Читать книгу Gian Vittorio Rossi's Eudemiae libri decem - Группа авторов - Страница 29

Liber V

Оглавление

1Postridie mane, cum necessitas nulla urgeret mature surgendi, in multam lucem somnum produximus. Sed cum diei tempus atque hirae1 latrantes cibum exposcerent, subuculam, thoracem, femoralia ac tibialia poposcimus. Quibus indutis, “Cogito,” inquit GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), “postquam meus dynasta a mensa surrexerit, ducere vos in buleuterium.2 Delectabit enim signa pulcherrima ex aere vel marmore, tabulas pictas summorum artificum manu confectas aspicere. Nam commune hoc ad senatus habendos, ad magistratus creandos alendosque aedes amplissimas habet, multis eiusmodi rebus refertas. Ibi poliarchi (id enim magistratui illi nomen est) causas eorum cognoscunt ac iudicant qui in id forum conveniunt. Nam olim, antequam haec respublica in potestate ac moderatione dynastarum verteretur,3 ad populi arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redibat4; in eo summa potestas, summa auctoritas erat. Sed post attritas civilibus discordiis opes, cum se dynastis permisisset, ne omnino spoliatus imperio videretur, rerum quarundam administrationem sibi retinuit. Videlicet dat operam ut ab emptionibus ac venditionibus, eduliorum praesertim, fraudes amoveantur; nimirum ut eadem ad mensuram pondusve respondeant.

2“Itaque poliarchi singulis fere rebus precia constituunt; numerum vel pondus assignant; et, si quod est admissum facinus, si res pluris vendita, si sit eius ponderi, videlicet assi, uncia vel sextans ereptus, iidem discernunt, multas poenasque constituunt.5 Atqui ad perquirendas fraudes certos quosdam constitutos habent, qui quotidie mane lanienas, thermopolia ac fora circumeunt; et quoscunque carnes, vina, pisces, succidiam vel quid eiusmodi ferentes offendunt, sistunt; rogant unde emerint, quanti; ac statera, quam ad eum usum ferunt, examinant vel hemina metiuntur. Ac si res emptas ad mensuram pondusve non respondere comperiunt, venditorem cogunt id quod fraudaverit reddere; eiusque nomen ad poliarchos deferunt; qui, habita deferentibus fide, absque alia probatione reum vel pecunia multant, vel aliqua corporis poena coercent. Quamobrem olim id muneris optimo cuique locupletissimoque dabatur, quo eius testimonio credi posset, neque esset aliqua acceptae pecuniae suspicio. Sed ita nunc mos viget ut fere egentissimus quisque ab iis, qui summam habent auctoritatem in hac republica, in hunc locum attrahatur. Quo fit ut fures manifestarii, fractis legum ac iudiciorum laqueis, quibus obstricti tenentur, parva saepe pecunia meritas poenas effugiant.”

3Tum ego, “Nihil est, O Galloni, (ut etiam pro Paulo respondeam) quod malimus spectare quam buleuterium istud quod loqueris.” – “Mox,” inquit ille, “faciam cupiditati vestrae satis. Eamus.” Sed vix domo pedem efferimus, cum aspicimus honesta facie atque eleganti vestitu hominem domi cuiusdam fores impellere. Cui mulier de fenestra, “Quis,” inquit, “has fores pepulit?” – “Ego sum,” respondet; “aperite aliquis, si vultis.” Tum illa, “Opportune advenis, here; non habemus domi holus in prandium. Eme, nisi molestum est, obolo.” At ille, “Recte admones. Ego afferam. Facite ut paratum sit prandium cum venero.” – “Fiet, here,” inquit illa. “I ergo cum diis benevolentibus.” – “Quam lepide,” inquit GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), “ancilla herum ab aedibus arcuit! Sed ni piget hic paulum consistere, ludos aspicietis longe pulcherrimos. Habitat in his aedibus mulier formosa et aetate integra,6 uxor eius qui holus missus est emere. Haec, conscio marito, cum publicano locuplete rem habet. Sed quo eum faciat arietem Phryxi et usque ad vivam cutem auro detondeat,7 persuasit ipsi se clam viro morigeram esse. Nam, “Si paululum,” inquit, “hoc illi suboleat, illico omnes perimus. Tibi certe illud eveniat, quod moechis solet; quia ille est homo iracundus, violentus, ferus.” Sed revera nulla est ovis tam placida quam ille est hircus, neque qui magis in uxoris potestate versetur. Attamen, quo metui videatur, placuit inter ipsos ut, si domum rediens, signo dato, intus esse moechum accipiat, simulatione aliqua a foribus tantisper abscedat, dum sese foras ille proripiat.” Vix ea Gallonius dixerat, cum ecce tibi foris crepuit ac moechum evomuit. “Dixin?” inquit Gallonius. “Quid vobis videtur? At si esset otium manendi hic, nec alio vocarer (ut scitis) videretis advolantes huc baiulos cum sportis, coctum olido hirco prandium ferentes. Et sane ferax est haec tellus eiusmodi hominum. Nec mirum si eorum numerus fere in immensum excreverit. Nam est hic quaestus multo nunc uberrimus.8 Ille enim divitias, voluptates, honores parit, ille summorum hominum voluptates et studia conciliat. Quamobrem, cui viro paulo liberaliori forma uxor evenit, si venalem eam habeat, manipulatim ad eum munigeruli cum auro, veste atque omnibus ad necessarium usum accurrunt.9 Verum ideo haec ars prae ceteris pollet, quia (ut diximus) divitiae in honore sunt, paupertas probro ducitur, otium ac luxus expetitur, labor ac modestia defugitur.

4“Sed maritorum non unum est genus. Nam alii non dissimulanter et tacite, sed palam et aperte sunt improbi, et dummodo praesto sit quod edant vel potent, suo arbitratu quotidie quid homines de se loquantur nauci non faciunt. Aliis paulo honestioribus quamvis idem propositum sit atque illis, nempe supra suas vires edere ac vestitui indulgere, attamen volunt existimari se id nescire quod sciunt, ac non videre quod vident. Sed quo liberior moechis suas ad uxores aditus pateat, saepe rus itant; interdum menses integros patria domoque carent. Nec parum saepe contingit ut ab aliquo ex potentioribus, qui paulo solutiore animo eorum uxores secum habere expetit, vel triremi vel oppido praeficiantur, ut illi non solum absint domo, cum navigant vel oppido praesunt, sed etiam libenter cum honore ac beneficio absint. Cum autem redeunt, hilare ac festive ab uxoribus excipiuntur, amplexibus implicantur; profert alia purpuram, aurum, torquem; ostendit alia conopea, stragulam vestem, eburneos lectos; aperit alia penum, cellam vinariam, granaria; frumentum ostentat, quod annum illum familiae sit satis, ac ‘Vide,’ inquit, ‘quid mihi mater, quid soror die natali meo tradiderit; quid mihi cognatus, affinis Quinquatriis, Compitalibus, Circensibus miserit.’ Boni viri credunt, gaudent; neque altius rem esse indagandam existimant. Aiunt etiam hanc tam ingentem meretricum multitudinem immanes illos sumtus peperisse qui nunc fiunt. Nonne vides, ut quaevis mulier ancillarum gregem secum ducat? Ut reginae in morem aurata ac vestita incedat? Imo cum unus aut alter sufficere earum sumtibus nequeat, plures amatores habere coguntur, atque inter eos partiri provinciam, hoc modo, ut ille in redimiculum praebeat, ille in collum, ille in crines, ille in cellam, ille in mensam.”

5Dum haec GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) narrat, aedes dynastae praeterimus imprudentes. Quod cum sentimus, regredimur rursum; intramus, commodum cum ille sterni sibi lectos ab architriclino iubet. Nec mora; Gallonius culinam intrat, dapes instruit, ornat, in mensam infert. Dynasta manus lavat, decumbit, prandet, pransus surgit seque in cubiculum abdit. Nos ad buleuterium recta contendimus ac poliarchos offendimus pro tribunali sedentes iuri dicundo operam dare. Circumstabant eos cetarii, caupones, coqui, fartores, cupedinarii, piscatores, aucupes.10 Horum tantus erat numerus, ut, nisi cancelli interiecti defenderent, poliarchos opprimerent. Odor qui ab illis teter afflabat, locum implebat. Clamor item ab eisdem veniens concitato mari similis videbatur. Aliud alius orabat, “Mihi multam ne irroget! Me de reis eximat!” Clamabat alius, “Circumvenior, Poliarchi, nisi subvenitis!”11 Hic falsum indicium detulit, alius veterem cum poliarcho amicitiam commemorabat. Ille nummos numerabat. Alius deum atque hominum fidem implorabat. Sed cum satis disceptatum esset, quia dies ille dies erat curiae12 et maximis de rebus atque gravissimis senatus erat habendus, conclamatum est, “I licet!”13 Hac praeconis voce cohibiti, litigatores cuncti discedunt.

6Poliarchi descendunt atque exspectati veniunt in curiam, quo iam buleutae (ita enim senatores vocant) frequentes convenerant. Illis ingredientibus, honorifice a cunctis assurgitur. Sed Gallonium in primis cupido invaserat cognoscendi quae tanta res eo die senatum extra ordinem cogeret. “Estne,” inquit, “hostis ad portas?” Cui responsum est statuendum esse salsis muriaticis14 pretium, quorum plenam navem biduo ante ad litus illud fortuna detulisset. Deinde decernendum esse quot pira vel pruna vendenda sint obolo. Postquam igitur consedere buleutae, unus ex poliarchis, qui aetate ceteris antecedebat, facit mentionem placere statui, si patribus conscriptis videatur, ne salsamentorum libra carius nummo vendatur.15 Vilitatem eorum annonae declarat; iniquitatem cetariorum exponit, qui ea, quae vilissime emerent, carissime venderent. Erat summa voluntas senatus ut fieret senatus consultum in poliarchi verba. Itaque sententiae dicebantur, cum cetarii minoris asse et semisse salsamentorum libram emissent, placere non pluris eam nummo licere ab ipsis revendi. Eo die transigi nihil potuit, quod et id temporis erat, et improbi illi invenerant homines, qui dicendo tempus consumerent.16

7Dimisso senatu, dum etiam tum poliarchi inter se colloquuntur, accurrit unus, qui corrumpi prandium nuntiat ac monet ut venire accubitum properent; diem esse ad umbilicum dimidiatum mortuum.17 “Ius orat,”18 inquit unus ex poliarchis, “eamus.” Et dum festinat, inspicit in turba Gallonium. Vocat atque, “Heus tu,” inquit, “hodie apud nos sis volo, et tecum isti quos ducis.” – “Benigne,” ait GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), et simul occupationes varias excusat. Cui ille, “Nugas agis, respondet. Nam si mutire audes, te pro potestate vinciri et in carcerem condi iubebo.” Tum Gallonius arridens atque in nos intuens, “Mos gerundus est,” ait, “nisi in custodiam abripi malumus.” At ego, “Semper,” inquam, “triclinium carceri, epulas catenis anteponerem. Tu tamen age ut lubet.” – “Ego quoque satius esse censeo,” inquit Gallonius, “vinculis escariis ad mensam plenam deligari19 quam in carcere crassas compedes ferre.”

8Praeeuntem igitur sequimur; et in conclave perducimur amplum, lucidum, pulcherrime laqueatum, peripetasmatis stratum, ornatum signis lepide eleganterque dispositis. Erat in medio triclinium ample magnificeque constratum. Erat praeterea abacus seorsim exposita; nullum in ea vas fictile, omnia erant argentea: pollubra, gutti, patinae, vasa vinaria, salina, pocula. Occurrunt servi complures simili vestitu, ex purpura auroque contecti (“pistes” eos vocant), qui aquam nivatam20 manibus tradunt. Lavamus ac iussi lectos ascendimus: summi poliarchi, nos imi decumbimus, ceteri convivae in medio. Continuo epulis mensa completur; feruntur aves, farcimina, pisces, glandia, denique quidquid anni tempus luxuriae suppeditat. Vix coeptum est fieri prandio funus,21 cum poliarchus natu grandior, quasi stomachans, “Mihi,” inquit, “siti fauces lippiunt; nimis diu siccus hic iaceo. Ferte aliquis poculum. Properate.” Accurrunt, afferunt. Quod ubi labris admovit, “Pape,” inquit, “non vinum hoc, sed Iovis est poculum. Unde, obsecro, prodiit? Quis illud deus ex caelitum mensis ad nos demisit?” Respondit puer qui ministraverat, “Fuit hodie vobis muneri missum.” – “A quo?” inquit. “Quis est tam potens cum munere hoc?”22 – “Hic est,” ait, “ille caupo, qui delapsus est in illam fraudem tam sceleratam, ut mistum pro mero divenderet.” – “Et vir hic tantus ob tam levem noxam perdendus est,” inquit poliarchus, “et non potius servandus? Qui tam praeclaras potiones concinnat, quae prorogare vitam hominibus possint. Equidem si perpetua haec felicitas esset, sperarem hoc vino vel ducentos annos me posse vivere.”23 Et simul calices maiores poscit, allatos circumferri iussit.

9Erat prope me IberusIberus ille academicus, homo (ut diximus) urbanus ac facetus. Qui dum ingurgitat in se merum illud faucibus plenis24 nec laudandi finem facit, pars siluri, quam antepositam habebat in lance, dimissis manibus avolavit commutavitque coloniam. Quod ille in se reversus, pistium dolis (ita ut erat) factum existimans, “Plagigerum genus hominum!”25 clamat. “Ubinam gentium sumus?26 Inter Lacedaemoniosne an Cilices? Reddite quod surripuistis! Referte meam mihi partem siluri.” Convivae ridere; poliarchi amicum tollere et, ne quam turbam efficeret, suas eidem partes contribuere. Ille quiescere atque iram in tranquillo constituere. Verum quoties erat bibendum, quod alternis paene bolis fiebat, contra fures patinarios hac se ratione munibat: altera manu cantharum corripiebat, altera patinam harpagabat. Et sane non erat opus minore apparatu adversus tot alitum praesentes insidias. Vigilandum erat, in custodia manendum. Nam vix lepidum aliquod obsonium apponebatur, cum e conspectu abibat; vix oculus vel manus a patina discedebat, cum milvus vel accipiter aliquis avertebat obsonium, ut diceres ibi non prandium sed Hecatae sacrum27 fieri.

10Post haec accedunt symphoniaci decem et incipiunt tibiis scitissime canere. Percrepabat conclave illud totum suavissimae cantu symphoniae, neque aures meae antehac dulcius quidquam acceperant. Sed IberusIberus, cui de siluro manus adita erat, “Obtundunt,” inquit, “nos isti; iam diu poculum posco, neque quisquam audit. Amoveantur hinc, obsecro, nihil opus est cantu.” – “Vera narras,” inquiunt poliarchi. “Fugite hinc ab oculis ac pro tibiis amphoras sumite; neque vento, ut adhuc fecistis, sed vino ambas strenuo buccas inflate.” Non ita celeriter terra deorsum, vel sursum flamma contendit, ut illi lagenas invadunt, rapiunt, in sese invergunt, vel potius in barathrum fundunt.

11Illis e conspectu sublatis, rogavit IberusIberus ille num caupo, qui tam bonum vinum dedisset, saepius delinqueret. “Saepissime,” inquiunt poliarchi. “Sed non magis accipiter vel milvus rete, in quo induit sese, disrumpit quam iste iudicia omnia legesve perfringit. Nec, si maxime condemnare eum placeat, id nobis per dynastas licet, quorum magnam partem munere aliquo sibi devinxit. Nam aliis cellam vinariam instruit, aliis praebet quotidie quod potent. Itaque, cum est opus, pro illius incolumitate atque salute, non secus ac pro ipsorum gloria, fortunis ac fama decertant. Sed eius improbitas nobis quoque usui est. Semper enim aliquid ab eo corradimus: vel pecuniam, vel vinum, vel delicatum saltem obsonium.” Erat Graeculus quidam in illis, naufragio, itidem ut nos, illuc appulsus; qui, cum vinum ebibisset, reliquum sic e poculo eiciebat, ut id resonaret.28 Quod Iberus ferens indigne, “Videturne tibi,” inquit, “hoc vinum dignum quod eiciatur? Tum ego ad elidendum in pavimentis sonum ex vino relinquerem,29 cum lora aliqua vel vappa mihi esset ingratiis potanda; at suavissimi huius vini ne guttam quidem patiar deperire.” Atque una opera ingentem pateram implet, eamque vini meri, ita ut matre erat natum, exhaurit; qua epota, quidquid eidem villi adhaeserat, coepit lingua delingere. Quamobrem totum illud convivium redundavit hilaritate et ioco.

12Quo confecto, accedit oeconomus ad poliarchos oratque ut, nisi molestum esset, paululum sibi operam darent; habere se res non parvi momenti, quas ipsos scire quamprimum expediat. Iussus quae vellet nobis praesentibus dicere, narrat nullum fere reliquum esse in culina peniculum, quo ollae patinaeque abstergantur. Nam partim usu consumptos, partim, quod uncti essent, a muribus fuisse corrosos. Proinde argentum enumerent, quo novos coemat. Respondent illi maiorem esse rem hanc, quam ut ipsi de ea statuerent. Nam decernere ut pecunia ex aerario depromatur, non ad ipsos, sed ad senatum universum spectare. Se tamen honoris ipsius gratia senatum quamprimum convocaturos atque operam daturos, ut rei tam necessariae quanta maxima potest celeritate obviam eatur.

13His actis, suum quisque in cubiculum requietis causa se contulit. Nos ad tabulas pictas et signa pulcherrima aspicienda oculos animumque convertimus; et quia nulla aspiciendi satietas erat, quatuor fere horas in eorum contemplatione consumpsimus. Sed inclinato in vesperam die discessimus. Inter eundum sciscitamur a Gallonio cur invitatus ad prandium tam opiparum non continuo accurrisset, sed vi ac minis prope attrahi maluisset. “Quia,” inquit, “pudebat me conspici cum talibus viris accumbere.” – “Quid, aio, nonne honestus est ille honoris locus?” – “Est,” inquit, “honestus, sed interdum non sunt honesti qui in eum ascendunt. Nam hodie statuarii, pictores, sarcinatores ac, si diis placet, mediastini gratia vel precio ereptum eum adveniunt. Quamobrem ex nobilibus, praeter paucos qui bonis elaverunt,30 vix quisquam invenitur qui magistratum hunc petat. Imo saepe multi ultro oblatum sibi recusant.”

14Inter haec AridusAridus (Gian Vittorio Rossi?) academicus nobis occurrit; consistimus. Rogat ille Gallonium, unde veniat; quo tendat. Respondet, “Modo ex buleuterio discessimus.” – “Quid,” ait, “negotii tibi fuit in buleuterio? Venistine eo advocatus cuiquam, vel cauponi vel cupedinario?” – “Minime,” inquit, “sed prandimus ibi invitati atque adeo coacti ab Euclione poliarcho, Megadori31 filio eius, qui fullonicam fecit.” – “Audio,” inquit, “sed bene vobis fuit vino ac lepidis victibus?” – “Sic,” ait GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), “ut mihi nunquam in vita fuerit melius.” – “Gaudeo,” inquit Aridus, “si quid tibi evenit boni.” – “Sed tu, quo te agis?” ait Gallonius. “Nescio,” inquit Aridus, “neque quo eam, neque quid agam. Vix potui me divellere a quodam, qui lateri meo inhaeserat nec me volebat amittere. Exibam ex delubro Apollinis, quo frequenter orandi causa venio; atque fit mihi obviam quidam senex bene vestitus, ac salvere me iubet; salutanti mutuam salutationem reddo. At ille, ‘Quamvis antehac,’ inquit, ‘non sis usus amicitia mea, nec fortasse me noveris, attamen iam pridem te ob tuas virtutes colo, et amicum habere expeto.’ Ego gratias ago, neque in hac mea mediocritate ingenii fortunaeque quidquam esse affirmo, quod ille miretur atque suspiciat; neque tamen audebam interrogare quis esset. At ille, ‘Si me noveris,’ inquit, ‘noveris sane hominem probum, et in primis cupidum existimationis bonae. Non enim invenies mei loci atque ordinis alterum, boni nominis aeque studiosum, quique uxorem ac liberos habeat pudicitiae fama clariores. Atqui scias, prius proditurum meam vitam, prius pecuniam omnem, quam vel levem aliquam in existimationem meam labem admittam.32 Nam quid mihi opus est vita, quid opibus et divitiis, parte aliqua existimationis amissa? Praeterea octavo quoque die puro me flumine abluo et diis agnam sacrifico. Sed meas conturbat rationes filius, minus mihi obsequens quam parenti par est. Hic paucos ante dies rivalem suum cominus gladio transfixit Orcoque transmisit; ideo nunc exulat. Sed intra breve tempus restituetur; ita ille mihi promisit qui rerum potitur. Sed quamvis in iram pronus, praestat tamen forma ac virtutum multarum laude. Etenim annos natus non amplius viginti, a capillis usque ad ungues totus luculentus est atque festivus. In ludo gladiatorio, in arte equitandi neminem metuit una aetate qui sit. Praeterea cantat quod ApolloApollo etiam invideat.’

15“Tum ego, ‘Hui,’ inquam, ‘puerum elegantem narras. O felicem matrem, quae talem peperit. Sed quod illi dicam esse puero nomen?’ – ‘Pusillo Pleurae,’ inquit. At ego, ‘Estne, obsecro, maritus?’ – ‘Isthuc dii prohibeant,’ inquit. ‘Nam hercle etiam hoc unum deesset solicitudinibus, quibus ille me onerat. Sed est illi soror, quae nupta est cum adolescente in primis lepido ac viris principibus caro. Haec praeter formam, de cuius elegantia ad aures tuas pervenisse verisimile est, ita scite fidibus canit, ita ad fidium cantum suavissimam vocem accommodat, ut Iovem etiam possit de caelo deducere. Quamobrem tanti ad eam audiendam principum virorum concursus fiunt, ut, cum eorum amplitudinem et numerum domus mea non caperet, fuerit mihi necesse aedes longe laxiores in celeberrima urbis parte conducere; atque heri minas octo pro semestris habitationis mercede persolvi. Nec mirum, si omnes ita avidas ad eam aures afferant. Iam pridem non est audita. Modo enim ab Anthimo rege revenimus, qui nos ad nuptias sororis suae maximis praemiis accitos, menses apud se continuos octo detinuit. Hanc diligo, quae mihi morigera est ac deos metuit; hanc curo unam, quae me curat nitidiuscule, vestit, ornat. Sed quo pacto res ipsius, quae paupercula est, tot sumptus sufferat, non esse arbitror boni parentis exquirere.’ His auditis, vix tandem intellego hunc esse Pleurae, notissimae meretricis, patrem; ac pudore supra quam dici potest metuque correptus, ne conspicerer ire cum illo in via, multa excusando ementiendoque ab eius latere me tandem evelli atque illam infamiam effugi.” – “En vobis,” inquit GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), “alterum genus hircorum, quod eram oblitus: id cum sit turpissimum, simulatione honestatis ac sanctimoniae opinioni hominum se commendare nititur. Sed istius impudentia eo est intolerabilior, quod rei apertissimae clarissimaeque tenebras offundere conatur ac contendere mero meridie tenebras esse.33 Nam quod ait, filiam suam a Rege Anthimo accersitam ad nuptias, aperte mentitur. Illuc enim perducta est ab adolescente, qui eam usurariam habet. Sed ob flagitia et turbas quas effecit, eius regni finibus quantum est pulsa se recepit in patriam.”

16“Sed de his hactenus,” inquit AridusAridus (Gian Vittorio Rossi?). “Nihilne allatum est ad vos de fuga Lyconis trapezitae?” – “Nihil,” inquit GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?). “Sed quid audio? LycoLyco trapezita fecit id quod servi improbi solent? Quod si verum est, profecto decem minae, quas heri apud eum deposui, periere.” – “Bono animo es,” inquit Aridus, “hoc infortunium est tibi commune cum multis. Nam heri non cessavit a mane ad vesperam usque argentum ad se allatum accipere; omnibus acceptum referre; nemini expensum ferre34; iis qui transmissae pecuniae syngraphas afferebant, varias occupationes excusare, atque ut postridie reverterentur orare. Quamobrem expletus pecunia, concubia nocte fugam arripuit, vel potius occultavit se in aedibus alicuius potentis, cuius praesidio septus pecunias quas surripuit in tuto constituat. Sed ex multis qui ad hunc scopulum offenderunt, fuere virgines honestae complures ac viduae quae, ut dotes suas, unicum pudicitiae ac solitudinis suae praesidium, a domesticis furibus conservarent, praedoni huic argentario ultro diripiendas detulerunt. O pessimum hominem, et cruce ac suspendio dignum! Atqui esset optandum ut Harpacis, qui proximis annis decoctoribus nomen dedit, similis inveniretur. Non enim pessime cum creditoribus ageretur.”

17Tum ego, “Quis est iste HarpaxHarpax?” – “Hic est pannarius notissimus,” ait, “qui tabernam pannariam ad imum Ianum habuit ibique iuventutem suam exercuit. Verum ante quatuor annos, laboris fortasse pertaesum, libido ingens invasit decoquendi, salvis (imo, etiam florentibus) rebus suis. Neque enim illi navis naufragio, neque merces incendio perierant, nec extraordinarii sumptus aes alienum grande conflaverant; imo contra, semper omnia ex sententia processerant ac vita ipsa duriter ac parce producta pecuniam opesque congesserant. Num tibi parsimoniae illius argumentum dari aliquod postulas? Accipe. Opistographa35 non abiciebat, sed diligenter collecta ad epistolas quas ipse aliis mitteret amiciendas conservabat. Funiculos quibus epistolarum sibi missarum fasciculi obligabantur, non incidebat, sed solvebat et in alios usus convertebat. Sexcenta sunt quae memorem, si sit otium. At hic mortalis, ita parce parcus, die quodam a prandio accersit ad sese sororis suae filium, quem domi secum alebat. Ostendit illi quam pulchrum sit divitiis affluere; fidem, probitatem, bonam famam esse rerum inanissimarum vocabula; neque enim adhuc bonam hanc existimationem et famam se esse usum pro nummis apud pistorem et lanium; neque vidisse unquam hoc precio aves, pisces et cupedia in macello coemi, sed praesenti pecunia. Satis labori, satis industriae a se traditum esse; nunc anteactos labores et tractari mollius annos,36 aliud vitae genus exposcere, nempe lepidum, liberale, amoenum, confertum voluptatibus. Sed non posse rem ipsorum, quae non ita magna sit, tot sumptibus suppeditare. Statuisse se petere auxilium ab alienis pecuniis, hoc est, decrevisse se locupletare cum alterius damno, ac ‘Beati erimus,’ inquit, ‘si argentum quod debetur, non reddimus. Tu interea, dum pomeridianum hoc tempus quieti somnoque concedo, curriculo hinc ad quaestorem excurre; ab eoque, simulato rerum nostrarum naufragio ac ruina, precibus, lacrimis diploma vel iussum extorquere quo caveatur ne creditorum quisquam molestus sit nobis. De reliquo mihi curae erit. Sudabunt, si dii volent.37 Neque erit difficile impetrare quod cupimus, cum apud quaestorem plurimum gratia valeamus. Furtum erit manifestum, invidiosum, turpe, sat scio; praeterea una in tota civitate fabula erimus. Sed quid mea? Numne in manu mea est quid vulgus loquatur?’

18“His dictis, otiosus ab animo,38 totum somno se tradit. Ille ad imperata facienda digreditur, quaestorem adit; quemadmodum HarpaxHarpax bonis elaverit et creditorum saevitiam extimescat, narrat.39 Ac simulationem illam malus et lacrimis et vultus confusione convestit.40 Postremo, ut avunculo suppetias ferat, exorat. Ille habita dicenti fide ac misericordia commotus, plus etiam quam expetebatur attribuit. Re bene gesta, ovans domum revertitur, avunculum adhuc stertentem offendit. Neque voluit dormientem excitare, sed, diplomate ad cervical eius apposito, cubiculo egreditur. Harpax experrectus, dum etiam tum pandiculans oscitatur,41 fit ut chartam illam sibi ad caput appositam naso diverberet. Sumptam in manus inspicit, legit ac prae gaudio, ‘Sum dives!’ exclamat. Ac sororis filio, qui ad eam vocem accurrerat, ‘Macte,’ inquit, ‘virtute iuvenis; pulchre, strenue, lepide! Nunc noster es; laudo; dignus es pro hac insigni tua in avunculum pietate, qui meis facultatibus pariter mecum utaris, aut etiam amplius.’ Nec mora; tabernam vestiariam, ut mos est decoctorum, occludit ac pro decoctore se gerit. Spargitur interea rumor Harpacem decoxisse. Mirum, novum, incredibile omnibus videri eum, qui quatuor horas ante opibus et existimatione valuisset, puncto temporis his omnibus eversum concidisse. At creditores non sibi desunt; ad praetorem accurrunt; rem narrant; ut in carcerem detrudatur orant, impetrant. Lictores domum Harpacis advolant, irruunt, impetum in eum faciunt, vincula iniciunt. Ille quaestoris diploma lictoribus in os obicit, impetum adimit, audaciam eripit, atque ultro derisos, una cum creditoribus in malam rem ire compellit. Creditores, ubi hanc rem esse occisam vident, universi conveniunt; queruntur, consultant, quid optimum factu sit quaerunt. Sed omnia consilia frigent; quid agant, non inveniunt.

19“Sed dum ita aestuant, procedit in medium unus qui erat in consilio, clam ab isto summissus, quique magnam pecuniae rationem se cum eo habere assimulabat, ac ‘Si licet,’ inquit, ‘loqui quod sentio, ego darem operam, ut, si fieri posset, ad aliquam cum eo pactionem conditionemque venirem. Nam quamvis multa apud eum bona reperiantur, attamen magnam eorum partem, dotis nomine, sibi mater vendicat, magnam etiam sororis filius; quorum singuli tum magnitudine pecuniae, tum temporis intervallo unicuique nostrum antecedunt.’ Inventus est nemo qui non cum eo transigendum putaret. Satius enim esse aiebant partem aliquam crediti quam totum amittere. Et simul isti negotium dant ut hominem adeat, causam creditorum suscipiat et quam minimo potest detrimento rem cum eo decidat. Postridie revertitur; vix Harpacem eo a se perductum narrat, ut singulis creditoribus intra biennium dimidium eius, quod debet, exolvat. Illud a se extortum (et quidem summa cum vi), ut eius quod promitteret praedes matrem ac sororis filium daret. Clamant omnes, ‘Audaciam! Impudentiam! Quid enim excogitari impudentius potest quam velle dimidiam crediti partem sibi remitti, et ad id quod superest enumerandum biennium exposcere?’ Tum ille qui retulerat, ‘Agite,’ inquit, ‘ut lubet. Matris ac sororis filii creditum totas eius facultates exhaurit sane. Quod ad me attinet, mihi certum ac deliberatum est cum illo transigere.’ At miseri creditores, postquam ira deferbuit, inter sacrum saxumque se positos esse intellegentes,42 statuunt de communi sententia fortunae cedere atque id quod dabatur accipere. Decretum fit in verba illius qui rem proposuerat; ac scribendo ad unum omnes intersunt.

20“HarpaxHarpax, tanta recente pecunia locupletatus, ad clivum Iani, amoeno atque ab arbitris remoto loco, aedes magnificas ac viridarium illis adiunctum magna mercede conducit; raedam et familiam comparat; ornat quotidie laute magnificeque convivium; et quo aliqua se simulatione existimationi hominum vindicet, ut non suo sed fortunae vitio naufragium bonorum fecisse videatur, templa deorum immortalium frequentat, ad omnia eorum pulvinaria, positis genibus, orat. Sed cum

21‘Iane pater’ clare, clare cum dixit ‘ApolloApollo,’

labra movet, metuens audiri: ‘Pulchra LavernaLaverna,

da mihi fallere, da sanctum iustumque videri,

noctem peccatis et fraudibus obice nubem.’”43

22Haec cum AridusAridus (Gian Vittorio Rossi?) dixisset, silentium est consecutum. Sed paulo post GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), tanquam ab aliquo somno excitatus, sive dolore naufragae, vel potius pessundatae pecuniae percussus, sive iracundia elatus, “Fures,” inquit, “isti et praedones manifestarii, si meo arbitratu liceat, omnes pendeant.44 Sed quonam meo fato fieri dicam, ut nemo abhinc triennium conturbaverit, quin meas etiam fortunas perturbaverit?45 Nonne PleusidesPleusides ille, qui ante duos annos argentariam fecit, mihi etiam imposuit? Nam minas quatuor abstulit.” – “At me non fefellit,” inquit Aridus. “Nam faciem cum aspiceres, nonne ipsum caput et supercilia olere crucem et clamitare furcas videbantur?” – “At fecit eleganter,” excepit Gallonius. “Nam priusquam pecunias cuiusquam attingeret, clam omnes in publicas tabulas referendum curavit nihil sibi esse in terris, ubi in suo pedem poneret,46 sed ad patruum amitamque quae sua putarentur omnia spectare. Tum coepit ab omnibus pecunias accipere, permutare. Postremo, refertus pecunia, in proximum huic insulae regnum ad expugnandas aliorum pecunias castra commovit. Nam audio novam ibi argentariam, hoc est, novam praedandi rationem instituisse.”

23“Sed cur non etiam,” inquit AridusAridus (Gian Vittorio Rossi?), “huic narras Septimi Pleusippi furtum, omnium quae memoravimus improbissimum? Fortasse quia immunis ab eo discesseris, neque una cum aliis fueris detonsus?” – “Non, edepol,” GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) ait, “in mentem venerat. Nam tantus est istorum furum numerus, ut non sit mirum, si mihi nonneminem eorum multitudo subducat. Sed quaeso, narra tu illi. Ira enim, qua efferor, paene mihi mentem extorquet.” Tum Aridus, “Libenter,” inquit. “Hic Septimus, quem dicimus, argentariam quam multos annos fecerat, ex improviso dissolvit; atque imperat filio, quem maliciose emancipaverat, ut novam argentariam instituat; et pecunias quas in nominibus habebat, quae erant maximae, ac debebantur ab iis qui tunc solvendo non erant, a se coemat. Ille, uti erat imperatum, facit; ac novus trapezita pecunias ab omnibus accipit patrique deinceps, pro nominibus emptis, solutionis iure dinumerat. At pater, postquam illam rei familiaris lacunam explevisse47 visus est satis, filium appellat ac, ‘Satis,’ inquit, ‘fili, officio nostro fecimus; satis rei familiari nostrae prospeximus; satis Lavernam propitiam habuimus; aegre enim ferebam prope conturbasse rem nostram, debitorum improbitate. Nunc autem, cum eam in suam rationem revertisse iam videam, aequum arbitror ut pecuniis miserorum innocentium parcamus. Nam quemadmodum eos laudo qui dant operam rei suae, etiam cum alterius iniuria, ita eos odi, qui cupiditate longius prodeunt nec finem praedandi constituunt. Quamobrem facias, censeo, quod vulgus argentariorum solet, ut fuga rem solvas, hoc est, tantisper te in aliquam dynastae cuiuspiam domum abdas, dum ego creditoribus tuis aliqua decisione faciam satis. Neque minus meae partes erunt perficere ut quamprimum tibi prodire in publicum liceat.’

24“Non moratur, sed statim summittit aliquot qui spargant in vulgus filium decoxisse. Ad hanc vocem creditores accurrunt, Septimi domum obsident, bona describunt, tabulas obsignant. Fit obviam illis Septimus et, ‘Quid,’ inquit, ‘domi meae vobis debetur?’ – ‘Iam scies,’ inquiunt. ‘Ambula in ius!’ Ille non invitus sequitur; venit ad praetorem; ostendit nihil eam rem ad se pertinere; filium emancipatum suas res ipsum agere. Ergo liber dimittitur; illi tristes abscedunt. Verum pater amantissimus, memor polliciti sui, de filio reducendo cum creditoribus agit. Quibus convocatis, eiusmodi conditionem affert, qua miseris crediti maior pars deperibat. Illi, qui eas pecunias in conclamatis haberent, pauxillulum quod deferebatur tanquam de caelo demissum arripiunt. Verum felicitates fere nunquam solae contingunt, sed nexae copulataeque inter sese proveniunt. Nam qui ita fuerat felix in furando, obtinuit etiam ut mala illa nomina quae filio divenderat, bona evaderent; ab eisque totum quod sibi debebatur exigeret; multumque deprecantibus nonnullis ac bonam copiam eiurantibus, ne unius quidem assis gratiam faceret. Unus adhuc scrupulus adolescentem cupidum existimationis bonae torquebat, videlicet infamia turpitudoque, qua sese constrinxerat, ac, ‘Poterone posthac,’ aiebat, ‘ora civium aspicere aut populo huic os meum ostendere?’ Cui pater, ‘Tace,’ inquit, ‘stulte. Pecunia hic, non fama respicitur. Dum ea integra sit, si qua famae labes insedit, facile eluitur.’ Sed statim filius, ‘Arbitror,’ inquit, ‘o pater, me rationem invenisse recuperandae existimationis amissae. Est hic philosophus ex Stoicorum disciplina, magna apud omnes existimatione ac nomine, qui festis diebus in concionibus, quas habet ad populum, luxuriam et avaritiam nostrorum hominum insectatur; eum omnes tanquam de caelo delapsum intuentur. Hunc ego sectari constituo et arctissima mihi familiaritate coniungere. Ita enim facile quod deliquerim, in eius probitate occultabo.’ Placet patri ratio. Itaque se illi philosopho applicat, eius lateri haeret, concionanti assidet, pallium servat, linteum, quo sudorem abstergat, defert. Sed dum vult occultare se, prodit; dum nititur infamiae vulnera sanare, exulcerat. Magis enim homines in hac tam putida simulatione stomachantur ac offenduntur.”

25Haec AridusAridus (Gian Vittorio Rossi?) verbis acerrime persequens, ocularibus ex theca detractis nasoque adhibitis, in summam plateam aciem intendit. Quo etiam GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) intuens, “Ecce,” inquit, “Salvium Typhernatem cum Lepido Gallutio Sinistro, Minutii filio. Hunc Lepidum Aridus statim laudabit atque extemporalibus versibus ad studium virtutis impellet.” Neque Gallonius aberravit; nam Aridus advorsum Lepido veniens, sic orsus est:

26“Pieridum lux alma, vale, generosa Sinistrae48
progenies stirpis, qua non praestantior ulla,
seu pietate virum, numero seu certet avorum.
Te salvere iubet longo gravis Aridus aevo,
sed gravior vasto veteris sub pondere culpae, 5
quae sursum nitentem animum compellit ad ima.
Scilicet assiduus peccandi contulit usus,
ut tenues misero subsint in proelia vires,
si ferat arma furens vitiorum cominus agmen.
At tibi cana senum teneris mens haeret in annis 10
atque tenax probitatis amor laudumque cupido.
Sed quem pulchra suo sapientia nectare pascit,
quid mirum, falso nequeat si ludere fuco
vel turpi maculare luto male sana voluptas?
Macte animo, macte ingenio, sic ardua magni 15
Amphitruoniadae49 virtus laudata nitescit.
Ille iter angustum laxo praeruptaque saxa
floribus et campis potiora putavit amoenis.50
Hoc est, posthabuit rigido damnata labori
otia et ancipiti plumosa cubilia bello. 20
Hinc superans diram prostravit cominus hydram51
notaque fatali portenta labore subegit.52
Nempe domat validisque ligat fera monstra catenis
nec generosa putat quidquam insuperabile virtus.
Tuque etiam ingenuas centum, puer, aptus ad artes, 25
argilla quidvis imitabere flexilis uda,
si cultura frequens menti non desit opimae.
Eia age, ne cesses. Nam quae tibi gaudia surgent,
ardua dum feriet volucris tua gloria pennis
aera praepetibus teque altis inseret astris? 30
Praeterea quae dira cohors, quae saeva malorum
agmina praetereant, toto quae pectore tristes
diffugiant curae, dum sic ea spernis et horres,
quae lacerant animum stimulis ardentibus aegrum
inficiuntque notis lacrimarum fonte luendis? 35
O si demensae metiri tempora vitae
sit mihi fas iterum, quam non ego segnis, ut ante,
molliter exactae repararem damna iuventae,
ad tua commissum repetens vestigia cursum?
Sed cum non redeat defluxi temporis aetas, 40
restat inoffenso cernam te pergere gressu
per pulchras artes ad celsae culmina laudis;
immistusque tuo turbae quae pendet ab ore
effusos hilari reddam tibi pectore plausus,
vel si docta chorus Musarum carmina dictet, 45
vel si suspiciant oculi te mille loquentem,
vel si patronum causis sibi quisquis adoptet.
Dic patri interea multam fratrique salutem.
Sed quo longa patri contingant gaudia de te,
aurea fila neat Lachesis, nec divite lana 50
cesset honoratam digitis producere vitam
ille prius longos quam Nestoris impleat annos.”

27Non cessasset usque ad noctem versus effundere, nisi Gallutius, qui fortasse aliquo properabat, salvere iussum reliquisset. Unde conversus ad Gallonium, “Doleo,” inquit, “me tibi attulisse nuntium non ita iucundum.” – “Imo, gratias habeo,” ait GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), “quod eius me participem feceris. Restat mihi rogandus dynasta meus ut mittat praetori, qui dicat ut honoris sui gratia in causa Lyconis nulla mihi fiat iniuria. Non enim dubito quin pro opera, quam illi fideliter navo, patrocinium meum sit arrepturus.”

28Sed discedentes remoratur IberusIberus ille, qui in Academia rationem tuendae per aestatem valetudinis quatuor versiculis comprehenderat, quique revertebatur ex buleuterio, ubi a poliarchis praeter prandium, merendam etiam exegerat. Ego non invitus restiti. Eram enim cupidus hominis suavissimi degustandi. At eum videmus pedissequos atratos post se duos habere. Rogat AridusAridus (Gian Vittorio Rossi?), quemnam lugeat mortuum. Num fratrem? Num sororem? Num amitam? Num materteram? At ille, “Me,” inquit, “lugeo extinctum.” – “Quid ais? Sanusne es?” inquit Aridus. “Si ad istam rationem sunt omnes mortui, mortem nihil moror.” Respondet, “Ego dicam tibi. Neminem habeo, neque cognatum neque affinem, qui mihi mortuo funus faciat, neque mea causa sibi familiaeve suae filum atrum imponat. Ergo illud officium, quo cariturus sum mortuus, ipse mihi ex parte vivens impertio. Imo si scias ubi mihi sepulcrum faciendum locaverim, laudes.” – “Fortasse,” inquit Aridus, “in aede Apollinis, Minervae, vel Martis?” – “Minime,” ait ille, “sed ad murum urbis, in ea parte ubi paululum ille inclinat atque propendet; qui locus ‘Ad murum obliquum’ appellatur. Nam arbitror me invenisse rationem a nemine adhuc excogitatam, qua meum nomen futuris omnibus saeculis in hominum ore defigam, vel saltem vivacior quam EnniusEnnius volitem per ora virum.53 Nam ibi (ut scis) malleo hastato ac pila lignea luditur. Erit itaque saxum illud meum perpetuus scopus signumque ubi ludentes colliment perpetuoque audientur haec verba: ‘Dirigamus pilam ad saxum Iberi.’ Neque multi dies intercedent cum locus ille, commutato nomine, ‘Saxum Iberi’ vocabitur. Atque paucos hic habeo versiculos, quos saxo illi incidendos locem.” – “Obsecro,” inquit Aridus, “nisi molestum est, perlege. Nunquam enim propagandi nominis causa elegantius quidquam me audisse confiteor.” Tum Iberus, “Nihil possum tibi roganti negare:

29“Hic situs ille iacet, qui nomine dictus Iberus
tempora militiae floridiora dedit.
Post aulae totos per denos contulit annos,
cum largas mendax pollicita esset54 opes.
Sed vix emunctam nummis recreare crumenam 5
vel sicco potuit pellere ab ore famem.
Nunc, ubi propendet declivi vertice murus,
malleo ac e ligno luditur usque pila,
mortuus aeternum sperat per saecula nomen,
si stet pro signo, quod pila missa petat.” 10

30Risimus omnes elegans et amoenum hominis ingenium. Sed ille, “Missa isthaec,” inquit, “faciamus. Cras volo, Aride, praediolum tuum invisere. Praepara mihi ientaculum, vel potius mensam pollucibilem extrue. Sed cave in primis ne aliquam mihi vappam apponas, sed vinum invenias quod sit suavissimum. Nisi tibi vites praecidi et caput male multari postulas.” Tum AridusAridus (Gian Vittorio Rossi?) ridens, “Placide,” inquit, “non nunc hic fabula datur, ubi tu gloriosum ac ferocem militem agas.” Ac medicinam quandam ingressus, scripsit amico cuidam suo hanc epistolam:

31“Cras mecum ruri conviva recumbet Iberus,
integer ac validus, cui bona vina placent.
Haec dare si nequeo, tumidus mala multa Lavernae
ingerit et capiti non numeranda meo.
Quod ni quadrantal vini mihi miseris, olim 5
quo repuli febrim pestiferamque sitim,
huius iam rabies malesana refringet Iberi
et ruri vites, et mihi fuste caput.”

32Hac epistola perlecta, actisque Arido gratiis, discedimus et cum Gallonio ad eius dynastae aedes recta via contendimus. GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) sine mora ad dynastam introducitur. Sed paulo post tristis egreditur. Quaero quid tristis sit. “Nihil,” respondet. Sed coniectis in caelum oculis, “O quinquennium,” inquit, “apud istum male contritum! Dii, facite ut eius opis nunquam indigeam.” Rogo iterum quid sibi evenerit. Incipit, “Postquam abeo intro, solum eum deambulantem invenio. Qui ad conspectum meum substitit, exspectans quid vellem. Narro quemadmodum LycoLyco os mihi subleverit. Oro ut me per nuntium praetori commendet. Eripit mihi ille orationem ac prominenti rictu contractoque supercilio, ‘Sanusne,’ inquit, ‘es, qui haec postules? Nescis mihi religionem inesse? Vel ius tecum facit, vel non. Si tecum est, nihil tibi mea opus est commendatione; facile a praetore aequissimo quod iustum est impetrabis. Si tibi ius adversatur, mene idoneum censes, qui vim legibus afferam quique iudicum religionem mea commendatione pervertam?’ Ego bilem non continui, sed, ‘Quam pridem,’ inquam, ‘haec te incessit religio? Non eras adeo religiosus, cum Toxillum, hominem impurum atque sacrilegum, ita commendabas, ut non posses vehementius.’ Ille iratus, ‘Vide,’ ait, ‘arrogantiam hominis et impudentiam! Non praegustatorem mihi conduxi, sed dominum et magistrum. Commendavi illum, quia mihi libuit; nunc non libet. Quid hoc? Audistin? An nondum etiam ne hoc quidem?’55 His auditis, non exspectandum censui dum fustem sumeret ac me plagis contunderet.”

33“Quid,” inquam ego, “idne tristis es? Tantane tibi amicorum penuria est, ut nunquam sit auxilium, nisi in hoc uno?” – “Nulla apud nos vilior est,” inquit, “annona quam hominum officiosorum. Nam sunt dynastae omnes in hanc rem ad ambitionem usque propensi. Verum id causae meae adversarium est maxime. Putabit enim praetor me, fracta apud dynastam meum navi, adventiciae nescio cuius commendationis tabulam arripuisse. Quamobrem cum hac suspicione non modo ille me ad voti mei successum, tanquam ad litus, non impellet, verum etiam exortae tempestati exagitandum exorbendumque concedet.” Tum ego, “Quid facias? Mussitandae sunt principum virorum iniuriae,56 et dolor tuus, ex hac repulsa conceptus, donariis leniendus quibus ab eo quotidie compleris.” – “Derides,” inquit GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), “tu me? Genium meum iratum habeam,57 si toto hoc quinquennio, quo huius diaria rodo,58 ex illius donariis nummo uno aureo sum factus locupletior. At si illum audisses cum conduceret operas meas, continuo iurasses omnes eius facultates ac divitias futuras mecum cum ipso communes. Ita promissa largiter extendebat. Ac memini in primis esse pollicitum, ‘O Galloni, modo aliquid inveni in quo mea tibi gratia prodesse aut opera possit; in ea re faciam ut meam in te voluntatem studiumque cognoscas.’59 Nunc autem quo promissa spectaverint, vides.” Hic ego, correptus furore poëtico, extemporale hoc carmen effudi:

34“Quid dominum tumidae contundis verbere linguae,
quod tibi promissam ferre negarit opem?
Non iure irrisum sic te indignaris in uno,
cum tot deludant decipiantque dolis.
Spem mentitur ager, caelum tibi saepe serenum 5
imposuit, fregit portus et ipse fidem.
Aut simul haec odiis durus complectere, vel, si
nolis, cur uni parcere, inepte, negas?”

35Sed haec hactenus. “Nolo,” ait GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), “inhumanitas cuiusquam mihi hilaritatem meam et cenae curam eripiat. Obsonatum eamus; et quo intellegatis nullam cuiusquam iniuriam posse meum mihi morem excutere, volo vos hoc vespere unctius quam antea nitidiusque accipere.” Itaque progressi in forum, polimenta60 agnina, pullos, pisces ac scitamenta plura coemimus, redimus, cenamus ac cenati cubitum imus.

36At Gallonio ira ex ingrato heri sui animo excitata somnum avertebat; atque has identidem ab eo voces eliciebat, “Quam multa in servitute iniqua expetunt!61 Opulento homine, eodemque iniquo, nihil est deterius,62 ingrato nihil impensius.63 Populo nihil perniciosius quam princeps munificus malis, avarus probis. Virtus ibi corruit, ubi, si quid recte cuipiam facias, perit. Semper virtutis praemia apud improbos erunt, si iis, quibus ea sunt in manu, nulla sit fides. Qui servit ingrato, piscatur in aere ac rete iaculo apros in mari venatur.64 Sereni hieme caeli et aestate nubilis instar est dives qui large pauperi blandus est verbis. Neutri enim fides habenda. Nam mutantur extemplo. Nequit ibi durare vir probus, ubi malevolentes sunt quique bonis invideant. Potentiorum animis nihil est obscurius. Advertunt graviter quae non censeas.65 Iram ferunt, cum pacem credas; malevolentiam, cum amorem existimes.”

37At Paulus AemiliusPaulus Aemilius Verus, dormiendi quam philosophandi cupidior, “Quid tu,” inquit, “cum istis tuis sapientibus dictis? Aut tace, aut dormi. Nihil est opus lamentationibus, ubi ad lapides loqueris. Iniqua est concertatio quae cum valentiore suscipitur. Indigna digna sunt habenda quae faciunt heri.66 Irritat crabrones,67 qui opulento faciem obvertit. Stultitia est ei te esse iratum, cuius potestas plus potest.68 Non decet superbum esse eum, qui eget alterius.” – “Immo,” excepit GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), “sis confidens oportet, si de te meruit bene. Miseria est intellegere esse ingrata alteri, quae benefeceris. Improbus est homo qui beneficium scit sumere, non autem reddere. Perfidus qui dives est lingua, inops opere, sublestus fide.69 Malefactorem est amitti satius quam beneficum deseri.”70 – “Exprobratio beneficiorum,” subiecit Aemilius, “non mutat ingratum, sed deteriorem facit; non mitigat, sed incendit; non sanat, sed exulcerat. Animum compone, si sapis. Animus aequus de recto nunquam statu deicitur. Summa virtus est, si usus veniat, ferre fortiter malum.71 Virtus praemium est optimum. Virtus anteit rebus omnibus. Virtus omnia in se habet.72 Omnia adsunt bona quem penes est virtus.” – “Iam,” inquit Gallonius, “philosophatum est satis. Agam ut potero, quoniam non licet ut queo. Diisne adverser? Titanum insaniae subscribam? Nam potentioribus obsistere est gigantum more bellare cum diis. Sed priusquam somnus obrepat, licetne alterum hominis istius factum exponere, in quo sunt omnia, ut mihi videtur, peccata: superbiae, crudelitatis, avaritiae?” – “Modo breviter,” ait Aemilius, “nam quod noctis tempus sit, vides.” – “Non accusabis,” inquit Gallonius. “Brevior ero quam est pomilio.

38“Est inter honorarios istius familiares Nicius quidam RufusNicius Rufus (Gian Vittorio Rossi), honesto loco natus ac litteris deditus, praeterea ita Fortunae bonis instructus, ut nihil cuiusquam indigeat; qui ante annos quindecim magnis pollicitationibus attractus est ab isto in suam familiam, ut ipsi esset a studiis. Nam pudere eum coeperat omnia fere in ipso pecudis similiora quam hominis. Itaque cupiebat eruditi cuiuspiam opera a brutorum similitudine, quantum poterat, abstrahi. At Rufus, cui nulla in re cum aulicis convenit, noluit esse una in unis aedibus, sed alias conduxit, a tergo illis annexas ac, dynasta sciente, perfodit parietem, qua esset commeatus per culinam ad ipsum. Nam cum eius domus, quae instar urbis habet, longe introrsus pertineat ac fere ab omni parte innumeris privatis aedificiis contineatur, non nisi longo viarum ambitu ad eius aditum perveniri potuisset. Quod Rufo perincommodum cecidisset, hieme praesertim, quo tempore singulis fere noctibus multas apud dominum horas transmittit. Sed ferme in mensibus paucis, quibus haec acta sunt, lodicula trita, lacera, quae in istius barbari hominis supellectili numerabatur, coco surripitur. Quod ubi rescivit, existimans ab eo commeatu illud furtum egressum, ira percitus, perfossum parietem iubet sine mora restitui. Itaque honesto homini, ac nitidiuscule a puero domi suae habito, quinquennium fere totum fuit necesse quotidie intempesta nocte, ac saepe tempestate perfrigida, imbribus maximis, sub Iove puro, longis viarum anfractibus se domum recipere. Qui nulla conditione tantam in se contumeliam atque contemptum suscepisset, nisi in tam maledica civitate73 inconstantis hominis famam pertimuisset. Sed censeo quiescamus.”

Gian Vittorio Rossi's Eudemiae libri decem

Подняться наверх