Читать книгу Gian Vittorio Rossi's Eudemiae libri decem - Группа авторов - Страница 27
Liber III
Оглавление1Iam sol oceano laetus emerserat ac terras exhilaverat, toto caelo luce diffusa, cum nuntiatur Gallonio iuvenes stare ad ianuam duos quosdam, qui eum magnopere evocarent. Prodiit ille et nos una secum. Rogat quid velint. At illi, “Currendum est tibi,” inquiunt, “in aedes Democriti, amicissimi tui, curandumque aut consolando, aut consilio, aut re ut eam illi aegritudinem adimas, quae misere eum arripuit. Nam neque cenavit heri vesperi, nec proxima superiore nocte potuit partem aliquam quietis accipere. Rogatus quid aegre sibi sit, non audet dicere; tantum suspirat, illacrimat. Tu fortasse, pro amicitia quae inter vos est, poteris ex eo tantae aegritudinis causas exculpere.” Quibus GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), “Nuntiate,” inquit, “Democrito nos ibi mox adfuturos.” Sed placuit Gallonio medicum arcessere et secum ad aegrotum adducere. Itaque venimus in aedes cuiusdam Aristarchi, qui, ut Gallonius narrabat, magnum in medicis nomen habebat; atque eum oppressimus contemplantem in speculo formam suam. Ac simul ut Gallonium aspexit, “Quid tibi,” ait, “haec figura oris videtur?” – “Pape,” inquit, “nimis lepida nimisque nitida.” – “Quid corpus hoc? Vide ut est solidum, leve, succi plenum. Ecquae est mulier digna ad hanc formam?” – “Nulla,” inquit Gallonius, “sed missa isthaec face et causam quae nos huc impulit accipe. Venimus ut te ad aegrotum adducamus, ex animi aegritudine paene confectum, atque illum ut sanum facias.” – “Perfacile istuc quidem est,” repondet AristarchusAristarchus (Pompeio Caimo), “sed non est mihi otium in praesentia; nam promisi operas meas flamini magno Liberi patris, qui iam diu laborat stomachi vitio.” Cui Gallonius, “Si est ita,” inquit, “ut dicis, in publica commoda peccem, si tibi molestus sim.1 Vale.”
2Postquam discessimus, quaerimus ex Gallonio num sanus sit necne, qui ad curandum insanum eum adducendum curet, cuius caput Anticyris tribus sanari vix possit?2 Arrisit GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) ac “Stultitia,” inquit, “in qua iste versatur, sane ridicula est atque faceta. Nam cum sit forma adeo, ut vidistis, enormi et inhonesta, ut monstrum potius hominis dici possit quam homo, attamen Adonidi et Paridi praestare praedicat formam suam, omnesque se ultro sectari mulieres memorat.3 Itaque senem se esse oblitus, nihil eorum quae sunt adolescentium a se alienum existimat. Etenim amat, potat, cantat, saltat; et, quo magis miremini, canus, varus, gibbus, bucculentus, breviculus, niger,4 fetida anima cum sit, in contentione amoris multis praeclaris adolescentibus superior evadit, non aliis armis instructus, nisi pecunia, quae cum aliis bonis quae secum affert, genus largitur et formam. Verum haec nota stultitiae multarum maximarumque virtutum excusatione defenditur. Nam est philosophus egregius, medicus, poëta, orator; et si aegrotum, quo properamus, invisat, continuo morbi genus aperiat, curationem illi morbo aptam adhibeat.”
3Dum haec loquimur ac ridemus, aegri illius domum venimus; intramus, videmus eum pallidum, moestum et in acerrima cogitatione defixum. Rogat GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) quid sit attonitus, quidve pallidus. “Quia,” inquit, “animi maerore conficior novo, incredibili, acerbo.” Rogat num magnum aliquod facinus patrasset, unde iudicium poenamque metueret. Negat. Quaerit num aes alienum tam grande conflasset, quod dissolvi non posset. Negat id quoque. Instat num pro altero spopondisset, num incendio, naufragio, ruina rei familiaris damnum fecisset. “Nihil est horum,” respondet. “Cedo,” inquit Gallonius, “quid est, quod te ita miserum habet?” – “Illud, ait, “quod mihi senectutem instare iam sentio et, quod est consequens, mortem esse in propinquo. Haec cura tam alte mihi in animo insedit, ut extrahi nequeat. Ita eum acriter urget, ut sedari non possit.” Tum Gallonius exclamat, “Abi hinc, quo dignus es5 cum ista tua tam insulsa stultitia. Profecto si de omnibus stultis, qui ubique terrarum sunt, rex fiat, nemo antecedat, credo, tibi.” – “Nunc enimvero,” excepit ille, “adigis tu homo me ad insaniam.6 Tune insanire vocas, incommoda senectutis expendere,7 necessitatem consequentis mortis horrere?” At Gallonius, “Dic,” inquit, “mihi quid solicitudine ista curaque proficias? Num te propterea senectuti mortique surripias? Ut te excrucies, torqueas, ut miserorum miserrimum facias, ne minimam quidem senectuti mortique moram inicies, quin etiam utramque maturiorem efficies. Cur ergo gratis miser esse vis? Quin tu solicitudinem istam, quae te excruciat, omitte et dona praesentis cape laetus horae.”8 – “Quid potest esse mihi laetum,” excepit ille, “exitum meum cogitanti? Me miserum, cum memini iam iam fore cum ego propius sim abfuturus a morte.” – “Quid si te,” inquit Gallonius, “mors antea quam senectus oppresserit? Cui enim est exploratum se ad vesperam esse victurum?” – “Ut libet,” inquit ille. “Quin, si me audiet, iam veniet atque his angoribus animum exuet.”
4“O dignum,” GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) exclamat, “cui crassae compedes impingantur!9 Quod metuis, cupis; quo solicitaris, inde finem solicitudinum speras. Primum hoc expedi: utrum mortem in rebus bonis an in malis ducis? Si in bonis, quid metuis? Si in malis, quid eandem finem malorum facis? Non potest ea res numerari in malis, quae cetera etiam mala dissolvat. Ita me Iuppiter amat, ut tuarum miseret fortunarum; et, quoniam tibi insaniendum erat, aliquod saltem stultitiae genus contigisset laetum, festivum, exhilaratum. Ita enim et tibi laetitiam quaereres et nobis ludos parares, non autem utrisque molestiam, ut nunc facis, afferres.” Tum ille, “Derides me?” inquit. “Quid? Tu solus ita es sapiens, ut omni stultitia propemodum careas? Erras. Nulla est sapientia tam magna, quae omni prorsus administratione stultitiae vacet.” Cui Gallonius, “Ut istuc,” inquit, “tibi concedam. Iam meae me stultitiae, cuiusmodi ea sit in qua nunc versor, non paenitet, cum alios nequiori, molestiori saltem genere stultitiae implicatos aspiciam. At si pergis ineptus esse, non video qui modus, aut qui10 finis stultitiae tuae futurus sit. Etenim aegritudines alias dies adimit,11 haec, quae de aetate praetereunte tibi aegritudo est, augescet quotidie magis; et quantum tibi ad annos addetur, tantundem etiam ad istam tam ineptam molestiam accesserit.” Tum ille, “Sine,” ait, “me esse miserum neque, praeterquam quas isthaec aegritudo molestias habet, addas.” – “Quoniam,” inquit Gallonius, “tibi molesti intervenimus, geremus morem. Abibimus. At moneo ne me posthac accersiri iubeas. Nam frustra iusseris ac, si miseriis delectaris, deos oro ut perpetuo sis miser.”
5Nec plura locutus, se foras eiecit atque ad demonstranda nobis praecipua urbis loca convertit, aedes videlicet sacras, theatra, porticus, fora, gymnasia, domus privatas. Quarum una, ampla sane atque magnifica, in fronte grandibus notis incisa, praeferebat haec verba:
6Dominus domus iis, quorum operam sibi conducit, praeter mercedem neque beneficium, neque gratiam, neque pecuniam largitur. Hoc illis esse praedictum vult, ne postea se fuisse deceptos querantur.
7Tum ego, “Laudo,” inquam, “liberum et apertum ingenium hominis, qui neminem vana spe captum patitur apud se operam perdere.” At “Tum magis id dicas,” inquit GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), “si scias quemadmodum servet in eo, quod promiserit, fidem. Sed quamquam totum se prodat, ut vides, attamen, si emanet in vulgus desiderari aliquem in eius familia, incredibile memoratu est quam multi etiam locupletes ac domi nobiles eum locum quaesitum adveniant. Adeo dynastarum nomen hic sanctum habetur, ut sibi quisque honestum putet, sine ulla spe, sese illis in servitutem dicare. Verum quem in hanc domum sive voluntas sive casus impellit, huic omnes putant et fortunam atque omnes res bonas esse adversas.”
8Haec dicentem luctus et clamor ingens interpellavit. Conversi videmus scrutarium in Foro Cupidinis scruta popello vendentem12:
9Qui miser horrisonis implebat questibus auras, | ||
dilacerans saeva pectora nuda manu; | ||
filius, et tristi flebant cum fratre sorores; | ||
latrabat tumida maxima voce canis. | ||
Ipse videbatur Brennus crudeliter ignem | 5 | |
Romulidum13 tectis supposuisse ferox, | ||
vel Danaum Dolopumve dolis consternere ferro | ||
Pergama et antiquas Laomedontis14 opes. | ||
Tum commota nimis vicinia tota reclamat, | ||
currit, ut afflicto sedula praestat opem, | 10 | |
atque, “Ubi sunt fures? Ubi pessima turba, latrones,” | ||
inquit, “quique tuam diripuere domum?” | ||
Quid misero inveniunt tantos conflasse tumultus? | ||
Quadrantem, furax quem puer abstulerat. |
10Neque aderat uxor in turba lugentium. Nam eam domi inclusam contineri aiebant cum institore nescio quo, quem, conscio marito, ipsa sibi custodem corporis sui et socium adiunxerat; idque propter nescio quam timiditatem et inanes quosdam metus, a quibus verebatur ne, dum maritus in foro mercenariis vinculis15 constrictus erat, corriperetur; quamobrem nihil magis quam solitudinem horrebat. At institor, scrutarii vocibus excitatus, sane commotus est atque aegre a mulieris latere avulsus accurrit in forum, ut contubernali suo, quemadmodum uxorem, ita facultates atque animam tueretur. Venit igitur, in turbam se inserit, causam tumultus exquirit; reperit quadrantem furto sublatum totam illam turbam conflasse. Quamobrem, magna cura liberatus, detractam sibi e crumena drachmam scrutario tradit, qui laetus pro quadrante subrogatam sibi drachmam fuisse, ad intermissa negotia se recipit. Ille ad mulieris meticulosae custodiam regreditur.
11Erat ex adverso adolescens filius familias, mulieris eiusdem amore deperditus, sed patris parsimonia et lex quinavicenaria16 ut nihil esset quod daretur, id curaverant probe. Restabat nihil aliud, nisi oculos pascere, sectari, in templa deorum ducere et reducere. Neque tam erat ipsi molestum carere muliere quam acerbum alterum ea potiri; et, si daretur optio, vel totam optasset aetatem sine illa vivere quam pati eandem unum diem esse cum altero. Quocirca, ab amore ac zelotypia simul oppugnatus, rivalem suum apud scrutarium his verbis in suspicionem adulterii conabatur adducere, odio suo pietatis praeferens speciem:
12“Quae nova simplicitas haec est ridendave, coniux, | ||
uxori moechum conciliare tuae?17 | ||
Nonne externa tuo cernis vestigia lecto, | ||
cum reducem vesper te facit esse domi? | ||
Hoc ait et rumor. Non sentis murmura, et omnes | 5 | |
conversos oculos in tua probra vides? | ||
Quis tam stultus adest, vel tam sine pectore amator, | ||
tempora qui frustra commoda abire sinat? | ||
Dum properat Cretem ventis dare vela secundis | ||
coniux, Tyndaridem Troicus hospes habet.18 | 10 | |
Si facit egregia uxoris te forma timere, | ||
illam crede mihi; sic, bone, tutus eris. | ||
In longas poteris quamvis proficiscier oras, | ||
iam non insidias sit timuisse tibi. | ||
Ante meum potius caput hac cervice recedet,19 | 15 | |
quam violet thalami foedera casta tui. | ||
Non pudet excubias me cara ad limina semper | ||
ducere, non rixas inseruisse piget20; | ||
aspera non hiemis incommoda ferre recuso, | ||
non fessum nuda ponere corpus humo, | 20 | |
seu gelidus rapidis aquilonibus intonet aether, | ||
seu subitus multa decidat imber aqua. | ||
Ipse aderit lateri custos mihi bellicus ensis,21 | ||
nec fiet longo cura labore minor. | ||
Quaque feret gressus, sequar hanc, seu templa deorum | 25 | |
visere, seu dicet velle redire domum.” |
13Non est passus scrutarius plura eum loqui, sed, “Una,” inquit, “opera duorum labori parcam: tui dicendi, mei auscultandi. Tua isthaec magnifica verba atque promissa non pluris facio quam plumas avium papposque volantes. Etenim ne uno quidem nummo ditiorem mihi crumenam efficiunt. Nihil mihi opus est eo, qui uxori meae latus ab externis viris muniat. Nam istorum defensorum abunde est domi. Sed opus est eo, qui pecuniam et commeatum defensoribus afferat. Atque (ut tu noris) ille quem tu mihi invisum facere properas, cum domum meam venit, non solus ingreditur, sed commeant cum eo vel pecuniae sacculi, vel tritici acervi, vel carnaria, vel casei, vel utres olivi. Itaque, dum mihi sic usui est, illi maneat potius; tu aliam quam tuearis, exquire. Nam istiusmodi custodes, tui similes, nihil moror.” Atque eodem tempore quo adolescenti illuderet, terga obvertit.
14Tum GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), “Censeo,” inquit, “domum eamus. Nam est in animo vos a prandio viri cuiusdam nobilis domum adducere, quo quintodecimo quoque die eruditi complures tum exercendi, tum declarandi ingenii causa conveniunt. Verum quod ad virum istum nobilem attinet, nolite existimare quidquam ipso perfectius existere vel in corporis vel in animi dotibus. Nam puer, omnium aetatis suae multo formosissimus,22 doctorum hominum familiaritates expetiit, adeptas constantissime tenuit; et usque adeo eorum exercitationibus deditus est, ut unum ex illis corpus, nomine Academiae nuncupatum, cogendum constituendumque curaverit. Et quia nullum potest corpus sine capite coalere, praefectus est illi unus, qui tamquam membris caput inhaereat; atque hodie ex vetere eorum instituto convenire frequentissimi debent in eius aedes. Ubi etiam binos eius liberos videbitis aetate, ingenio ac forma praestantes, sed magis sapientia ac probitate conspicuos. Non enim eos parens ad hunc morem, qui nunc increbuit, sed ad veterem disciplinam, optimam sanctissimamque, instituit. Quo fit ut nullis iidem vitiis affines inveniantur quae secum fert adolescentia, sed omnis in eis eximia ac digna homine nobili doctrina laudetur, qui a gravioribus exercitationibus tanquam ab opere feriati, non tradunt se languori ac voluptatibus, sed in haec amoenissima studia, tanquam in hortos, et ad hanc animi remissionem liberalissimam conferunt. Quo die hic litteratorum conventus convocatur, eorum unus, qui eas sibi partes accepit, cathedram ascendit ac ceteris academicis, paulo infra sedentibus, vel solutam orationem, vel carmen, vel eiusmodi aliquid dignum eruditis auribus profert. Transactis iam eius partibus, Princeps Academiae a singulis academicis vel odas, vel epigrammata tanquam collectam a convivis exigit,23 qui clara voce quidquid nuper ingenio pepererunt exponunt. Vos igitur, his studiis elegantissimis deditos, illuc adducam, quo aditus omnibus patet. Sed interea domi meae sedete tantisper, dum redeam exspectantes. Nam promere quae opus sunt debeo dynastae meo, ut sit paratum prandium; tum nos etiam de reliquiis prandebimus.”
15Ille it, redit. Sed in redeundo quidam ipsi notus occurrit et lateri adhaesit neque, cum domum iam pervenisset, potuit eum a se divellere, sed pertinaciter haerens, “Prandebo,” inquit, “apud te hodie.” GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) dissimulans, “Derides me,” ait, “ac ludis ludo tuo24; dispeream si sim obsonatus ex tuis meritis.” Ille, “Nihil agis,” inquit. “Vocata res est25; hic sim hodie oportet.” Ac eadem opera pallium posuit, et gladium quo erat succinctus et soleas exuit, et accubitum ivit. Gallonius, ut contendere durum est cum victore,26 manus dat, cedit atque, “Ut lubet,” inquit, “sed ita familiariter accipiere, ut te huc venisse poeniteat.” Ac ne eum videretur invitus recepisse, frontem exprompsit et ad hilaritatem animum dedit. Sed videre erat illius inhonestatem et aviditatem cibi, quemadmodum unumquodque quod erat bellissimum raperet, in os mitteret, voraret, ut se vino impleret. Postquam pransus et appotus est probe, deducit pedes de lecto, soleas induit, pallium et gladium repetit ac lateri humeroque componit, salutatoque Gallonio discessit. Eo egresso, variis sermonibus pomeridianum illud tempus fefellimus. Sed ego, admiratus hominis impudentiam ac voracitatem, me continere non potui quin quaererem de Gallonio quid illic hominis esset, qui tanta vi expugnatum aliena prandia veniret. Qui ait, “Ex hoc eodem est oppido, eidemque dynastae cui ego operas suas locavit. Sed eiusmodi homines, qui versantur in aulis, si ex facie atque ex ornatu corporis aestimes, tibi videbuntur esse quantivis precii; si ex censu,27 cassa nuce inaniores invenies.28 Ego magis misericordia quam aliqua vi adductus, hoc a me prandium extorqueri sum passus. Nam fortasse misero nihil erat domi quod esset. Sed quoniam satis quievimus, abeamus, censeo, quo nos ituros constituimus.”
16Ac brevi anfractu in illius viri nobilis domum pervenimus. Erat enim sita in ea urbis parte, quae colitur et habitatur frequentissime, quaque certis horis ultro citroque commeare animi causa omnis fere nobilitas solet. In aedium fronte domini earum nomen grandibus litteris erat incisum: LUCIUS MINUCIUS SINISTER. Adeuntibus fons in medio viridarii elegantissimi positus obiciebatur. PegasusPegasus, factus e marmore, Phoebo Musisque circundatus, pede terram feriens, magnam vim aquarum in altum excitabat. In cuius basi legebatur hoc epigramma, in honorem domini ab Arido academico factum:
17Hic, ubi dulce sonat cygnorum cantibus aether | |
atque Helicona novum Lucius instituit, | |
conspicuum late fontem salientibus undis | |
durus Pegasei suscitat unguis equi; | |
ut sit ubi dominum tollatis in aethera, Musae, | 5 |
et testudinea, Phoebe superbe, lyra, | |
quilibet insolito premeretur pondere, vestrae, | |
Phoebe et Pierides, hoc erat artis opus. |
18Postquam ea amoenitate ac pulchritudine satis oculos pavimus, venimus in aulam, tabulis pictis undique ornatam ac refertam, in quibus primum tutelaris Academiae deus colebatur. Tum in altera tabula multis virgo voluminibus insidens conspiciebatur, in cuius dextera tuba haerebat, simiaeque demortuae duae iacebant ad pedes. In virgine Academia referebatur; in simiis autem extinctis academiae itidem duae significabantur, quae ad aemulationem illius infelicibus ortae auspiciis brevi perierant. Ab utraque parte duorum illustrium academicorum imagines ad vivum expressae pendebant. Quorum alter, Bellino nomine, insignem eclogam edidit, quae hodie ab omnibus legitur; alter vero, ThalassicusThalassicus (Giambattista Marino) appellatus, multa optimorum versuum volumina scripsit et in his fabulam Adonidis egregio poëmate cecinit. Erant autem omnes hae tabulae inaurata corona vestitae. Supra suggestum, academicis dicturis extructum, ad quod duplici scalarum ordine ascenditur, insigne Academiae, Arpinatis pictoris nobilissimi manu depictum, inhaeret. Reliquos parietes singulorum academicorum insignia vestiunt atque ornant. Sunt autem insignia apud eos similitudines quaedam, quibus unusquisque utilitatem quam ex academicis exercitationibus percipit, addito aliquo brevi dicto, exponere atque oculis paene ipsis subicere conatur. At erant ita apta, ita venusta, ut eorum cognitione nequaquam animum satiare atque oculos explere possemus.
19Sed quia audiendi gratia concursus fiebant, veriti ne, dum otiose spectamus, sedilia complerentur, sessum ivimus. Ubi oculos in se nostros macilentus quidam ac natu grandis attraxit, qui hac atque illac concursans, hunc rogabat ut accederet, illi in aurem loquebatur, alium ducebat sessum, alii obviam ibat, neque ullam partem quietis accipiebat. Quaero quisnam sit ille adeo negotiosus, adeo irrequietus, qui nusquam consistat. Respondet GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) illum esse Salvium Tifernatem quendam, Lucii Minucii contubernalem, cuius solicitudini diligentiaeque Academiae universae pondus incumbat: uno verbo, eum esse Academiae τὰ πάντα; eiusque in primis studium laudari in eo, quod litteratos omnes inquirat, agnoscat, amicitia comprehendat, obsequio tueatur,29 officiis beneficiisque omnibus sibi devinciat. Quamobrem, dum aliena negotia curat, sua negligit, prope ad egestatem redactus est. Sed constans est omnium opinio, hanc hodie Academiam stare opera ac diligentia quam praestat. Ille enim crebro academici uniuscuiusque domum salutandi gratia venire, ille eos in hunc locum ducere, domum reducere; ille solus perficere ut huic coetui litteratorum numerus neque frequentia desideretur.
20Haec Gallonio fabulante, ex improviso Salvius Salvius Tifernas (Gaspare Salviani)adest ac cuidam, fusca facie nigroque capillo, Cumino nomine, qui tabellas quas habebat in manibus, attente legebat, “Quid tibi,” inquit, “videtur haec oratio, qua ObtususObtusus noster nihil laudavit?” – “Elegans,” inquit ille, “atque venusta. Sed venisse hoc illi in mentem gaudeo, praesertim mea causa. Nam antea ferebam moleste quod nihili homo haberer, ac propterea dabam operam sedulo ut aliquid essem. Nunc vero cum tantum in eo, quod30 nihil sit, ponatur esse soliditatis et ornamentorum, iam mei non me poenitet, imo plane nihil esse delectat. Verum si Obtuso daretur optio eligendi utrum vellet, nescio an mallet esse nihil quam Caesar. Sed obsecro, cedo mihi stylum. Nam volo in his ipsis tabellis, in ima cera aliquot versiculis hanc illi sententiam exponere.”
21CUMINUS OBTUSO SALUTEM | |
Ingemui quondam traxique per ora ruborem, | |
cum me forte aliquis dixerat esse nihil. | |
Nunc, Obtuse, nihil cum sic tua pagina laudet, | |
nec doleo, nec me dispudet esse nihil. | |
Sed peream, si, cum vel Caesar, vel nihil esse | 5 |
possis, malueris funditus esse nihil. |
22His scriptis, tradidit tabellas Salvio; quas ille solita sua festinatione Obtuso deferendas reddendasque curavit. Nos vero magna cupido incesserat uniuscuiusque cognoscendi. Itaque voluimus scire quid hic CuminusCuminus hominis esset. Atque responsum est eum esse virum Graecis et Latinis litteris doctum atque ita Graece loqui, ut nullam nosse aliam linguam videretur.
23Atque eramus plura de eo audituri, nisi effusissimi quidam risus editi ab iis, qui nobis assidebant, curiositatem nostram alio avocassent. At ii philosophi cuiusdam ex eo numero ingenium et acumen irridebant, qui invenisset densa omnia ac solida corpora esse perlucida; idque hac ratione conaretur ostendere: manum suam dexteram hinc et illinc supra laevam agebat tanta celeritate, ut breve illud tempus, quo dextera excurrens laevam obtegeret, aciem effugeret, ac propterea laeva semper cerni videretur. At ille, sive hoc dissimulans, sive non animadvertens, rationem concludebat hoc modo, “Nonne mea haec dextera est corpus densum ac solidum? At sic impulsa et agitata saepius laevam contegit, neque tamen oculis eripit. Sunt igitur omnia solida ac densa perspicua.” Non intellegebat dexterae agitationem oculis, ut dicebamus, illudere; quae si supra laevam immobilis staret, ita eam obduceret, ut cerni non posset. Docebat praeterea, terram esse fluidam atque in ea animantia omnia velut pisces moveri. “Quid enim aliud,” aiebat, “sunt illa corpuscula, quae per solis radios aquarum more decurrunt, nisi terrae particulae? Sola igitur terra haec inferiora occupat, quaeque moventur omnia complectitur.”
24Verum non audiemus haec ab eo, qui mox dicturus est. Nam semper aliquid affert ingenio perfectum atque elaboratum industria, ac praesertim iudicio limatum. Hic est ille HieroHiero Volusius (Girolamo Aleandro) Volusius, in primis doctus, humani ac divini iuris peritus, Graecis et Latinis litteris, denique omni eruditionis genere excultus; qui plura et egregia volumina, tum soluta oratione tum versibus edidit; neque quamvis egregius ad honores ascendit, id quod saepe in hac republica optimo cuique contingit. Haec atque alia de illo audiebamus, cum interim ipse comparet in cathedra. Erat facie honesta, sed macie ac pallore ex studiorum labore nonnihil obducta et, quia oculis minus utebatur, oculariorum praesidio munita, quae illi res auctoritatem magis quam deformitatem addebat. Coepit igitur culicem laudare ea eruditione et eloquentia, sententiis adeo concinnis, adeo venustis,31 ut omnium consensu sit iudicatum, nihil ex eo loco auditum esse magis absolutum magisque perfectum.
25Qui postquam peroravit, descendit ac sessum inter alios abiit. At Princeps Academiae (qui erat adolescens rufus, genere summo, ingenio maximo, quique cursum suum transcucurrerat32; nam qua aetate alii de ineundo studiorum curriculo cogitant, ipse eorum metam attigerat), hic igitur adolescens tam nobilis coepit sigillatim unumquemque rogare ut, si quid novi carminis haberent, in medium afferrent. Ac primus omnium rogatur PlusiusPlusius (Alessandro Damasceni Peretti di Montalto) AccipiterPlusius Accipiter (Arrigo Falconio). Hic capillo erat albo, sed ingenio et comitate neutiquam senex.33 Nam dicebatur esse cavillator facetus,34 hilaris, iucundus, comis et amico amicus,35 ac poëta in primis suavis, argutus ac lepidus. Hic, inquam, clara et suavi voce recitavit hoc hexastichum, quod ad virginem scripserat, cui melimela muneri miserat.
26“Purpureis conspersa notis melimela rubemus | |
et distenta gravi levia melle sumus. | |
At simul exiguo perfuncta senescimus aevo; | |
it rubor a nobis foedaque ruga venit. | |
Sic crispanda manes, venient tibi fata senectae | 5 |
et tibi pulchra genis purpura, virgo, cadet.” |
27Et quia mos est illius Academiae repetere quae dicuntur, ut, si quid primo intellectum est minus, iterum prolatum rectius percipiatur, ideo satis mihi fuit otii ad excipiendum ea quae dicebantur. Secundo loco iussus est dicere Nicobulussee Aridus AridusAridus (Gian Vittorio Rossi?), qui Claudium Magium mortuum, magna apud eos homines fama ac nomine, quique olim Academiam illam princeps rexerat, laudavit hoc carmine, in quo acute, ut mihi videtur, allusit ad insigne Academiae, quod fons erat eximius, in cuius humore perlucido complures cygni natabant. Et, quia coeperat ita submisse ab initio dicere, ut vix a proximis audiretur, PlusiusPlusius (Alessandro Damasceni Peretti di Montalto), sua solita festivitate, “Dic,” inquit, “Nicobule, clarius, ut qui in ultima aula sedent, exaudiant.” Qui obtemperans ait:
28“Navigat Elysium placido dum Magius amne | ||
et fugit evictos nobilis umbra rogos,36 | ||
turba frequens passim viridantibus abdita silvis | ||
prosilit et totis emicat alta iugis. | ||
Nescia sed quali properaret navita mundo, | 5 | |
quaeritat, unde novum cymba referret onus. | ||
Ast ubi Bellinum veteri dare plura sodali | ||
oscula et amplexu nectere colla videt, | ||
fontibus ex istis tantum fluxisse decorem | ||
comperit, atque illis enituisse locis. | 10 | |
Protinus ingeminat plausus, festisque choreis | ||
mista refert blandis talia dicta modis: | ||
‘Scilicet ille humor si tales educat umbras, | ||
hoc erit aetherea clarius arce nemus.’” |
29Nicobulo tacente, Fabullus Fabullus Leonatus (Fabio Leonida)Leonatus, sponte sua nec exspectato Principis iussu, “Hoc,” ait, “epigramma Nicobuli revocavit mihi in memoriam odam, qua ego eius quem meminit Bellini, poëtae clarissimi, mortem deflevi. Hanc ego, nisi aliter vobis videatur, exponam.” – “Ut lubet,” inquit Princeps, “quidquid enim attuleris, proderit.” Qui sic orsus est dicere:
30“Quantus, heu, terris abiit relictis | ||
splendor! Heu, quanto fremit aura luctu! | ||
Occidit Bellinus, amor, voluptas | ||
curaque Phoebi. | ||
Aetheris vastas penetravit oras, | 5 | |
sicut et velox petit ignis alta, | ||
et recurvatum celeris sagitta | ||
praeterit arcum. | ||
Stridet ut nervum fugiente telo | ||
fulminis ritu laceratus aer, | 10 | |
morte Bellini repetentis astra | ||
sic gemit Orbis. | ||
Ille sed divum numero Iovisque | ||
insitus, fertur rapido sonantis | ||
impetu caeli, oceanoque serus | 15 | |
mergitur alto. | ||
Et trahens albos nova stella crines | ||
monstrat ut iustis operata Divis | ||
inter aeternos generosa Virtus | ||
fulgeat ignes. | 20 | |
Hunc Venus, pulchro rutilans nitore, | ||
hunc sibi gaudet sociare Phoebus, | ||
et simul noctis reparare, iuncto | ||
lumine, damna.37 | ||
Frondibus textas hederae coronas, | 25 | |
Delphica et lauro38 viridique myrto39 | ||
nectite et magni date thura sacram | ||
vatis ad aram. | ||
Dulce testudo resonare carmen | ||
docta,40 quod ripis remoretur amnes, | 30 | |
evolet, dum par fidicen resurgat, | ||
cominus astris.” |
31Assidebat Fabullo Lepidus Gallutius Lepidus Gallutius Sinister (Francesco Maria Mancini)Sinister, Lucii Sinistri, aedium illarum domini, filius, paucis diebus ante ob ingenii celeritatem et eruditionis copiam, celerius quam per leges Academiae liceret, in eum numerum cooptatus; atque erant omnes vehementer cupidi eius ingenii speculam aliquam degustandi.41 Sed ille, vel pudore liberali adductus, vel quod verebatur tot hominum eruditorum iudicia subire, rogatus ut aliquid diceret, recusabat. Sed tandem, ab amicis exoratus, “Aliquot,” inquit, “versiculos proferam, quos mihi superioribus diebus, cum essem ruri, sum passus excidere. Excitabat enim me et loci amoenitas, et caeli salubritas ac diei serenitas, ut anni tempus lepidissimum laudarem:
32“Iam nunc festivo resonet mea fistula cantu | |
delicias teneras et laeti gaudia veris, | |
hic, ubi rura suos pandunt laetissima vultus, | |
collesque et campi, quos aura beata Favoni | |
aspirans, niveo rutiloque exornat amictu. | 5 |
O decus eximium, splendor nitidissimus anni, | |
ver, quo purpureo collucent arva colore, | |
floribus atque suis stellata decentibus audet | |
sidereo tellus forma contendere caelo, | |
candida quos inter calathos imitata renident | 10 |
lilia narcissique et purpurei amaranthi,42 | |
et molles violae, quas suavis pallor amantum | |
inficit et vario rerum natura colore | |
vestit. Namque albent speciem ducuntque cruoris. | |
At rosa, virgineo gremium suffusa rubore, | 15 |
tum pudibunda comas viridi abscondisse galero, | |
tum revocare cupit roseos e limine vultus, | |
virgineasque inter residens fulgere papillas, | |
vel niveo pueri mirantis pollice carpi. | |
Haec lasciva sinum pandit; post languida florem | 20 |
excutit e gremio, nativo murice tinctum, | |
ac viridans campo gramen depingit aprico. | |
Sed volucrum tenui modulatum gutture carmen | |
ut curas abigit tristes atque otia reddit! | |
Sirenes nemorum pictae43 placidaeque volucres, | 25 |
innocuo pavidas rapitis quae carmine mentes, | |
et mala demersas securo gurgite Lethes | |
cogitis abluere invictas, animoque soluto | |
ducere solicitae iucunda oblivia vitae. | |
Quo semper vestris resonent mea rura querelis, | 30 |
hinc omnes abeant laquei cumque aucupe viscum. | |
Nec minus invisas avertunt pectore curas | |
Cecropiae volucres,44 tenui placidoque susurro | |
vel thyma carpentes, vel cerea tecta locantes. | |
Iamne tuos taceam tantos oblitus honores, | 35 |
lene susurrantis caelestis anhelitus aurae? | |
Ut ferit usque meas veniens dulcissimus aures | |
spiritus ipse tuus! Quot naribus afflat odores! | |
Nam per odoriferos colles Nabathaeaque rura | |
dulcia percurrens ereptaque floribus ultro | 40 |
munera grata refert, medio mihi lenis in aestu.45 | |
Aura, mane, tantumque meo da mitis agello, | |
ut circum haec volites frondosa cacumina semper, | |
quo glacie ac rigidis niteant viduata pruinis. | |
Nec desint apibus flores, nec amica coronis | 45 |
vel rosa, vel vivax apium violaeque, vel alba | |
lilia,46 velque ipsa nive candidiora ligustra, | |
sive ferox urat sitientes Sirius agros, | |
sive nives imbresque trahant cum murmure caelum.” |
33Placuit omnibus adolescentis indoles ad poësin; atque ea fuit opinio, dulcem illam atque decoctam47 et tanquam de musto ac lacu fervidam eloquentiam48 annorum decursu multo mitiorem ac suaviorem fore. Post hunc Liberalis recitavit haec duo epigrammata:
34“Dum tua turgidulas impellunt lumina gemmas,49 | |
igne ferox valido pectora torret Amor. | |
Quid mirum, duplices si tunc radiata per auras | |
emittunt ignes et magis uda micant? | |
Sic tenui toties rutiloque infecta vapore | 5 |
cernimus ardentes sidera ferre faces.” |
35Hic cum paulum tacuisset, “Laudavi,” inquit, “lacrimas alterius; nunc meas conquerar:
36“Et mea perpetuis torrentur pectora flammis, | |
udaque largifluo lumina50 rore madent. | |
Num possunt liquidos oculi deducere fontes, | |
et simul ardentes mittere corda rogos? | |
Cur rapidos lacrimarum imber non comprimit ignes, | 5 |
vel saltem irriguas non bibit ignis aquas?51 | |
Non mirum: crudelis Amor contraria nectit, | |
atque imbrem facibus miscet, et imbre faces.” |
37Vir hic apud eos homines habetur poëta tragicus atque eius scriptiones grande quiddam sonare et tanquam classicum canere dicuntur; sed ex epigrammatibus quae attulit, coniecimus habere eundem suavitatis non minus. Secutus est SabellusSabellus (Pier Francesco Paoli), qui, “Provocor,” inquit, “a Lepido Sinistro, ut carmen alterum recitem, quo proximis Kalendis Maii eius mensis amoenitatem laudavi:
38“Festivi mensis festae venere Kalendae, | ||
labentisque anni gloria Maius adest. | ||
Ecce tibi roseo perfusus lumine Titan | ||
luce refert nitidos et sine nube dies; | ||
cultaque odoratis depicta coloribus arva | 5 | |
lilia cum violis ad nova serta parant. | ||
Cernuntur tenerae per compita longa puellae | ||
ferre sinu niveas purpureasque rosas, | ||
et simul extructas cumulantes frondibus aras | ||
undique sublata poscere dona manu. | 10 | |
Cur non sic totus decoratur floribus annus? | ||
Cur aestas urit? Cur fera saevit hiems? | ||
Sed tibi vere novo reparantur gaudia rursum, | ||
et redit arboribus graminibusque decor. | ||
At nobis simul ac melior defluxerit aetas, | 15 | |
omnis abest rigidis flosque decusque genis.” |
39Laudaverunt omnes genus illud scribendi laetum, exhilaratum, amoenum; ac sensimus nos, qui audiebamus, in hilaritatem impelli.
40At SextiliusSextilius Ligur (Agostino Mascardi) Ligur, qui ingenio, eruditione, doctrina ferebatur in primis, quique, ut aiebant, praeter libros optimorum epigrammatum et luculentas orationes, in tabulam Cebetis doctissimos commentarios ediderat, “Duo,” ait, “praeclara ingenia quae ante me dixerunt, veris divitias et praemia suis versibus extulerunt. At ego, qui tanto autumnum veri praestare intellego, quanto pluris sunt fructus quam flores et frondes, cum eo magis mihi arbitror rem esse. Accedit quod aetas mea propius abest ab autumno. Quamobrem poma Punica, quorum illud tempus est ferax, conatus sum his versibus laudare:
41“Impiger extremos currit52 mercator ad Indos | |
et mare gemmiferum findere classe parat,53 | |
ut, quos dant lapides Indi Tyriique colores,54 | |
evehat in pompas, O nova nupta, tuas! | |
Haec si purpureos imitantia grana pyropos | 5 |
murice vel gemmis splendidiora nitent, | |
quin solis illinc oculis alimenta petuntur, | |
insuper hinc roseum nectar et ora trahunt.” |
42Postea iussus est dicere iuvenis (nomen non memini), in quo praesertim indoles mirifica inerat ad poësin55 quique, stans pede in uno, centum posset versus effundere.56 Hic, “Nescio,” inquit, “utrum sit optabilius ingenio an divitiis praestare, praesertim in his moribus et in hac civitate, ubi divitibus solis praemia, voluptates, honores et gaudia contingunt. Verum ego amico cuidam meo, fortunato homini ac nobili, qui tarditatem sterilitatemque ingenii sui, praesertim in versibus scribendis, querebatur mihique se invidere diceret, cui ad versiculos faciendos natura ipsa tanta, ut dicebat, adiumenta tribuisset, hoc epigramma conscripsi:
43“Sudas, palles, contremis et moribundus anhelas, | ||
scribis ut averso carmina pauca Deo.57 | ||
Stulte, quid infernas properas nunc ire sub umbras, | ||
Fortunae facies cum tibi grata nitet? | ||
Illa tibi nummos et culti iugera campi, | 5 | |
at mihi versiculos fundere posse dedit. | ||
Quod si plus iusta quereris mihi parte relictum, | ||
ut rata sint superis haec mea vota, roga. | ||
Nempe quibus tumidus graderis, mihi dona resignent; | ||
te vena faciant uberiore frui.” | 10 |
44Ianus erat quidam in eo numero, cognomento Thorio, quique in eo conventu OffuscatusOffuscatus (Antonio Bosio) appellabatur; cui veterum numismatum et inscriptionum notitiae omnium concessu primae dabantur. Et quamvis summam doctrinae et eruditionis laudem paucis concederet, sale tamen facetiisque58 facile omnes superabat. Hic summe exspectabatur ab omnibus, ut diceret. Semper enim venustum aliquod et facetum afferebat. Qui tandem appellatus a Principe, “Deplorabo,” inquit, “hoc carmine adversam Caesaris amici mei fortunam; cui annos nato duos supra triginta in sulcis rugosi illius menti nullus adhuc potuit pilus radices immittere:
45“Sex Caesar lustris binos adiunxerat annos, | ||
et nondum barba cinxerat ora levi, | ||
nec dare cessabat medicata liquamina mento | ||
sedulus, et votis solicitare deos. | ||
Quod tandem faciles dii concessere roganti, | 5 | |
rugosaeque pilis obriguere genae. | ||
Verum dum gaudet barbato incedere vultu, | ||
et sic formosum se putat esse virum, | ||
nescio quo fato, tanto quae parta labore | ||
barba fuit misero, non bene firma cadit. | 10 | |
Scilicet haec superis est inconstantia magnis: | ||
tam parva eripiunt munera tam subito!” |
46Hic simul omnes cachinnos extollere, ac eodem tempore Latini sermonis puritatem elegantiamque, quam illud epigramma praeferebat, efferre.
47Erat ibi forte quaesitor EuganeusEuganeus (Antonio Querenghi) quidam, summa auctoritate ac senectute; cuius in aedibus Gallonii scripta quaedam aspexeram. Quae ita mihi placuerant, ut non facile quidquam me vidisse faterer quod magis incorruptam illam Virgiliani saeculi scribendi rationem conservaret. De quo palam omnes loquebantur, debuisse illum iam pridem ad summum dignitatis fastigium ascendere, si esset locus probitati ac bonis artibus. Itaque vehementer aures arrexeram. Cupiebam enim eas voce illa erudita et digna Romanis auribus oblectare. Sed ea spe prorsus excidi. Nam ea aetate et auctoritate praeditum virum omnes in parentis loco habent; ac bene et praeclare secum agi existimant, si interdum ad academicas illas exercitationes et in illum eruditorum conventum non gravetur accedere.
48Sed lenivit desiderium nostrum adolescens nobilis, TyrrhenusTyrrhenus (Fabio Chigi) nomine; cuius maiores, religiosissimi mortales iidemque locupletissimi, quippe qui modio ac trimodio nummos metiti essent,59 sacella elegantissima aedesque magnificentissimas60 in ea urbe excitaverant. Hic praestantissimum ingenium suum contulerat ad summam iuris civilis scientiam, et iurisconsulto doctissimo se in disciplinam tradiderat; cuius artibus et exercitationibus ita deditus est, ut tamen, cum est otium, praesertim rebus prolatis,61 versus componat ea sermonis puritate elegantiaque praeditos, ut admirationem faciant; eo urbanitatis colore conspersos, ut Romanis etiam hominibus possint imponere ac persuadere se idem cum ipsis natale solum habere. Rogatus igitur ut diceret, recitavit hoc epigramma de Cupidine et Apolline sub quercu dormiente:
49“Dum somnus placidis Phoebum circumvolat alis | |
et tegit umbriferis quercus opaca comis, | |
vicina properans vidit de rupe Cupido; | |
qui iussit celeres segnius ire pedes, | |
ac ‘Solem video,’ dixit, ‘recubare sub umbra, | 5 |
quaeque diem retegunt lumina, nocte premi.’” |
50Erant in eo eruditorum numero quidam immisti, a quibus nullum pensum exigebatur, sed praeteribantur immunes. Cuius rei causam exquirentibus nobis, respondit unus illos esse ex vetere academia neque ullis legibus ad recitandum obstringi. Sed cum pergeremus interrogare, quo ex genere hominum vetus academia constaret, “Ex optimo,” inquit, “genere ac festivissimo. Ut enim ceterae res, ita etiam haec Academia, a parvis initiis orta, ad hanc amplitudinem quam videtis excrevit. Etenim ab initio aliquot tantum adolescentes coiere in hanc domum per Dionysia, ut comoediis agendis requiem ac voluptatem exquirerent. Et sunt isti qui taciti inter alios sedent. Neque mos iste exolevit, sed viget nunc etiam. Nec ad has comoedias, ut leges eorum sunt, quisquam nisi suffragiis admittitur. Et si uno puncto minus tulerit, quamvis sit dynasta, quamvis rex ipse, repellitur ac reicitur. Nuptis tantum nobilibus earumque viris simul liber ad eas aditus patet. Non enim putant indecorum ac turpe feminis primariis aetate ac forma praestantibus risum movere.”
51Erat in hoc numero quidam honesta facie, capillo candido ac veste ad talos demissa, Ibero nomine; qui cum de more praeteriretur, surrexit ac “Nolim,” inquit, “videri in comoediis tantum agendis satisfacere; cupio etiam in versibus faciendis probari vobis industriam meam. Atque ostendam hoc epigrammate rationem tuendae per aestatem valetudinis.” Erecti sunt omnium animi ad audiendum. Qui sic infit:
52“Aestate ut valeas tota, nec saeva Leonis | |
vesani62 possit stella nocere tibi, | |
os nigro semper madeat gelidoque Lyaeo, | |
et iaceant sicco cetera membra loco.” |
53Risus est commotus et simul amoenum hominis ingenium cunctorum approbatione laudatum. De hoc audiebamus esse neminem in illo nobilissimo actorum grege, qui militem gloriosum ad veritatem propius exprimeret. Hunc propter eius suavitatem ab omnibus diligi; hunc in conventibus amicorum, in conviviis, in compotationibus principem esse.
54Restabat MicrusMicrus of Pesaro (Giovanni Francesco Paoli) a Pisauro, qui fere semper postremus rogabatur. Huic nemo voce, nemo ingenii celeritate praestabat; nemo erat in lacessendo respondendoque acutior, nemo in omni genere sermonis lepore ac festivitate conditior. Praeterea erat illi scribendi genus magnificum, enucleatum, dulce; sententiae splendidae et acutae. Hic cum paratus ad dicendum venisset, noluit in quorundam ineptiis haerere, qui cum multo ipsi malint dicere quam alii audire, recusando excusandoque diem consumunt, sed libera ingenuaque fiducia sic ait:
55“Dum pius Aeneas flammis torretur Amoris, | |
quas bibit ex oculis, dulcis Elisa, tuis, | |
‘Mene,’ ait, ‘incolumem misere incendia Troiae, | |
ut Carthago novis ureret alta rogis? | |
Heu dispar morior! Potuit tunc addere famam | 5 |
mors mihi; nunc misero vita decusque perit.’ |
56“Cogitabam aliud etiam carmen vobis recitare, quo Philippi, copiarum nostrarum praefecti, coniugem nuper extinctam, loquentem induco. Verum satietati aurium vestrarum potius occurrendum quam aliis eas versibus onerandas censeo; quamobrem in praesentia supersedebo illudque in aliud dicendi tempus reiciam.” Sed omnes se statim velle audire dixerunt. Qui solita alacritate sic inquit:
57“Ut mea perpetuum celebretur fama per aevum, | ||
spargitur hic lacrimis carminibusque lapis. | ||
Sunt haec grata quidem cineri pia munera nostro,63 | ||
attamen illa magis gloria summa placet, | ||
quod tibi coniugio fuerim sociata, Philippe, | 5 | |
luminibusque ipsis carior atque anima. | ||
Hoc mihi longa dabit securae tempora vitae; | ||
unus eris titulis firma columna meis. | ||
Versibus indigeant aliae; mihi laudis abunde est, | ||
quod tali dicor nupta fuisse viro.” | 10 |
58Silentium, quo fuit exceptum hoc carmen, et cunctorum approbatio non mediocriter placuisse illud ostendit.
59Sed cum iam nemo videretur superesse qui diceret, discedendi causa omnes surrexerunt. At HieroHiero Volusius (Girolamo Aleandro) Volusius, qui ita copiose culicem laudaverat, manu silentium indixit ac “Nolim,” inquit, “videri venisse asymbolus in hunc locum, vel potius in hoc litterarium quasi convivium, ubi a tot litteratis viris tanquam a convivis collectae sunt exactae. Quamobrem ego etiam in commune aliquod conferam; ac recitabo iambum quo Ursati, virtutis et honoris antistitis nuper extincti, immaturam mortem deflevi. Qui erat (ut scitis) exemplum innocentiae virtutumque omnium:
60“Praeceps in improbum nefas semper ruit | ||
non aequa mens mortalium: | ||
nec iussa legum comprimunt minacium, | ||
nec saeva lictorum manus | ||
peccare conantem securibus tenet; | 5 | |
nec dicta iustis praemia | ||
ad fulgidum Virtutis excitant decus. | ||
Sic recta quae sunt, odimus. | ||
Quae laus tibi decusque quantum saeculis, | ||
Ursate, restat omnibus, | 10 | |
quem nec virens aetatis ac florens decor, | ||
nec purpurae clarus nitor, | ||
virtutis arcta perculit de semita | ||
traxitque segne in otium? | ||
Miramur atra te quod abstulit dies | 15 | |
citoque mersit funere. | ||
At rara res non longa dat spectacula | ||
de se, sed interit brevi: | ||
tu, aetatis haud probae, velut miraculum | ||
praecox in astra diffugis.” | 20 |
61Haec cum dixisset, conclamatum est ilicet. Itaque, facta potestate abeundi, consurgimus; relictaque academicorum corona, quae obviam Hieroni processerat, eidemque doctissimam illam culicis laudationem gratulabatur, una cum reliqua turba discedimus.
62At domus illius limen egressi, longum agmen impuberum puerorum aspicimus, qui nudis pedibus atque oculis humi defixis, bini incedebant, ac nescio quod carmen flebili voce atque demissa canebant. Hos magnus itidem puellarum numerus consequebatur, ad eundem fere modum concinentium. Quod sane admirantibus nobis inquit GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), “AlexanderAlexander (Alessandro Damasceni Peretti di Montalto), Daphnes et Apollinis praeses ac dynasta clarissimus, sextum iam diem decumbit in lecto, gravi periculosoque morbo implicitus. Atque ut audivi, dum vos attentius dicta academicorum excipitis, paucis abhinc horis morbus illi amplior est factus, ita ut medici prope desperent. At hi pueri puellaeque, quae eius misericordia sustentantur, ad omnia deorum pulvinaria Aesculapium orant, ut fit propitius. Et sane magnum haec civitas damnum immaturo eius interitu faciet, quo nemo est qui sumptu ac magnificentia longius prodeat.” His dictis, quia non multum ad solis occasum temporis supererat, pedetentim ac placide domum regredimur. Ubi nos primo cenae, tum lecto tradidimus.
63Sed circa secundam noctis vigiliam expergiscimur, querulis lamentantium vocibus excitati, quae totam viciniam impleverant. Quamobrem exterriti consurgimus, capita ex fenestra proferimus, easque lamentationes ex nosocomio Gallonii aedibus proximo venire comperimus. Nullae aliae voces exaudiebantur nisi illae, “Hei mihi, hei mihi! Crucior, disrumpor! Lien, hepar, intestina omnia seditionem faciunt, eruptionem parant.” Erat nosocomium illud omnium eius urbis maximum ac celeberrimum; ibique ad aegrotos procurandos magnus mercenariorum numerus conductus alebatur; quibus Magistri auctoritate et nomine imperabat senex quidam, ut dicebatur praeparcus et durus, qui nulli rei ita studebat, ut parsimoniae. Verum nullum in ea re neque iudicium neque modum adhibebat; nam interdum, ut minam lucrifaceret, talentum magnum perdebat. At GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), sive captus misericordia laborantium mercenariorum, sive vitio gentis humanae, avidus cognoscendi quid esset, “Quid si adeamus,” inquit, “et laborantibus succurramus?” – “Censeo,” ait AemiliusPaulus Aemilius Verus. Atque una omnes, succincti gladiis, miseris in auxilium properamus.
64Sed nosocomium ingressi, perreptamus usque illud omne, ad cenationem, ad penum, ad tabernam aromatariam (quo non?)64 neque quisquam occurrebat. Unum in valetudinario medicum cucurbitulas aegrotanti aeneas65 applicantem offendimus, eidemque cruorem ex cute securi ducentem. Postremo cum fieret obviam nemo, secuti querentium sonitum latrinam intramus; ubi totam familiam ventris necessitate compulsam coisse comperimus. Erant in eo loco stercorariae sellae plus quindecim, omnesque ad unam ab exonerantibus ventrem obsessae. Sed qui postremi accurrerant, rogabant primos ut surgerent, ut locum darent; alii iracundiores se iis in gremium alvum educturos minabantur; alii ad vim confugiebant ac sellarum obsessores loco movere nitebantur; omnesque strepitu obsceno simul atque odore locum implebant.
65Rogamus unum, qui surrexerat, unde natum esset quod omnes una atque eadem hora citata alvus66 exerceret? Respondet se id vino tribuere, quod in proxima cena bibissent. “Etenim magister nosocomii, homo parcus ac tenax, cum faecis magnam vim pluribus ex doliis collectam proici nollet, consultavit cum cellario quemadmodum eam potantibus nobis obtruderet. Ille, ut a magistro gratiam iniret, ‘Concinnabo tibi,’ inquit, ‘ex hac faece vinum ita purum, ita liquidum, ita simul mordax et lene, ut qui degustet non modo non aspernetur, verum avariter in se illud ingurgitet.’ In pauca ut conferam, faecem illam diligenter collectam multa vappa diluit additisque ovorum vitellis, sulphure ac magna praesertim aluminis copia totam eliquat ac pro vino hauriendam exhibet. Vix horae quatuor intercesserant ab eius epotatione, cum coepit singulis nobis alvus effluere atque acerbissimis doloribus distrahi.” Haec audientes in eum plane risum effundebamur, ut prope ilia disrumperentur. Sed GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) bono eum animo esse iussit. Se enim sperare vinum illud ipsis medicae potionis loco futurum, quae lethales morbos averteret, quos pestilens anni tempus induxisset. Statimque discedimus, lectum repetimus, redormimus.