Читать книгу Gian Vittorio Rossi's Eudemiae libri decem - Группа авторов - Страница 26
Liber II
Оглавление1Et longa maris tempestate iactatos et itinere superioris diei defatigatos, tam arctus somnus excepit, ut non antea dissolverit quam orta lux omnia compleret. Sed tandem expergefactos et cubile egressos GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) invitat in hortos cuiusdam dynastae, qui, ut ille narrabat, ex summis vitae ac fortunae sordibus ad ingentes divitias pervenisset. “Nam accepi,” inquit, “detineri ibi aegrum adolescentem mihi carissimum; cupioque, nisi aliter vobis videatur, eum invisere. Sed non pigebit vos illuc venisse. Nulli enim sunt horti in his regionibus quos magis visendos dicatis.” Cumque nos non nolle dixissemus, secum una perreximus. Atque inter eundum quaesivimus de Gallonio cur, si omnes Mauri atri essent, ibi fere omnes albi nascerentur. Qui respondit primum eam insulam longo intervallo a ceteris Mauris esse disiunctam; tum mulieres eas, postquam se cum Romanis miscuissent, patribus similes liberos genuisse.
2Inter haec atque alia duorum millium passuum viam emensi ad hortos pervenimus. Pulsamus ostium, aperitur, intramus, atque ubi ea pulchritudo recens ad oculos meos pervenit,1 non horti nescio qui, sed caelum ipsum atque adeo ipsa Iovis regia mihi patefieri visa est. Nam foribus apertis operis universi forma tota simul se obtulit et in conspectu proposuit. Quae forma tantam habet pulchritudinem, ut nulla species ne excogitari quidem possit ornatior. Etenim aequata agri planities, quae adeuntibus prima se obicit, ambulacris septa compluribus, praeclaris distincta fontibus, ac variis amoena floribus, praefert in summo theatrum, multis scalarum ordinibus nativo e marmore instructum atque compositum; et ex singulis scalis plures tum ebulientes, tum effluentes aquae, velut aspicientium turba ad fontem in media cavea positum spectare et placido murmure, tanquam faustis acclamationibus, operi plaudere videntur. Hinc et illinc a theatro lapideis scalis in novum artis miraculum scanditur. Aequa et quadrata planities complures dispositas in quincuncem arbores sustinet sepitque locum maceries regia lauro contecta. Platani incredibili proceritate principem in medio locum obtinent; infra earum fastigium humiliores multae ab utraque parte arbores subsunt, iis quidem proceritate dissimiles, sed dignitate ac praestantia simillimae, siquidem regiae lauri sunt omnes prope ad miraculum pulchrae. In medio, sub procerrimis illis platanis, mensa marmorea pedum fere sexaginta in longitudinem et quindecim in latitudinem patens extenditur; quam a summo ad extremum, relicto hinc et illinc commodo ad cenandum spatio, plures leniter erumpentes atque in se redeuntes aquae intersecant, gratum convivis liquorem et frigus praebentes.
3Nam voluptatem positus in conspectu fons affert, ipsi etiam arti admirabilis. Etenim TritonTriton factus e lapide sedet eques in cancro admotoque ad os cornu inflare sonum videtur. Diceres eum audire (tantam artificii subtilitas fidem mendacio facit), nisi hunc ab auribus errorem quinque late manantes ex cornu rivi depellerent. Tum inter cancri brachia, suffectura flumini vel magno, aquae vis pellitur in concham refunditurque ab eadem per sulcos ipsi haerentes in lacum sibi subiectum, reicientem et ipsum per multo plures sulcos aquam in alterum infra se positum longe maiorem lacum; qui saturatus aquis, superioris exemplo, quod superest totum regerit ante pedes terra excipiendum. Postremo hinc et illinc ab hoc lacu duo fluminum simulacra permagna ad eum implendum tanquam auxiliares aquas ex urnis emittunt, nec sine praemio filicis, musci, capilli Veneris aliaeque herbescentis viriditatis, quam circa ea subiectus elicit humor. Iam vero locus egregius, et in primis amoenus, qui non praetereuntis velocitatem, sed contemplantis tarditatem et moram desiderat, poscere videbatur ut esset ubi moraturus hospes consistere ac deambulare tutus a solis iniuria posset. Itaque ab utroque fontis latere columnae excitatae complures porticus duas effingunt, quas, tecti loco, plures vitium propagines ita undique ambientibus ramis atque invicem complicatis integunt, ut vix in densam umbram penetrare solis radius possit. Nunquam oculi, hac specie et pulchritudine capti, satiarentur, nusquam aliquid melius ac perfectius quaererent, nisi duplex scalarum ordo post fontem, quem dixi, in trianguli formam extructus, diu delectatos neque tamen satiatos,2 eo illos vocaret, ubi extremos artis conatus aspicerent.
4Primum cancelli scalis praefixi, praeclari ad aspectum, et certis ex locis aquas ebulientes fontem quem prae se habent ornant atque augent. Tum locus, in quem ascenditur, rebus magnis et admirabilibus plenus. Hic ars, sibi ipsi aemula, a se ipsa vincitur; hic Natura artis, aemulae suae, conatibus favet. Nam aquas, quibus illa res admirabiles praestat, maiore vi copiaque suppeditat; hic nemora, non temere nata sed ordine posita, latiore campo excurrunt; hic avium caveae, columnis exaedificatae, nemora ipsa ambiunt et continent. In aditu vestibuloque speciosissimi huius loci, declivi quodam solo, catena iacet e lapide per quam aqua ad cancrum, de quo antea diximus, influit, tanto artificio, ut contortae convolutaeque in plures circulos aquae annulos assimulare, tanto strepitu, ut propter vim impetumque, quo defluunt, catenarum similem sonitum edere videantur. Haec autem catena, longiore tractu perducta, demum ita cancri brachiis annectitur, ut eum colligare constringereque ne commovere se possit existimes. Ingentes paulo supra eam catenam fornices e lignea materia facti, prosequentibus eos hederis ambitiosissimis,3 attolluntur in regiae molis similitudinem; qui fornices inter aediculas quatuor fastigiatas amplam et augustam sine fastigio aedem includunt; cuius medium fons tenet, sepulcralibus monumentis non longe dissimilis, ab imo latus atque rotundus, angustus et acuminatus in summo, acumen efficiente aqua egrediente sursum e patera, ut totum hoc opus ad regum maximorum delicias, non autem ad eius libidines factum videatur, qui ceteris specimen esse iubetur.
5His igitur [oculis]4 diligenter a nobis perlustratis, villam ingredimur, amplam illam quidem et rebus omnibus instructam, sed quae nihil ad hortos. Ubi in amoeno lucidoque conclavi, serico sub conopeo, iacebat adolescens, magis corruptus deliciis quam fatigatus aliquo morbo. Cui GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), “Quid hoc,” inquit, “morbi est?” – “Febris,” respondet. “Caruistine illa heri,” Gallonius repetit, “vel nudius tertius? Cenavistine?”5 Cum haec maxime loqueretur,6 mulier adolescens passis crinibus7 cubiculum intrat, capite parietes verberat, clamat, “Me miseram, quid video? Cur aegritudinem istam, quae te macerat, in me transferre non queo? Quid me fiat, si quid humanitus tibi contingat?”8 Ille sane commotus, “Ne te crucia,” inquit, “ne mihi ad morbum hoc etiam.9 Aspectus tuus omnem vim morbi diripiet.” Et, quo flendi ac lamentandi pausam faceret, opiparum illi prandium parari ac dona plurima congeri iussit. Nos, mulieris pietatem admirati, magnum atque spectatum egregii cuiusdam amoris exemplum inspexisse testamur; ac de eo, qui cubiculi fores tuebatur, exquirimus quid ea ad illum aegrum mulier attineat, num soror, num uxor sit, num affinis vel cognata.10 Qui, “Nihil horum ea est,” ait, “sed meretrix est in primis subdola, blanda, fraudulenta, avara, NannaNanna nomine, quacum ille menses abhinc quatuor stupri consuetudinem habet. Atque adeo apud hoc caenum amoris clavo fixus inhaeret, ut nullis amicorum neque admonitionibus, neque precibus extrahi queat. Et nisi ad rationis terminos, unde longius abiit, se propere redigat, quantum intellego, omnis eius res brevi meretriciam in domum exulatum abibit. Et quo melius huius meretricis ingenium moresque noscatis, accipite doctum eius dolum, in quo superioribus mensibus mercator quidam adhaesit.
6“Hic amabat eam perdite ac, ne cum quoquam alio esset, magna mercede in concubinatu sibi coniunxerat. Sed quantum illi misero ardoris faciebat amor, tantum etiam algoris zelotypia conflabat. Meretrix cata, quae illum hamum vorasse cognosceret, ut omnes faciunt, quae se amari intellegunt, nihil tam laborabat quam ut miserum eum haberet, et in primis ut ad sese cum anima eius habentiam averteret.11 Atque ad eam rem usa est hoc adolescente cui servio; qui amore ipsius captus aliquot iam dies eius aedes obambulabat, quemque peius angue mercator horrebat. Nam est in primis scitulus, mundulus atque venustulus. Coepit igitur illa adolescentis formam laudare, cincinnos efferre; ille miser uri et cultro, quem sub sago contexerat, minitari, si adolescenti obnoxia fieret. Ubi meretrix hominem umbraticum (magis timidam inter viros mulierculam quam fortem inter mulieres virum)12 cultrum habere animadvertit, haereditatem sibi obvenisse existimavit, ac ‘Croesum,’ inquit, ‘divitiis supero, si eum in me cultrum ille semel educat.’ Itaque mittit adolescenti qui dicat ut proxima concubia nocte domum ad se veniat ac sine ullo metu ianuam feriat.
7“Vesper adest. Mercator, re bene gesta, domum meretricis venit, cenat, decumbit, cum ea litigat, queritur quod adolescentem plus sese diligat. Illa contra negare, sed frigide; interdum suspiciones inicere. Ille stomachari atque ira vehementius efferri, cum (ecce tibi commodum!) adolescens ad ianuam adest, pulsat. Ille, suspicione offensus et insidias metuens, e lecto se eicit, ad fenestram advolat, et ‘Quis,’ inquit, ‘odiosus hoc noctis13 foribus istis insultat?’14 – ‘Ego sum’, inquit adolescens. ‘Aperi actutum.’ Mercator, cognito adolescente,15 tum quidem omnem violentiam e pectore expromit atque, ‘Hinc abire ni properas,’16 ait, ‘ferere.’ Et magis quo se iratum ostenderet quam damnum vel malum daturus, districto cultro in Nannam incurrit. At illa, tanquam praedivinans quid futurum esset, dum ille in fenestra foribus iniuriam factam queritur, furtim e lecto desiluerat ac rubrica in eum usum quaesita dexteram impleverat. Venit ergo ille amenti similis clamans, ‘Itane, pessima? Ante meos oculos amatorculum mihi tuum adducis?’ Unaque opera femur illi dexterum et brachium lato cultro percussit. Illico illa dolis insistens, admota ad os manu, rubrica illud infecit et simul, ‘Obsecro, populares, vicini, vestram fidem! Subvenite! Ferte inopi auxilium! Malus hic mihi faciem feriit! Quid agam? Quo me vertam? Audebone posthac ita deformis cuiquam in conspectum prodire?17 Non faciam. Lethum mihi consciscam.’18 Hic etiam ab ancilla clamor extollitur; accurrunt vicini, ianuam effringunt, quaerunt quid sit. Clamor utrinque, undique concursus.19
8“Ille miser, qui sibi esset conscius nullum a se vulnus inflictum mulieri, primo mirari quod sanguis efflueret. Tum sibi metuens, fuga salutem quaerere ac, noctis beneficio occultatus, in aedes cuiusdam dynastae tanquam in aram confugere. Ubi postea in otio rem agitanti non satis liquebat quomodo illud a se vulnus exisset. Et secum, ‘Ego, quod scio, latus illi et brachium, non etiam faciem verberavi et, quod rem continet,20 non caesim, sed gladii planitie. Unde ergo vulnus habet? At simulat. At hisce ego oculis vidi. Fit verisimile; nam non semper it manus quo ea dirigitur, quamvis sit ad feriendum certa. Tum ego iratus eram. Ira caeca est; sensus adimit, mentem eripit. Quid igitur fiet?’ Dum in hac cogitatione curaque versatur et simul altercantibus libidinibus tremit ossa pavore,21 statuit per amicos interpretes eam sibi placare, hoc est, argento mollire et pecuniae non parcere. Itaque allegat ad eam idoneos cum mandatis homines, qui quidem mulierem adeunt.
9“At mala, quo doli procederent, unguentis sibi faciem inunxerat fasciisque obligaverat. Illi pedetentim primum mulierem aggrediuntur, rerum vicissitudines memorant22; laudant eos qui simultates, occasione oblata, dimittunt. Non est passa mulier eos pergere atque insequi longius, sed continuo exclamat, ‘Abite, abite! Nihil mihi de istis factis! Iam faxo, apud omnes magistratus nomen eius erit. Iam illum perdam, si vivam, qui me in perpetuum infamem stigmate in os imposito fecit. Ego illi ut parcam? Ut placeo, mori me malim.’23 – ‘Ah ne saevi tantopere,’24 inquiunt illi. ‘Res est eiusmodi, in qua casus dominatus sit magis quam ratio.’ – ‘Ergo,’ excepit mulier, ‘hoc praetor diiudicabit, cui dilucide expedivisse me arbitror.’ Ubi illi hanc viam obseptam vident, alia aggrediuntur, ‘Vide,’ inquiunt, ‘mercator liberalis est ac fugitans litium.25 Quid tibi vis dari in manum, ut totam hanc causam postulatumque dimittas?’ Illa modo negare rem tantam decidi pecunia posse, modo, cum illi magis instarent, insanire et intolerabilia petere. Denique, ne longum faciam,26 aegre ab ea impetratum est ut minis quinquaginta sibi satisfieri pateretur; quae dissoluta sunt statim.
10“Sed neque illa decisione contenta fuit; voluit etiam magis hominem assecare. Itaque mittit ad eum qui dicat in eius manu esse eam sibi ab ore infamiam, quam ipse imposuisset, eripere. Medicum esse quendam, Campanum genere, qui omnium vulnerum notas medicamentis abstergeret; sed opus esse argento, quinque praesentibus minis. Quod si fecisset, se in amore et gratia cum ipso futuram. Hic erat circulator quidam, nimis graphicus sycophanta,27 ad artes nugatorias circulatorum primus. Ille miser, qui Nannae desiderium ferre non posset, ne passus est quidem se exorari, sed sine ulla mora illud dinumeraverit argentum; quod cum ea nugator partitus est statim. Verum quia mercator curationi intererat, haec vafro illi ad decipiendum ratio erat. Fidem ex testudine detractam meretrici, ubi vulnus assimulabatur, inusserat, quae, alte ibidem inhaerendo, sulcum cicatrici non absimilem fecerat. Hunc sulcum, praesente mercatore, ungebat obligabatque diligentissime. Clam eo fide illa iterum obstringebat, sed quotidie remissius, quo fiebat ut paulatim deleri videretur. Quid opus est verbis? Vix dies octo intercesserant, cum plane omnis evanuit. Iam emanarat in vulgus insigne in os Nannae fuisse vulnus inflictum, cum ecce tibi de admirabili novi istius medici curatione percrebuit. Itaque tanti ad eum cicatrices habentium concursus fiebant, ut resisti non posset. Non defuit occasioni nugator, sed properavit eripere. Nam, ab omnibus illis arrhabonis nomine pecuniis acceptis, se praeda refersit et die quadam ante lucem, non conclamatis vasis,28 castra commovit.”
11His peroratis, coeperat cubicularius ille alium eius meretricis dolum exponere, sed dicere aggressum interpellavit GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), qui exiens ab adolescente, “Heus vos,” inquit, “properandum est mihi in aedes Plusii, cui meas operas locavi; nam paene abiit hora qua ibi me adesse oportebat, ut officium illud cui sum conductus exsequerer. Tum invitavit me eius tonsor ad prandium rogavitque ut quos mihi commodum esset vocarem; nam duabus umbris29 fore locum aiebat. Itaque vos mecum adducam. Delectabit enim facetos horum urbanorum mores, praesertim in conviviis agitandis, agnoscere.” – “Tui sumus,” inquio, “duc quo lubet.” Ne multa: in aedes magni illius viri venimus. Sciscitatur Gallonius quid rerum agat dominus, num iam evigilaverit, num surrexerit. Respondet unus, “Iam diu ille surrexit; nam simul ac,” inquit, “caelum illuxit, e lecto prosiluit ac, tonsore accersiri iusso, duas apud illum horas transmisit; atque rasitando, tergendo, pingendo30 ita miserum illum defatigavit, ut eum ad languorem, vel potius ad interitum, dederit. Tonsore dimisso in secretiore conclavi se cum sarcinatore conclusit; sumptoque in manus circino, suo more experiebatur num singula inter se puncta vestibus acu praefixa ex aequo distarent, num thorax vel sagus corpori eleganter haereret; atque in hoc studio alterae duae horae fuere consumptae. Nunc vero calcearium exercet, miserum habet, clamat corium, quo calcei constant, non esse molle atque flexibile, sed durum ac rigidum; praeterea calceos ipsos non esse habiles neque aptos ad pedes. Irascitur, vociferatur, se diis suis iratis natum esse31 queritur, cui nihil ex sententia contingat. Sed mox, ut spero, calceolarius etiam ex hoc laqueo iugulum eximet. Nam Flamines vocari, tus et merum parari iussit, quibus rem divinam Iovi optimo maximo faciant. Qua peracta, ut creditur, prandium inibit.”
12“Non malum est,” inquit GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), “ut in procoetonem me conferam ibique eius imperium exspectem.” Nos igitur, a Gallonio introducti, unum eius angulum petimus et, collo obstipo, quae dicebantur quaeque ibi fiebant excipimus. Ac primum orta est inter eos quaestio quaenam pullis gallinaceis aestate, quae hieme curatio, quod condimentum aptius esset.32 Nec minima erat inter eos contentio, nam aliud alii placebat. Tum ille, qui hos sermones lacessierat, contradicentibus ceteris, ficedulam turdo et coturnicem phasiano anteponebat; omnesque certatim illudebant unum ex eo numero, qui nullum in his rebus sensum habere videbatur, ac sordidum eum et incultis moribus appellabant; imo ne hominum quidem numero esse dignum aiebant. Ab hoc sermone ad carpendam lacerandamque mulierum famam digrediuntur; atque alias parum honeste pudicitiam habere, criminari; alias, consciis maritis, prostituere formam ac vendere; alias forma egregia filias his atque illis non parva mercede subicere; multaque his addere ac nomen etiam uniuscuiusque mulieris dicere, quae, quia nullam earum notitiam habebam, oblitus sum statim.
13Erat hominum cultus elegantissimus, sed parum virilis; neque fere ibi quisquam erat, qui novas nuptas elegantia munditiisque non vinceret. Illud vero ridiculum, quod, cum duo inter se de amicula rixari33 coepissent, eorum unus alterum (contumeliae scilicet causa) hircum olidum, impurum, perfidiosum, obscenum appellavit. Ille, quo se lacessitus ulcisceretur, novas eidem contumelias studebat ingerere, sed, cum maxime quaereret, nullum acrius maledictum invenire potuit quam ut illi obiceret quod incultus, inornatus ac male tonsus incederet. Quod cum vehementer admirati essemus, audivimus postea nullum apud eos haberi flagitium maius quam tibialia, ligaminibus sericis ad terram usque productis, non adstringere vel minimam in collari rugam admittere; nullum nefas grandius existimari quam perpeti ut in coma vel barba pilus unus ceteris altior excrescat, nec statim novacula revocare quod petulantius sese profuderit; nihil magis sordidum censeri quam mensem integrum eodem uti amictu.
14Sed improvisus Plusii adventus omnem illis iram sedavit et in tranquillo constituit. Nam qui velum allevabat, festive, “Heus vos,” inquit, “manus de tabula! Magister adest.”34 At ille, qui praeeuntibus ceteris per35 procoetonem transiens ad aram Iovis se confert, sacrificanti adest, revertitur, prandium poscit; GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), ut omnibus rebus instructum sit prandium, curat. Quo expleto, revertitur ad nos atque, “Is,” inquit, “qui me invitavit ad prandium, iussit sterni lectos in hortis urbi propinquis ad fontem large manantem. At, me hercle, capietis voluptatem ex loci aspectu; nam et propter arborum viriditatem est longe amoenus, et propter vim decurrentium aquarum frigidissimus.” Ne multa: eo deducimur, locum intramus. Ubi tantam aquarum vim cernimus, quantam uspiam nos non vidisse meminimus. Etenim non certis fontibus sed imbribus, non rivis sed fluminibus locus totus exundat. Specus sex incertum natura vel ars in montis dorso cavavit, sed ita, ut unis tribus alteri tres incumbant, asperis ac rudibus tophis, lepide et iucunde perhorridi. Ab his tophis tum intra tum extra specus haerentibus ac varia herbarum viriditate diffusis, aquarum imbres magni vehementesque procurrunt, qui tum specus ipsos implent, tum latum ante specus ipsos lacum efficiunt. Locum parietes, ab utroque montis latere producti, in latitudinem quadrant; per quos horridulos36 et ipsos saxis intectos, quo incultae illi specuum asperitati respondeant, perpetui defluunt imbres; habentque post se inter diffusa late nemora speciosissima ambulacra. Hic talis est sonitus, qualem ex multis atque alte cadentibus aquis esse oporteat; talis species, quam fontes, nemora, ars denique et natura ipsa componant. In hoc tam amoeno ac perfrigido loco apud eum fontem speciosissimum statutos lectos et appositam mensam invenimus, ea epularum varietate constructam, qua extrui solet ab iis qui amicos magnifice volunt accipere.
15Ecce autem ex improviso ingens ad aures nostros clamor ac strepitus accidit. Qui prandium dabat, convivas alios a se vocatos adesse narrabat. Capita hominum numeravimus novem, attamen ex strepitu quo in eum locum irruperant, sexcentos esse iurasses. Hi simul ut apparuerunt, tanquam hostes capta urbe solent, cuncta diripere, tuburcinari, vorare, oenophora exhaurire et clamore omnia miscere. Ille qui invitaverat paene irasci, clamare, ut manus lavarent, ut lectis se commendarent; atque aegre impetratum est ut vellent accumbere. Tres erant lecti et in singulis quaterni discumbimus: summus GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), ac prope eum ego, tum Paulus AemiliusPaulus Aemilius Verus, infra ceteri omnes. Hic tantum vini exhaustum est, quantum una vindemia colligitur. Qui stellas numerare potest, numerum etiam cyathorum inibit qui sunt exhausti. Atque ab implendis tradendisque poculis viri sunt quinque defessi. Sed inter clamores maximos, inter risus effusissimos saepe ructus, saepius crepitus erumpebant. Nulla alia vox exaudiebatur, nisi haec, “Bene mihi, bene vobis, bene Plusio nostro!” Iam non in ventres, sed in cloacas, sed in barathra profundi vinum videbatur.37 Vix lauti quidquam in mensa apponebatur, cum direptum illud vidisses. Erat inter eos unus longe urbanissimus, qui cantharum, in quo potitabat, frustis esculentis38 tanquam rosis coronabat et, cum vinum implesset, in se totum ingurgitabat. Hic clamores edi, hic cachinnos tolli et faustis acclamationibus operi gloriosissimo plaudi. Productum erat prope ad vesperam convivium, nec bibendi modus ullus nec satietas erat. Ecce autem adest a Plusio servus, qui Gallonio nuntiat ut, relictis rebus omnibus, curriculo ad praetorem transeat eique Plusii39 verbis exponat ut honoris ipsius gratia Toxillum e reis eximat et quamprimum incolumem ad sese remittat. Hic evictus, quod hereditatem Veneri relictam40 expilasset, quod falsos testes subornasset ac multa alia nefaria fecisset contra ius fasque, contrusus in carcerem fuerat. Itaque a reliquis convivis distrahimur atque ad tribunal praetoris accedimus. Hic magnae cuidam quaestioni operam dabat.
16Lictores mulierculam forma non mala, quam meretricem esse aiebant, in ius abstraxerant eiusque opera male se fustibus acceptos querebantur; ac fidei faciendae causa brachia ac tergora plagis varia ostentabant. Rogat praetor cui tantum animi ad audaciam41 fuerit, ut unius meretricis causa publicas personas tam insigni affecisset iniuria. Respondet unus, ceteris fortasse ad dicendum paratior, “Furem manifesto deprehensum rapiebamus in carcerem; qui, dum illac transimus, ubi venefica isthaec inhabitat, sese e vinculis eximit, manus nostras effugit atque in unam eius vici domum irrumpit. Nos insequi; nec cum satis constaret quo se recepisset, singulas eius viciniae domos perquirere. Ne multa: ad aedes huius meretricis venimus, fores pultamus, nemo respondet, calcibus impetimus, tantundem effringimus, nihilo magis. Ergo scalas ascendimus ac mulierem in lecto iacentem invenimus. Tum ego, ‘Quid est,’ inquam, ‘quod taces? Cur es passa fores effringi? Eratne ita magnum recludere?’ Illa in eodem silentio perseverare. Tum ego, ‘Vide,’ inquam, ‘obstinatum ad tacendum animum, ut sese offirmat. Propudium, iam aliquam ex te vocem saltem ingratiis eliciam’; iratusque virgis graviter illi latus impello. Tum demum illa dolore coacta, ‘Heus!’ exclamat. Rem incredibilem: vix ‘Heus’ dixerat, cum imbris vel grandinis more crebros nobis in scapulas, in caput, in brachia fustium ictus sensisses irruere; neque tamen fustes, neque aliquis qui verberaret conspiciebatur. Nos, metu perterriti ac male multati, terga vertere, per scalas praecipites currere, pedibus salutem quaerere.”
17Interrogat praetor quemadmodum id factum esse arbitrentur. Respondent illi fidenter se existimare id sibi contigisse muliebribus veneficiis atque cantionibus,42 ac “Tibi,” inquiunt,43 “nosse licet ab ista, quam huius rei testem adduximus.” Haec, ut de facie coniciebamus, scortum erat diobolare44 pagoque polluctum.45 Ac praetorem intuens, “Si mihi,” inquit, “fides publica detur, rem omnem uti sese habeat, aperiam.” Iussa mulier a praetore quae sciret edicere, “Nos,” inquit, “meretriculae, si quando ab amatoribus nostris deserimur, ad eos revocandos frustulum panis cum caseo, certis quibusdam precibus devotum, de fenestra deicimus; at si canis atra voratum illud adveniat, impetritum inauguratumque46 existimamus esse et mox eum, quem volumus, adfuturum. Sed interea, dum ille veniat, nisi si quae malam rem quaerit, caveat oportet, ne verbum unum faxit. Nam si mutire audeat, feret infortunium. Bona haec mulier venit pridie ad me domum, querens quod amatorculus eius sibi graviter esset infensus, quod alium ad se virum, ipso invito, recepisset ac propterea amorem et dona alio transtulisset. Orabat, rogabat ut sibi subvenirem et rationem ostenderem qua eum posset ad sese reducere. Ego eius miserta, ne eodem redigeretur unde orta est, nempe ad egestatis terminos,47 frustulum panis cum caseo praecantatum porrigo iubeoque ut deturbet in viam. Illa accipit, proicit; venit canis, devorat. Tum fores claudit, in lecto se collocat, dum amator veniat exspectans, iamque rei nihil nisi eventus deerat. Qui quidem facile ex sententia contigisset, nisi, quae cuncta miscet, Fortuna prohibuisset.”
18His dictis, obticuit. Tum praetor iubet vinctam dicere. Quae audacter respondet nunquam se vidisse cuiquam pulchrius ligna praeberi48 quam sibi ac lictoribus praebita essent. Interrogat praetor unde id factum existimet. Respondet illa se existimare deorum manium opera fuisse perfectum. Tum, “Tu igitur,” inquit praetor, “venefica es?” Mulier subdola atque ad malitiam instructa, “Nihil,” inquit, “minus, quin misere sum veneficiis aliarum obnoxia. Nam prope est annus cum a lemuribus exagitor, maleficae cuiusdam invidia. Ac saepe est, cum verberibus ad necem affecta, pro mortua inter vicinarum manus efferor.” His auditis, praetor vicinis in hanc rem testimonium denuntiari iubet. Qui statim adeunt, sed vicinitatis necessitudine et ut a muliere gratiam inirent, eamque periculo damnationis eriperent, iurati illud idem pro testimonio dicunt, quod meretrix in defendendo responderat. Tum praetor, a severitate in misericordiam versus, mulierem velut lymphatam seu cerritam de consilii sententia absolvit, de reis eximit, lictores abire in malam rem iubet. Consilio dimisso, praetor ex aula, ubi cognitioni operam dabat, se subducit et in cubiculum abdit.
19Non enim apud eos ita, uti Romae mos est, iudicia publica exercentur in foro, sed in aedibus magistratuum fiunt. GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), ut introducatur ad eum postulat; se enim habere quae Plusii iussu eidem exponat. Cubicularii rem ad praetorem deferunt, qui, ut adesse a Plusio nuntium accepit, continuo intromitti eum imperat, sellas poscit ac sedere Gallonium iubet. Ille modestiae scilicet causa negare; praetor instare neque se aliter eum auditurum dicere. Gallonius morem gerit, in sella se collocat et quae a Plusio mandata habet exponit. Quarum summa haec erat: ut reum illum, quem falsi et expilatae haereditatis criminibus accusatum habebat in carcere, sententiis iudicum absolvendum curet. Hoc enim beneficio magnam se a Plusio gratiam initurum. Respondet praetor reum illum esse scelerum caput,49 crimen manifestum, capitale, invidiosum, et, “Si iuri legibusque sit locus, iam pridem,” inquit, “in supplicium, in crucem abreptum eum oportuit. Sed quoniam Plusio ita ille est cordi, rationem inveniam qua incolumis iudicium effugiat. Res Veneris agitur, cui si quid adimitur, impune aufertur. Dii boni sunt, liberales, nec affecti iniuria irasci cuiquam sciunt.”50 In pauca ut conferam: impensius etiam quam exigebatur, promittit operam51 et, quo ab huius sermonis tristitia animus ad hilaritatem traduceretur, percontari coepit ex Gallonio quid rerum PlusiusPlusius (Alessandro Damasceni Peretti di Montalto) ageret, quo genere voluptatis pomeridianas horas deciperet, quot cyathos biberet, quot uncias cantharus caperet in quo potitabat, atque alia id genus multa; quibus egregie Gallonius satisfecit.
20Sed cum iam advesperasceret, discessurus surrexit. Quem praetor, officii gratia, ad scalas usque perduxit, identidem admonens ut suis verbis multam salutem Plusio diceret. Qui demum, ita honorifice acceptus atque dimissus, laetus nobiscum domum versus iter arripuit. Sed ad ostium amico cuidam veteri occurrit, quem post mutuas salutationes rogavit quid ageret. Qui inquit, “Irae sunt inter praetorem et Asterium illum divitem52; eo ut pacem conciliem.”53 – “Quid audio?” GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) ait. “AsteriusAsterius (Giovanni Battista Stella?) scit irasci? Quem ego tam putabam tranquillum, quam est mare cum halcyonum feturae substernitur.”54 – “At, pol, Asterius antiquum suum obtinet,”55 respondit ille, “sed praetor solus est in fermento56 ac totus tumet. Da mihi operam, ridicula res est.
21“Habebat AsteriusAsterius (Giovanni Battista Stella?) apud centumviros controversiam de re pecuniaria cum Robusto Ursaceo. Itaque eum vadatur. Continebat autem vadimonium, ut ad certam diem Ursaceus in iudicio se sisteret ad sententiam iudicum audiendam. Ursaceus diem vadimonii obire contempsit. Quamobrem tanquam contumax condemnatur ac secundum Asterium sententia profertur. Ursaceus praetorem appellat, qui statim iudices perperam iudicasse pronuntiat ideo, quia Ursaceus vadimonio suo promiserat tantum ad eam diem se sistere, non autem iudicum sententiam accipere; ad quam audiendam novo erat vadimonio compellendus. Sed cum clamaret Asterius ac verbis vadimonii vim fieri diceret quae erant, ut Ursaceus se sisteret57 ad audiendam iudicum sententiam, bonus praetor nullam ipsi fieri iniuriam dicebat, quia verba illa ‘ad audiendam iudicum sententiam’ non erant coniungenda cum verbo ‘se sisteret,’ sed ab eodem interpunctionibus separanda. Quamobrem, cum per se sumpta novam orationem efficerent, novum etiam vadimonium requirebant. Asterius, hac tam insigni iniuria verberatus, ad ultionem decurrit ac paucis diebus post scribit praetori epistolam in haec verba, ‘Peto a te, domine praetor, ut in crastinum te mihi sistas; ad cenandum mecum.’ Praetor postridie ad horam adest. Cui Asterius, ‘Tibi,’ inquit, ‘gratias ago, quod veneris, sed cras cena dabitur.’ – ‘Quid hoc est?’ ait ille, ‘nonne promisisti in hunc diem?’ – ‘Non’ ait. ‘At possum,’ inquit praetor, ‘epistolam tuam proferre, in qua me hodie vocas ad cenam.’ – ‘Cedo epistolam,’ ait ille, ac sumptam in manus legit. Ac ‘Nihil,’ ait, ‘peccatum est a me, cum ita scripsi. Nam post verba illa “rogo te, ut domi meae in crastinum te sistas mihi” interpunxi, quia illa altera “ad cenandum” sunt initium novae orationis atque alium diem indicant. Quamobrem debebas exspectare novam invitationem.’ Praetor iratus, ‘Itane,’ inquit, ‘magistratus eluduntur? Haud impune hoc auferes.’58 – ‘Nulla,’ inquit Asterius, ‘a me tibi orta est iniuria59; a te ipso hoc profectum est totum. Ecce exemplar sententiae tuae, ubi ita interpungendum esse decernis. At iura omnia clamant ut, quod quisque iuris in alterum statuerit, eodem ipse utatur.’60 Praetor delusus et, quod magis ipsum urebat, incenatus domum revertitur.”
22Risimus insulsum praetoris acumen. At ego, “Tantane,” inquam, “est apud vos penuria virorum prudentium, ut necesse habeatis haec tanta munera eiusmodi pecudibus demandare?” At ille, “Non mirum est,” ait, “nam saepe in hac republica non virtus et merita, sed casus et gratia magistratus honoresque conciliat. Unde, doctis et illustribus praetermissis, imperitis obscurisque eius regenda potestas tribuitur.” His actis, ille ad praetorem Asterio conciliandum, nos ad stomachi frementis tumultus cibo ac potione sedandos processimus.