optima, siligineos panes, pernam, laridum, sumen, farcimina atque alia id genus edulia congessimus. Relinquebatur zona paene inanis a pecunia. Re adeo iter habentibus necessaria, haec quoque data est opera a nobis ut impleretur. Quocirca smaragdos, chrysolithos, adamantes, margaritas et alias eiusmodi gemmas, quas Roma detuleramus, habere venales coepimus. Quibus inspectis, GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), “Meae,” inquit, “erunt partes efficere ut quanti plurimi isthaec vendatis. Nam eorum precia, quae Romae fortasse ob eorum numerum iacent, hic ad summum hominum luxuria cupiditasque perduxit. Etenim tota haec insula, ut vino, olio, tritico, auro et argento abundet, ab his tamen deliciis sane nuda est et vacua. Et raro huc mercatores commeant cum eiusmodi mercibus. Sed opus est conciliatore aliquo, qui emptorem adducat. At ego dabo vobis intercessorem, quo omnes ad eiusmodi venditiones utuntur. Sed properato opus est, ut eum domi opprimamus.”

2Nos dicto audientes addimus gradum. Sed properantes Aridi academici servus offendit, ac “Salvere te,” inquit, “iubeo, Galloni. Quo te agis? Quid sibi vult ista tua tam praepropera festinatio?” – “Ad aedes,” inquit, “Zanchae, vicini tui (id enim proxenetae illi erat nomen) me confero; ita nunc subito obiectum est mihi negotium,2 ut eo convento opus sit.” – “At volo te,” ait, “itineris huius laborem lucri facere. Non est domi. At si tantopere conventum eum expetis, quid meream, si ostendero ubi parvulo labore, nullo errore reperias?” – “Cedo,” inquit GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), “ubi sit; neque occupatis moram inicias.” – “Reliqui eum nuper,” ait, “in officina Natalicii aurificis, ad medium Ianum. Sed rectius feceris, si placide ambulaveris neque te ob hanc causam ruperis.3 Nam illum audivi cum diceret se multas horas ibi futurum, Pamphilo operam daturum, qui uxorem duxit.” – “Quid ais?” inquit Gallonius. “PamphilusPamphilus uxorem duxit?” – “Certe,” ait ille. “Et, quod magis mireris, fabri lignarii filiam in matrimonio sibi coniunxit. Sed rem omnem ex ipso comperies. Nam palam omnibus narrat.” – “Habeo tibi,” inquit Gallonius, “magnas gratias. Sed quo iter est tibi cum his tabellis quas gestas?” – “Defero eas,” ait, “ad Thersippum dynastam, quem herus meus invitat in villam quam habet in agro qui Cinnus vocatur. At licet eas tibi legere, si velis. Sunt enim versibus scriptae; neque praeterea arcanum aliquod continent.” – “Libenter,” inquit Gallonius, acceptasque mihi tradidit. Quas attente dum perlego, AemiliusPaulus Aemilius Verus in pugillaribus quae habebat ad manum, exscripsit.

3Thersippe, et studiis et meritis potens,
incessanti adhibe vim sapientiae
ac te respiciens, qua strepitantibus
humet Cinnus aquis, impiger advola.
Quid curis animum solvere parcimus? 5
Ut gestit volucris, functa laboribus,
silvarum in viridi ludere vertice,
sic constricta diu mens volitare amat,
non implexa operum nexibus arduis.
Illic non lapide alta extruitur domus, 10
non auro paries, non laquear nitet.
Sed parva atque habilis temporibus casa4
subsidit, viguit cum probitas magis.
Te virtus facilem reddidit; et potes
aequus delicias ferre potentium 15
despectamque inopum pauperiem pati.

4Has ego litteras, semel iterumque perlectas, reddidi servo qui tradiderat. Qui valere iussus, persecutus est iter quod susceperat. Nos pedetentim ac placide, ex illius consilio, petere Ianum coepimus.

5Sed in eundo libuit mihi percontari ex Gallonio quid hominis hic ThersippusThersippus (Scipione Cobelluzzi) esset. Num litteratus, cui docti homines scriberent? Num ruris amator, qui villarum amoenitates persequeretur? “Atqui,” inquit GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), “hic est vir suo iudicio valde sapiens, sed aliorum existimatione non stultus. Praestat ingenio, notitia antiquitatis, iuris civilis scientia. Verum haec ille maiora multo existimat esse quam quanta in ipso existant. Nam facie, vultu, admirando irridendoque persuadere conatur in eius labris eloquentiae deam haerere atque in ipsius pectore iurisprudentiam tanquam in arce regnare. Attamen litteratis iuris, qui honoris eum causa sectantur, praebet se benevolum et amantem; sed eius haec in illos voluntas tantum intra verba concluditur ac raro, vel nunquam, ad facta digreditur; et vix unus aut alter invenitur qui eius auctoritate vel gratia ad divitias honoresque pervenerit. Sed eccum, ipsus adest, atque ille est quem gestatoria inclusum sella deferri videtis.” Erat aestas summa, calores maximi; et tamen sella ferebatur ita ab omni parte clausa, ut nihil esset ad omnes cuiusvis aurae vel levis incursus magis munitum ac tectum; solum ad accipiendam lucem binae hinc et illinc et in fronte fenestellae, crystallis tamen obductae, patebant; ipse vero multis sibi caput velis devinxerat ac pallio corpus diligenter involverat.

6Nos exquisitam hominis diligentiam in frigore propulsando mirati, ac prope medium Ianum emensi, eo loci devenimus, ubi proxeneta ille dictus est esse; atque eum invenimus, medium inter duos sedentem, cachinnos effusissimos edere. Prior occupat GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) ac salvere eum iubet; gemmas explicat atque emptorem ut inveniat rogat. Ille in manus sumit, inspicit, laudat, et, “Commodiorem,” ait, “hominem et adventum non vidi. Nam hodie instruendus est mihi Pamphilo mundus muliebris, quem mittat uxori quam duxit.” – “Audivi,” inquit Gallonius, “ac miratus sum adolescentem, adeo locupletem ac nobilem, ad eam humilitatem descendisse, ut fabri lignarii filiam pro uxore velit habere. Tantane hodie conditionum penuria laboratur?” – “Ita,” inquit ZanchaZancha, “sese res habet. Fieri aliter non potuit; vis eum coegit.” – “At quae vis,” ait Gallonius, “cogit ut quam nolis, accipias?” – “Res est ridicula,” inquit ille, “ac modo istis narrare occeperam.” – “Repete, nisi molestum est,” ait Gallonius. “Nam gestio audire.” – “Date igitur operam,” inquit.

7Sed conantem dicere iuvenis antevertit, qui, ex improviso erumpens, his Natalicium dictis aggreditur, “Quid, obsecro, mulieris mihi in matrimonium dedisti? Qua muliere nulla alia est flagitiosior ac nequior. Modo paene eam cum adolescente nescio quo caput limantem oppressi. At si mihi post hunc diem aliquid tale suboleat, faxo foris vidua te patrem suum invisat.”5 Qua re Natalicius Nataliciusnon mediocriter perturbatus, inquit, “Adeone mirum tibi videtur, si intemperanter mulier adolescens facit? Paucas quippe invenias, quas adolescentiae aestus in has delicias ac blandimenta non abstrahat. Non possunt haec ab adolescentia seiungi; quae etiam simul cum ea deflorescunt ac desinunt; interea sine ut det aliquid temporis ad ludum aetatis.6 Sed, quantum audio, matrissat. Nam quae mater eius, uxor mea, lusit ad hunc modum, potuerunt populo viritim dispertiri.7 Nunc autem, aetate confecta, ita est aliena ab his nugis, ut nulla sit aeque castior ac melior materfamilias.” Adolescens, nihilo hac responsione placatior factus, nescio quid mussans, pedem retulit. Quo abeunte, sic orsus est ZanchaZancha:

8“Est in hac urbe BaldocciusBaldoccius quidam, ad Forum Apollinis faber lignarius, fide ac simplicitate magis ad veterem illorum hominum famam quam ad eum morem, qui nunc increbuit, referendus. Neque quod in eo reprehendas, quidquam invenias, praeter studium vini; quo adeo tenetur, ut horam abire nullam sinat in qua (ut ipse loquitur) non heminam saltem vini intestinis aspergat. Ceterum nihil in eo simulatum, nihil fictum; contra nuda et aperta sunt omnia. Unde fit ut opportunus iniuriae habeatur. Siquidem, cum omnibus sua consilia credere, fidem habere, depositum nullo teste reddere solitus sit, a veteratore aliquo circumventus, saepe decipitur. Hic habet in matrimonio Antinam popularem suam, non magis vitae societate quam morum similitudine sibi coniunctam. Nihilo enim est suo viro acutior, nihilo ad cavendum instructior. Quae affinitatibus conciliandis, mundis muliebribus aestimandis, novis nuptis ornandis sectandisque locat operas suas. Quo fit ut fere eam semper domo abesse contingat.

9“Haec unicam ex Baldoccio suo filiam habet, TensaTensa nomine, omnibus quidem Gratiis venustiorem, sed improbitate atque nequitia veteratori cuivis facile parem. Nam supra quam credi possit, est cata, confidens, audax, fallax, loquax; habet os, linguam, perfidiam, malitiam8; simulare ac dissimulare omnia parata; infitias ire ac iureiurando suo vincere, ut nec vidissent homines quae viderant, neque fecissent ea quae fecerant. Hanc, ita ut deformavi, plenae maturitatis virginem, parens uterque, foras abiens, id quod minime opus erat, superioribus mensibus solam domi relinquebat; satis a praedatoribus corporis9 fore tutam pater existimans, si tabernulae suae ostio, digiti unius crassitudine, perticam transversam obiecisset. Sed tanta haec tamque munita praesidia contra hostium insidias haud satis tuta fuisse, res ipsa ostendit. Nam Pamphilo, adolescenti (ut nosti) longe lepidissimo, pervia fuere. Ergo proximis Saturnalibus, cum BaldocciusBaldoccius solito maturius domo migrasset, ut amici cuiusdam sui vina degustaret, nudatum propugnatoribus vallum10 hostis ingreditur commissoque proelio praeda potitur. Quid multa? Dum Baldoccius amplis et profundis cantharis potitans hilarem sumit diem, amatores ad ebrietatem usque sese voluptatibus explent. Neque eo tantum die suo obsecuti sunt animo, sed deinceps diebus omnibus, qua hora Baldoccius, communito ita ut dixi ostio, in popina aliqua Libero operam dabat, ut non alias tutior intra ea castra aditus esset quam cum essent vallo munita.

10“Verum Kalendis Maii, Baldoccio et AntinaAntina domo egressis, dum liberius genio amatores indulgent, prope factum est ut manifesto in flagitio deprehenderentur. Nam cum advesperasceret neque aliqua ludendi satietas esset, ex improviso parentes Tensae domum adveniunt. Quamobrem magnus adolescentem metus invadit. Cui puella, nihil exterrita, ‘Ne pave,’ inquit. ‘Mox tibi fugae rationem expeditam dabo. Unum mihi dolet: quod voluntate mea celerius abstrahimur.’ A planitie recta sursum ascendendo in solariolum pervenitur, quod ad dexteram cubiculum habet adiunctum, ad sinistram in culinam exit, ubi tunc temporis tritici ingens saccus continebatur. Quo illa cultello dissuto, amplam tritico ad egrediendum fenestram aperuit, et clamore sublato, ‘Subvenite,’ inquit. ‘Saccus a muribus corrosus frumentum omne diffundit.’ Ac dum parentes accurrunt festinant ac fugiens triticum quasillis excipiunt, adolescens vasa collegit et castra commovit. At TensaTensa minus eam voluptatem faciens, quae cum periculo metuque coniungeretur, cogitare secum ipsamet coepit quanam ratione eam puram sine timoris cuiusquam faece perciperet.

11“Et in regionem suarum astutiarum ingressa,11 contra parentum simplicitatem dolos instruxit atque, ut est in excogitando inveniendoque acuta, paucis diebus post cum ad se PamphilusPamphilus venisset suamque ex eo voluptatem explesset, reversis sub vesperam parentibus moestam se atque exanimatam ostendit. Interrogata quid esset, non audebat dicere, sed pro verbis lacrimarum vim dabat. Verum aliquando, coacta, dixit esse quosdam lemures, qui humana forma atque figura domos virginum celebrarent atque eas misere deperirent. Unum ergo istorum lemurum a se visum, forma adeo liberali, adeo venusta, ut nihil supra. Cui mater, ‘Quid audio?’ inquit. ‘Vide ne id timor oculis persuaserit.’ Sed TensaTensa, ‘Erras, mater, nunquam hilariore animo fui quam cum eum aspexi.’ Tum AntinaAntina, ‘Bono,’ inquit, ‘animo es, atque istam aegritudinem, quae te macerat, amove. Mihi enim spes est posthac nunquam tuis istam oculis larvam occursuram.’ – ‘Ah nescis, mater,’ inquit Tensa, ‘quam alte ea mihi haereat in animo.’ His dictis, ad ea quibus maxime indigebat, hoc est, ad cibum quietemque se contulit. Postridie revertitur Pamphilus novus daemon, sed ex eo genere quos ‘incubos’ vocant. Qui, ut se ad parentes mulieris conciliaret, inaures et torquem novo opere factum Tensae reliquit. Quae ipsa laetanti animo parentibus suis ostendit. Illi in manus sumere, contemplari, laudare et tanquam ex Vulcani officina profecta mirari. Iamque se adigi sentiebant, ut tam elegantem ac tam liberalem daemonem absentem diligerent. Sed dona perpetuando assecutus est Pamphilus ut nihil eisdem se carius existeret.

12“AntinaAntina (ut mos est mulierum) ardebat cupiditate incredibili eius lemuris conspiciendi, sed paululum timore perterrebatur. Verum tum frequentibus Pamphili donis, tum filiae oratione confirmata, quae de eius forma ac venustate mira narrabat, suis eum oculis videre constituit. Est (ut probe nosti) PamphilusPamphilus annos natus undeviginti, capillo subcrispo, nigris oculis, candidisque genis leviter rubore suffusis; ne tenue quidem barbae vestigium inhaeret; praeterea vestitu ornatuque corporis, prout eius opes ferunt, quae sunt satis amplae, semper excultus. Quamobrem simul ut Antinae pervenit ad oculos, ‘Hui, quam est elegans!’ inquit. ‘Ubi sunt, qui totum istud genus lemurum forma esse horribili praedicant? Iam pol, si ad istam faciem sunt omnes, nihil moror quo minus quantum est ubique lemurum, meam in domum immigret, ne semper cadaverosam Baldoccii mei faciem necesse habeam aspicere.’

13“Sed iam BaldocciusBaldoccius rem apud vicinos omnem divulgaverat, de amoribus lemurum, de ipsorum donis; mirosque de sua stultitia ludos sermonesque praebebat. Interrogatus an daemon hic cornibus praeditus esset, ‘Quid malum,’ inquit, ‘vobis venit in mentem cogitare istuc de eo, quo non facile quidquam dixerim me vidisse in vita venustius?’ – ‘At hoc ridiculum est,’ inquit alter, ‘quod, cum ipse cornibus careat, te cornutissimum faciat.’ – ‘At te magnus perdat Iuppiter,’ inquit Baldoccius, ‘qui umbras aere ventoque conflatas humano more concumbere existimas.’ – ‘Quid si,’ excepit alter, ‘ventus hic masculus filiae tuae ventrem impleverit? Quid dicturus es?’ Alii, quos Baldoccii stultitiae miserebat, pro amicitia et vicinitate eum, ut magnam infamiam fugeret, admonebant et sycophantam illum domo fuste quantum potest eiceret. Hos ille ex invidentia loqui dicebat. E re enim sua esse, ut non unus modo, sed mille etiam lemures domum suam incolerent. Tum, ‘Tu igitur,’ inquit unus, ‘ob leve nescio quod lucrum tantum in existimatione tua damnum accipias? At vide ne, ubi filiam dare nuptum voles, haec mala illi umbra plurimum obsit. Nescis quantum fama ad conciliandas nuptias valeat?’ Cui Baldoccius, ‘Tace,’ inquit, ‘inepte; non tu nunc mores hominum vides?’

14Quoiusmodi hic cum fama facile nubitur?

Dum dos sit, nullum vitium vitio vortitur.12

15“Quid opus est verbis? Baldoccio persuasum erat posse antea asinos volaticos esse, quam ullum sibi filiaeque suae dedecus ab umbris, quae aere ventoque constarent, inferri. Sed opinionem suam fefellit eventus. Nam aer ille, in humorem crassum carnosumque conflatus, Tensae praeter modum ventrem inflavit. Ac primo persuasit parentibus, non in visceribus, sed in cute morbum haerere, atque aqua inter cutem laborare se dixit. Tum, cum partus instaret, matri veram morbi causam aperuit, sed eius culpam non ad daemonem illum familiarem suum, nec ad virum aliquem, sed ad somnium quoddam referebat. Menses enim abhinc septem se meminisse somniare ab adolescente quodam comprimi, atque ab eo die paulatim ventrem intumescendo ad eam altitudinem excrevisse. AntinaAntina, tametsi stulta est, ac mater, non continuo huic fabulae assensionem adhibuit, sed, ut quemque vel medicum vel amicum occurrerat, statim num virgo absque ullo concubitu praegnans fieri posset interrogabat. Cui alius aliud respondebat. Erat tamen nonnemo, qui diceret num, quod vigilans filia passa esset, somnio tribueretur. Cui illa, ‘Cave,’ inquit, ‘istuc de filia mea tibi veniat in mentem, qua ne columba quidem ulla est purior nec sanctior.’ Tum ille, ‘Quasi columbae,’ ait, ‘parere non soleant!’

16“Ne multa: tantisper AntinaAntina suspenso incertoque fuit animo, donec columbum columbam ineuntem intuetur. Nam cum ad rimulas ostii quid intus geritur aucupat, videt id quod iam pridem, nisi stulta esset, intellegere potuisset; ac tum demum, quo ex Orco Erinnys illa prodiisset, animadvertit. Itaque dolore amens clamores tollere, popularium fidem implorare, impurissimum sycophantam, familiae suae pestem, corruptorem filiae manu tenere se dicere. Hic vicini omnes accurrere, adolescentem obiurgare, qui tam impudenter honestos homines luderet et virgini ingenuae vitium afferret. Ad haec minas addere; carcerem et praetorem obicere, qui eius supplicio inustam optimis viris infamiae notam elueret. Scitis quam parvo momento adolescentis animus huc illuc impellitur. Sed Pamphilum non tam illorum minae quam Tensae amor consuetudoque movebat; cui amori, nisi prospectum interea esset, dissidium, distractio, vastitas imminebat. Qua re permotus, adolescens, locuples ac domi suae nobilis, eo descendit, ut fabri lignarii filiam sibi in matrimonium dari deposceret. Quam statim BaldocciusBaldoccius eidem spopondit. Sed videre videor iam diem illum quo adolescentem huius matrimonii poeniteat.”

17“At non erit illi difficile,” inquit GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), “ab eo discedere, cum volet, atque alteram, genere, copiis et existimatione sibi parem, adiungere.” Quod ego admirans, “Audieram,” inquam, “matrimonia hic esse perpetua ac tantum morte dissolvi. Qua igitur via hoc nefas aggredietur?” – “Ea,” inquit, “quae multorum iam trita itineribus patet, quamque Antiphila Antiphilanuper inivit. Nempe, si testibus planum faciat eas nuptias non rite nec legibus, sed vi metuque coniunctas. Nam praetor vim factam restituit.” – “Quid audio?” Natalicius13Natalicius ait. “Antiphila vidua est viro superstite?” – “Ea,” inquam, “Antiphila, quae Demophonti aromatario nupserat?” – “Ea ipsa,” inquit Gallonius. “Etenim, cum saepius in adulterio deprehensa a viro verberaretur, quadriennio post quam in viri manum convenit, commenta est matrimonium illud metu fuisse coactum. Ideoque dissolvendum dirimendumque curasse. Quod statim perfectum est, scribae cuiusdam opera. Cuius sane ordinis ad haec atque alia nefaria perpetranda improbissimis hominibus plurimum prodest audacia.” Sed tanta nos voluptate affecerant docti Tensae doli, et ad decipiendum tam scite instructa in corde concilia, ut exclamarem, “Pluris est, O ZanchaZancha, tua isthaec lepida atque iucunda narratio quam gemmae quibus nobis opus est venditis.” – “Si ita,” inquit Zancha, “tibi videtur, cedo gemmas. Atque illud insuper redde, quo minoris sunt gemmae. Sed vos arbitror ludere, neque huc logos emptum tanto precio venisse. Sequimini igitur me.” Manuque prehensos duxit in forum, iussitque numerari nobis a trapezita tria talenta magna argenti. Nos laeti quod mercimonium nostrum tam lepide processisset ac referti pecunia domum regredimur.

18Sed redeuntes in turbam incidimus. Nam Dynasta OriusOrius, qui erat etiam sacerdos Cereris, sacra eidem facturus in eius fanum solemni ritu prodibat. Praecedebat familia eiusdem tota et in ea alii honesti viri complures, qui eum honoris gratia sectabantur. Proximi veniebant ministri, quorum alius urceum, alius pateram, alius acerram plenam thuris ferebat. Hos sequebatur flamen amictus laena; et quacunque iter faceret, dabant illi viam nobiles atque plebeii, aperiebant capita et procumbebant in genua. In his qui de via secesserant, agnovimus aliquot qui triduo ante in illo eruditorum conventu magnam ingenii laudem erant adepti. Ipse vero flamen erectus ac celsus nemini se dabat, omnes aeque despiciebat. Erat inter plebeculam quae ad visendum accurrerat, tunicatus unus cum castula scortea, praecinctus zona, ad quam ferramenta multa pendebant, videlicet malleus, forceps, scalprum, sacculus plenus clavorum. Hunc flamen, ita ut erat ornatus, ad se vocat, sibi comitem addit. Interrogat quid rerum agat, ut valeat, num equo, quem ipsi curandum locaverat, dolores pedum remisissent, num aliqua salutis spes esset.

19Quod ego vehementer admirans, “Cur hic,” inquam, “Galloni, vir summus tantoque sacerdotio praeditus, quo tempore pontificiis insignibus ornatus, rei omnium gravissimae daturus est operam, tot honestis viris contemptis ac spretis, pannosum hunc eligit, quicum eat in via ac sermones instituat? Quae tam inter se distant quam Pontifex et faber ferrarius? Quid tam alienum ac discrepans quam laena pontificis et fabri ferramenta? Equidem nequeo satis mirari rationem istius.” – “Inepta mehercle est,” inquit GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), “et stulta. Sed quid facias? Hic, ut ex ornatu potes conicere, equos soleis induit. Sed eo more hic vivitur, ut principibus viris longe sit carior equus vel simia vel aliqua alia nihili bestia quam quidquid est ubique litteratorum hominum et honestorum. Nam si eorum aliquis aeger in lecto decumbat, neque quisquam invisit, neque significatione aliqua eius sibi salutem cordi esse declarat. At si equo pes doleat, ecce subito clamores, querelae. Quicunque equos calceant evocantur, vota pro eius salute nuncupantur, invisuntur; operae, sumptui, labori non parcitur. Hoc ideo fit, quia homines probi doctique nullo sunt honore vel numero, bestiae in precio habentur. Possum illud addere, quod in hac republica omnia ea munera, quae debentur industriae, amicitiae traduntur et gratiae. Nam si, verbi causa, eligendus sit aliquis ab epistolis vel a cognitionibus, non continuo ille conducitur qui sit eloquentissimus ac doctissimus; illum conducunt potius quem amicus commendet vel utilitas ususque suadeat. Quo fit ut istorum epistolae ac iudicia, id quod minime ipsi laborant, ab iis irrideantur, apud quos haec studia vigent.” Tum ego stomachans, “Eamus,” inquam, “domum ac ientaculo nos reficiamus. Pudet enim diutius in hac urbe versari, quae peior est ea quam fugimus.” Venimus igitur domum, mensulam appositam invenimus, decumbimus. Paulo post adest a nauclero nuntius, qui magnopere eius verbis nos admonet ut, si ituri sumus, eamus; ventum operam dare,14 ac nos solos esse in mora. Quamobrem consurgimus, vestes acceptas a Gallonio deponimus, nostras induimus, et cum eo ad portum una contendimus; navem conscendimus et Gallonium, semel iterumque complexi, donatum torque annuloque cum gemma, relinquimus.

20Sed vix GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) abierat, cum adest pictor quidam, quem Ballionem vocabant, atque opere petit maximo ut navi nobiscum una tollatur cum muliere, quam uxorem esse suam aiebat. Navarchus, qui eum nosset quique eius artificio delectaretur, quamvis plena navi, non respuit et simul, “Quid,” inquit, “audio de uxore? Nonne isthaec est Nice, vulgare scortum? Ecquando tibi esse coepit uxor?” – “Dicam,” ait BallioBallio. “Erat mihi cum isthac commercium, una cum aliis pluribus. Sed decem abhinc dies, cum ab ea noctem emissem, nescio quis deus fuit mihi auctor ut a meretricio quaestu abductam15 in matrimonio mihi locarem. Atque eadem nocte, una cum suis rebus meam domum abduxi, eademque opera aedes illas locandas inscripsi.16 Postridie mane veniunt amatores. Venit primum CallidiusCallidius frumentarius, qui aedes videt inanes et inscriptas. Quaerit, rogat ex iis quibus testibus has compedes indui (nam re vera nihil aliud est uxor nisi vinculum merum) ac comperit eam mihi nupsisse. ‘Edepol’ inquit ille, ‘si ita est, tritici decem modii, quos dedi ut hae mihi fores in hunc annum paterent, ad mariti granarium transierunt.’ Venit CreopolisCreopolis lanius, qui carnariis duobus grandibus se circumductum queritur. Adest Thermopota Thermopotacaupo, qui item per hanc rationem vinum, quod esset mulieri hunc annum satis, sibi ereptum fuisse deplorat. Accurrit HarpaxHarpax decoctor ac minis quindecim ex iis pecuniis, quas a creditoribus abraserat, se fuisse tactum indignatur. Properant etiam alii mercatores, quorum singulis suam illam operam, mercede accepta, locaverat; omnesque tanquam furi manifestariae faciunt absenti convicium. Itaque paucis diebus post in ius ad praetorem veniunt; universi impetum in eam faciunt, singuli eidem litem intendunt. Sed cum tam multis non posset obsisti neque illa e re sua esse existimaret, quod semel in se ingurgitasset, evomere, statuit tanquam oppida hostilia eos habere, hoc est, direptos eversosque relinquere, atque in Geryonis regnum mecum una transmittere.” – “Fecistis eleganter,” inquit nauclerus. “Neque aliter factum oportuit. Edepol, possunt illi praeficas conducere, quae pecuniae, quam repetunt, naeniam canant.”

21Erat in eadem navi faenerator, domi suae nobilis, qui ex ipsa importunitate atque molestia natus videbatur, adeo erat importunus ac molestus. Hic, tanquam si in amatoribus Nicae ipse esset expilatus ac deceptus, continuo, ore amarissimo, coepit inclementissima tum in Nicem, tum in totam meretricum nationem dicta dicere; et, “Quid mirum est,” ait, “si perfide, si maliciose, si nequiter, si avare mulier meretrix facit, cui vita est alterum fallere ac blanditiis et illecebris bonis patriis evertere? Est meretrix tanquam immensa quaedam vorago et gurges vitiorum.17 Est meretrix calamitas, quae praediorum fructus intercipit. Est scopulus ad quem adolescentium praesertim fortunae, fama, salus offendit ac frangitur. Est profundum quod fundos aedesque arripit, haurit, devorat. Est mare acerrimum18 quod nunquam datis satiatur neque expletur. Immo mare haud aeque est avidum ut meretrix. Nam in mare quod influit, occulte relabitur, ut iterum refluat. At in domum meretricis quod intrat, continuo disperit neque uspiam apparet. Vultin’ experiri? Proicite istam in mare. Huius contactu statim mare aquis, tanquam bonis, elaverit, ista illis sese ditaverit. Mare exhaustum evaserit; isthaec nondum expleta aliquid etiam amplius hiaverit.”

22Non tulit BallioBallio insolentiam hominis atque fastidium. “Ecquid tibi,” ait, “a muliere ista debetur? Ecquid tibi venit in mentem non recte in illam dicere? Qui alterum incusat probri, eum ipsum se intueri oportet. Tanquam non isthaec, quae loqueris, et multo etiam maiora, in faeneratorem conveniant! Si illae sunt avidae, vos estis hiantes. Si illae procaces, vos periuriosi. Si illae teterrimae, vos sacerrimi. Si illae sunt gurgites, vos estis barathra. Si illae sunt mare, vos estis OrcusOrcus, qui cuncta in se congerit nec quidquam regerit. Quod autem quidquid illis datur, non appareat, edacissimae vestrae pecuniae perficiunt, quae, intolerabili a vobis mercede locatae, quidquid attingunt, devorant. Nam ubi miseris aetas, morbus, vel aliquid eiusmodi, quaestui modum facit,19 aurum et argentum, quod amatores congesserant, ad vos advolat, pignori opponitur. Sed cum immanissimi illius faenoris solvendi facultas non suppetat, pro faenore et pro sorte, quod est allatum, abripitur et in vestrum profundissimum barathrum, nunquam inde emersurum, immergitur. Itaque, si meretrix est mare, vos estis vorago, quae mare ipsum absorbet. Si illa est pernicies adolescentium, vos estis lues quae aeque utrisque infesta desaevit.” Non pertulit homo elatus et iracundus has tanquam verborum faces, quas ipsi Ballio admovit.20 Sed graviter exarsit ac superbissimas acerbissimasque in eum contumelias effudit. At Ballio, qui nihil hominem metueret, una cum uxore conatus est in os seni involare. Sed nos non permisimus. Verum nihil aegrius est factum quam ut ab insolentissimo illo faeneratore manus abstinerentur.21

23Sed sublatis discordiis, consecuta est hilaritas iocusque. Nam pictorem illum navarchus rogavit ne gravaretur exponere de peregrina nescio qua, quemadmodum res sese habuisset. Qui statim, “Cum venissem,” inquit, “Aspim, ab oppidi illius domino conductus ut ambulacri cuiusdam parietes picturis vestirem, accessit eodem LyusLyus, notissimus Cynicus, summus rerum humanarum contemptor, ac vitiorum insectator acerrimus. Qui coepit crebras ad cives conciones habere ac loqui liberius de eorum improbitate atque nequitia. At cum oppidi dominus eius se obiurgationibus in primis expeti intellegeret, lectica impositum, ditionis suae finibus eiciendum eum curavit. Verum ita illinc discessit, ut magnam sanctitatis innocentiaeque de se opinionem apud omnes relinqueret.

24“At postridie oppidum illud intrat peregrina virgo, Vestalis habitu. Non ex genere earum, quae communium parietum septis inclusae, seorsum a reliqua turba aevum agunt, sed ex illarum numero, quae libere qua lubet incedunt; quo nimirum ostendant posse etiam inter virorum coetus castitatem et ceteros laudabiles mores coli. Huic virgini Minervae sigillum ex aere tanquam crepundia in collo pendebat. Unde apud omnes magnam de se castitatis opinionem concitabat. Quam etiam maiorem faciebat ex eo, quod se sororem esse Lyi simulabat atque clarissimas orbis terrarum peregrinationes suscepisse narrabat. Etenim se venisse aiebat ad Cererem Ennensem, ad Apollinem Delphicum, ad Dianam Ephesiam, ad Iovem Ammonium, Dodonaeum, denique nullum esse locum aliqua deorum immortalium religione praeditum, quem non ipsa adiisset, lustrasset, venerata esset. Itaque tum pro eo, quod philosophus ille magno erat apud omnes honore ac nomine, tum etiam ob tam insignes ab ipsa obitas peregrinationes, quarum notitiam non aliam habemus praeter eam quam ex Latinis monumentis accepimus, fiebat ut summe ab omnibus expeteretur ac certamen esset inter mulieres nobiles, quaenam earum prior hospitio illam acciperet, convivam sibi adhiberet, suum in cubiculum atque adeo suum in lectum dormitum adduceret. Putabant enim ex virginei illius corporis contrectatione sibi etiam posse sanctitatis eiusdem quidpiam haerere. Quid verbis opus est? Summae cuiusdam gloriae instar habebatur saltem una semel nocte cum illa concubuisse, ut etiam quibus id minus contigisset, de hoc falso gloriarentur. Et (quod magis miremini) inter Vestalium septa, summa cum earum Antistitis voluntate intromissa, aliquot ibi noctes exegit. Sed tandem, memor aliarum urbium, quarum etiam mulieribus castissimi sui corporis copiam fieri aequum esse existimabat, coepit profectionem ornare. Hinc mulierum earum lamentationes, hinc fletus exorti; quae mulieres, multo quam par erat celerius, illud sibi solatium eripi querebantur. Etenim iucundissima illius consuetudine nequaquam se esse satiatas clamabant.

25“Sed earum querimoniis aures obstruxit seque in proximum oppidum contulit, Basilico nomine. Ubi vidua quaedam primaria portarum custodibus in mandatis dederat ut, si quam mulierem, peregrini habitus, pedem intro ferentem aspexissent, continuo ad se domum adducerent. Haec genere, copiis et existimatione suorum civium facile princeps, aliquot disposita domi suae cubilia habebat, ubi peregrinis mulieribus hospitium praebendum, pedes abluendos, cenam dandam, lectos sternendos curabat. Hoc igitur novum sanctitatis prodigium simul aspectum et ad viduam deductum est. Ubi cum cognationem, qua Lyo tam arcte implicabatur, et clarissimas illas a se obitas peregrinationes frequenter in ore haberet, perducta est in conspectum ac colloquium piissimae illius feminae. Quae adeo castimonia sanctissimisque illius sermonibus delectata est, ut noctu, exclusa ancillula quae in suppedaneo apud eius pedes lecto cubitabat, peregrinam introduxerit atque in illo eodem ancillari lectulo collocaverit. At bona peregrina mediam circiter noctem, cum ex screatu22 ab oculis viduae somnum abesse cognovisset, coepit dentium se invicem verberantium fragore, summum corporis totius horrorem assimulare; et interrogata quid esset, se subita correptam febri lethale totis artubus frigus concepisse respondit. At vidua, misericordia capta, suum in lectulum venire eam iussit secumque stragulum et ceteras vestes, quibus tegeretur, afferre. Quae non est passa se iterum rogari, sed confestim, dicto audiens,23 viduae lectum inscendit.

26“Sed illam non ita multo post sopor rursum invasit. Rem miram, extemplo sanctissima illa peregrina, ex pudica virgine in salacem virum conversa, tanquam admissarius quidam equus, conatus est dormientem opprimere.24 At illa, eo conatu experrecta, “Quid est hoc?” ait. Cui novus hic vir, “Recte,” inquit. “Pone metum. Ego, ut me tibi indicem, vir sum, qui hoc ornatu urbes circumeo, ut mulieribus, libidine incensis, sed propinquorum vel existimationis metu in officio retentis, sine cuiusquam offensione animum expleam.” Quid putatis lectissimam feminam in eas angustias comprehensam egisse? Quid consilii coepisse? Num fortasse animum despondisse, vel, quod cuivis ineptae venisset in mentem, clamores extulisse, vel popularium fidem implorasse, unde concursus vicinorum fierent? Nihil horum. Sed hilari fronte, “Bene agis,” inquit. “Dii tibi multa dent bona pro hac in nostrum genus misericordia. Sed non te pigeat hic paulisper manere, dum corpus abluam. Iam diu enim factum est postquam non lavi. Neque enim olim, nisi lauta, solita eram viro operam dare. Atque eadem opera ancillam quantum potest hinc abigam, ne quid persentiscat vel indicium faciat. Tum revertar ad te, ut occasionem tam lepidam mihi in sinum delatam arripiam.” Ac lecto desiliens ancillam convenit, admonet ut unum ex familiaribus excitet qui, subucula ac soleis tantum indutus (ne ceteras vestes sumendo tempus terat) curriculo ad praetorem se conferat eumque suis verbis oret ut lictorum ad se cohortem mittat: rem esse flagitiosam, turpem ac dignam cui quam primum obviam eatur. Ille advolat, rem narrat; praetor non procrastinat, ire lictores iubet. Qui veniunt ac sycophantam illum comprehendunt, vinciunt, in carcerem abstrahunt. Ne multis morer: quaestione habita, post triduum pannosi habitu ad supplicium datur, hoc est, homini suspendio vita eripitur.

27“Cuius facti rumor cum ad nos permanasset, ego, quo certior fierem, clam Basilicum usque me contuli. Unde reversus Aspim, ut quemque eorum aspexeram, quorum uxores gloriabantur se dignas fuisse habitas quae vim illam sanctitatis atque pudoris lecto exciperent, oscularentur, contrectarent, continuo aiebam, ‘O te felicem, in cuius domum boni tantum contigit immigrare!’ Ille negare factum. Ego instare factum. Sed ideo id eum infitiari, ne mihi invidiam faceret. Atque in eadem dissimulatione perseverans, nullius rei me tam poenitere affirmabam, quam quod eius imaginis formam non in pluribus tabulis descripsissem easque venales habuissem. ‘Nam pro numero emptorum,’ aiebam, ‘ac pro vestra in bellissimam illam virginem pietate, totum hunc annum opus mihi non defuisset. Quamobrem brevi ad magnas pecunias pervenissem.’ Ne multa: omnino nemo inveniebatur qui sycophantam illum pedem intro in suam domum tulisse confiteretur.” Non magis attente quam hilariter lepidum sycophantae illius commentum acceptum est, quod invenerat ut mulierum, quae ubique sunt gentium, potiretur. Fuitque non nemo qui felicitatem illam homini invidisset, si eidem diuturniorem eam esse licuisset.

Gian Vittorio Rossi's Eudemiae libri decem

Подняться наверх