Читать книгу Gian Vittorio Rossi's Eudemiae libri decem - Группа авторов - Страница 25
Liber I
Оглавление1Iam Seiani coniuratio palam illuxerat et Tiberii crudelis animus1 in omne genus feritatis eruperat, cum ego Flavius VopiscusFlavius Vopiscus Niger (Gian Vittorio Rossi?) Niger, et mecum Paulus AemiliusPaulus Aemilius Verus Verus, qui in eiusdem coniurationis societate tanquam in equo Troiano includebamur, veriti eius saevitiam, noctu clam navim quae in Africam solvebat ascendimus, ut inde in remotissimas orbis terrae partes transferremur, ubi neque Tiberii neque Urbis2 nomen audiretur. Sed votis nostris Fortuna largius etiam quam optabamus occurrit. Nam cum aliquandiu tranquillo placidoque mari vecti essemus, decimo post die saevo et implacabili uti coepimus. Etenim subito inhorruit atque, erumpentibus undique ventis, ita desaeviit,3 ut aliquot post menses naufragos nos et paene perditos, armamentis fere omnibus amissis, in longinquas et incertas regiones abstraxerit. Itaque, sarcinulis nostris collectis, in quibus erant gemmae complures atque auri magna vis, in terram descendimus.
2Ac primo vastae regiones occurrunt desertae; nulla in illis arbor, nullum aedificium, nullum culti soli vestigium. Tum aperuere se campi, virenti gramine laeti omnique florum varietate vestiti; liquores amnium perlucidi; lacus limpidissimi, dulcibus aquis passim manantibus decurrentibusque collecti; colles amoenissimi, vitibus arboribusque consiti, quorum unus, paulo eminentior ceteris, impositas sublimi vertice ferebat aedes, modicas illas quidem, sed lepide factas atque venuste; ante quas formosissima morus, depellendi aestus causa, ramos late fundebat. Quem locum domino ad quietem animi et delectationem quaesitum esse docebat inscriptio aedibus praefixa:
3Formosi colles Bacchi, suprema voluptas, | |
et iucunda oculis arva beata meis, | |
fecundae valles semperque virentia prata, | |
qua vaga muscosis diffugit unda iugis, | |
hoc date pro votis, ut mens oblita malorum | 5 |
otia pacatis degat amica locis. | |
Elysios vobis iam sic non praeferet agros | |
notaque felici flumina ducta solo. |
4Loci amoenitas et lassitudo fessos ad requiem vocabat; sed fames et cupiditas cognoscendi quo caelo tegeremur, quodque hominum genus ea loca teneret, progredi longius cogebat. Sed vix millia repsimus tria, cum nova rerum facies se offert: loca horrida, inculta, vepribus ac spinis obsita; speluncae in incredibilem altitudinem depressae, aditus asperi ac perangusti, modo ascensus, modo descensus atque in praecipitia. Sed haec quoque incommoda evadimus et in aequatam agri planitiem4 devenimus. Rursus flores lectissimi, aquae perennes, arbores procerrimae ac viridissimae, et in summa eius agri planitie horti perpetua macerie conclusi conspiciuntur. In quorum aditu hoc hexastichon capitalibus litteris affabre insculptum perlegimus:
5Praecipites inter quas nunc Lucania montes | |
delicias nutrit, visere quisquis amas, | |
ne loca praeruptis mirere horrentia saxis, | |
et sterilem denso robore fessus humum: | |
ad nova tantarum siquidem miracula rerum | 5 |
debuerant faciles non patuisse viae. |
6Et quia loci cultus et elegantia spem dabat brevi affuturum, qui nos certos faceret quo sub caelo aut quibus in regionibus animam duceremus, membra longo itinere defatigata in herba proiecimus, sub umbra quam multae atque procerae ulmi ad opacandum eum locum patulis diffusae ramis efficiebant.
7Nec spes fefellit. Nam haud ita multo post, magno cum strepitu pessula ingentia foribus hortorum obdita removeri sentimus; atque ecce tibi nobis sese in conspectum dat vir quidam, peregrino sane cultu, sed facie urbana planeque Romani generis propria. Qui, simul ut nos vidit, suspexit in caelum et, “Grates,” inquit, “tibi ago, summe sol vobisque reliquis, caelites, quod ego praeter omnem spem conspicor in his regionibus nobilissimos adolescentes, populares meos. Sed quisnam casus vos huc detulit? Facite me quamprimum ut sciam. Nam consilio atque etiam re et opera iuvero.” – “Tiberii,” inquam, “saevitia et Seiani coniuratio, nuper admodum detecta, cuius conscientia ambo devincti tenemur, nos in fugam impulit ac tempestas in haec loca proiecit.” – “Quid audio?” inquit ille. “Seianus coniuravit in Caesarem? At me Seianus olim intimum consiliis suis habuit, cupiditatum suarum administrum ducemque praefecit. Ego sum ille GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), qui, ut saltem fama novistis, comitate facetiisque eram omnibus carus. Sed Urbis pertaesus, Olysipponem migrare statueram ibique apud hospitem meum quidquid reliquum erat vitae traducere. Itaque abhinc quinquennium, convasatis rebus carissimis, ac poëtarum, oratorum historicorumque fere omnium voluminibus in unum coactis, navem conscendi. Sed non mihi minus quam vobis Neptunus imposuit. Nam placide primum dorso exceptum tulit; tum velut equus acer et indomitus coepit concussare ac me velle deicere. Denique omnes caelestes maritimosque terrores diu perpessum in hoc litus eiecit, non magis vobis quam mihi ignotum.
8“Sed pro re nata cecidit mihi sane res non infeliciter. Non enim deferri quoquam poteram ubi vellem esse libentius quam in hac insula. Nam inveni hic homines voluptuarios multos ac gutturi deditos et, quod rem continet, praeter nonnulla vocabula Graeca, omnes Latine loquentes. Etenim qua tempestate Scipionem Africanum in Africam traicientem, cum adversa tempestate conflictatum esse CoeliusCoelius5 enarrat, aiunt duas Romanorum militum triremes, vi ventorum a ceteris avulsas, fuisse in hoc litus abstractas. Sed milites in terram egressos incolae huius insulae benigne et humaniter exceperunt ac primum hospitio, tum affinitate sibi iunxerunt. Postremo eorum sermone assuefacti, vernacula lingua paulatim omissa, Latine loqui coeperunt. At fuere praeclara ingenia quae, cum se ad scribendum contulissent, egregia ac praeclara multa tum soluta oratione, tum versibus ediderunt, ac tum maxime, cum meo adventu Virgilii, Ciceronis, Sallustii, Caesaris et aliorum huius notae auctorum scripta aspiciendi potestas accessit; quos auctores hodie nemo est quin habeat, quin legat, quin imitetur praeter paucos ineptos. Atque haec una est ex insulis Mauretaniae, Eudemia nomine. Sed interea, dum regionis huius mores et statum vobis expono, reficite vos, quaeso, esca et potione, quorum maxime indigetis.” Statim afferri iussit farcimina aliquot, caseum bubulum (veterem ac recentem), panes siligineos, frusta carnis vitulinae assae, capones semesos, praeterea vina vetusta ac generosa.
9Ille vero, dum nos sic strati in herba discumbimus, “Ita,” inquit, “ut occepi dicere, postquam me Neptunus tres menses integros in ventre habuit, demum in has regiones evomuit, ubi dynastae ad quindecim summo cum honore et auctoritate rem gerunt; qui capiunt sibi sortito quotannis regem unum, qui ceteris praesit et summam imperii teneat harum regionum. Dynastae vero, quod dixi, si antea quam in eum ordinem cooptentur, uxores habeant, cum illis in summa rerum omnium abundantia aetatem agunt; sin autem illis careant, nihil est quod de uxore ducenda amplius cogitent; immo, qui sunt eiusmodi, si in eo magistratu feminae notitiam habuisse comperiantur, in magnam apud omnes infamiam incurrunt. Neque est quod putent sua se posse flagitia occultare; ea enim, cum non humili obscuroque loco,6 sed edito et illustri admittantur, omnium statim oculis patent. Itaque qui eius honoris sunt cupidi, summae sibi continentiae legem indicunt: in omni victu cultuque fines modestiae non transeunt; non raedis auratis utuntur; non circumpedes sericatos circa se habent; pecunias, quas ex suis sacerdotiis redigunt, in usus pauperum conferunt; conciones quotidie ad populum habent, quibus popularium vitia acriter insectantur.
10“Ac praesertim iis persuadere conantur non una cum corporibus animos hominum interire, sed esse aeternos ac superesse aliquid post mortem quod ad ipsos pertineat; neque tricipitem apud Inferos Cerberum, Cocyti fremitum, transvectionem Acherontis, mento summam aquam attingentem siti enectum Tantalum, illudque quod SisyphusSisyphus versat saxum, inexorabiles iudices Minoem et Rhadamantum7 fabulas aniles esse ac poëtarum pictorumque portenta, sed certa atque gravissima apud Inferos improbis constituta supplicia. Atque interdum accidit ut quos genus hoc vitae praeter modum delectaverit, post mortem in deorum numerum referant, eisque templa, aras, flamines instituant, passimque ab omnibus ad eorum aras vota nuncupentur, victimae caedantur, iuramenta concipiantur. Sed quamvis hic apud eos honos longe maximus habeatur, adeo, ut supra addi nihil possit, attamen, si quis eum promerere studeat, huic homini pauci deos propitios plerique iratos putant. Nam praestare aiunt multo unum diem in summis voluptatibus esse quam multa saecula in hominum memoria vigere.
11“Longe alia est eorum ratio qui sunt uxoribus praediti. Iis enim, diis hominibusque omnibus approbantibus, licitum est suo arbitratu vivere, voluptatibus indulgere, longe sumptibus progredi. Iis permissum videtur ut ex pecuniis, quas ex pinguibus sacerdotiis quibus praediti sunt colligunt, uxoribus in redimiculum praebeant, in collum, in crines; ut eisdem domos ac villas in urbium modum aedificent, Attalicis peristromatis ornent, supellectile aurea instituant (nam argentea apud eos eviluit), raedis serico constratis multoque interlitis auro equos pretiosissimos addant, sericis item atque auratis ephippiis ornatos. Denique persuasum est omnibus in uxores eorum, quos vel meritum, vel ambitio, vel fortuna, vel casus in id dignitatis fastigium evexisset, omnem regalis opulentiae cultum convenire, quo una cum maritis fruantur. Sed omnes simul dynastae, tum caelibes, tum ii quibus sunt uxores et liberi, de omnibus controversiis publicis una cum rege constituunt, sacrificia procurant, sacerdotia inter se divisa habent, ingentes eorum reditus, quorum magnam partem in suos usus transferunt, ad victimas coemendas, quibus Iovi, Minervae, Apollini ac ceteris diis sacrificent atque ad ministros complures alendos conferunt.”
12Hic cum paululum interquievisset, Paulus AemiliusPaulus Aemilius Verus redintegratis viribus, “Dii,” inquit, “dent tibi quae vis. Nunquam esca una bene de me meruit8 magis quam prandium quod mihi dedisti. Sed illud nobis expedi: quisnam est hortorum istorum dominus, qui, ut inscriptio fronti affixa pollicetur, sunt octavum mundi miraculum?” Tum ille, “Non hos modo,” inquit, “hortos, sed etiam circumiectos hortis campos ille possidet, cui ego meas operas locavi. Hic est Dynasta PlusiusPlusius (Alessandro Damasceni Peretti di Montalto), copiis, auctoritate atque opibus ceterorum facile princeps. Hic artis coquinariae, cuius peritissimus habeor in primis studiosus, quia bonas cenas et prandia concinno, universae familiae quasi habenas mihi tradidit. Itaque sum promus, condus, atriensis,9 praegustator, carpus.10 Nam quae apud vos servulorum sunt munera, hic liberis atque nobilibus mandantur. Ego cocis, ego cellariis impero; ego contumaces ac minus frequentes mercedis vel diariorum parte aliqua multo, neque quisquam mutire aut hiscere audet.” Tum “Tu igitur,” inquit Aemilius, “si tibi est otium, et si dominus nevult, duc nos quantum potest in hortos istos; cupimus hercle eos aspicere.” – “Ut lubet,” inquit ille. “Nam et ego otiosus sum, et domino nihil gratius potest accidere, quem in summa rerum omnium abundantia non solum luxuria, sed etiam luxuriae fama delectat.” At ego, de auro sollicitus quod ferebamus, “Quaeso,” inquam, “Galloni, locum aliquem tutum inveni, ubi has sarcinas deponamus quas in humeris usque a mari gestavimus.” – “Bono animo este,” inquit ille, “hoc ad me recipio.” Sumptasque in manus, “Hui, tam graves has, quaeso!” ait ac pueris, quos secum habebat, portandas tradidit.
13Facta igitur potestate introeundi, primum in aequam et quadratam agri planitiem venimus multis arborum, florum herbarumque partitionibus ornatam et distinctam, in cuius medio fons nitet ingenti magnitudine atque admirabili opere factus. Totum opus ab inferiori parte quadrilaterum est, a superiori rotundum. Ab inferiori per quatuor scalarum ordines ex aequo distinctos ad superiorem ascenditur. Ubi magna ex basi, plurimis succincta monstris, inter leones quatuor totidemque gigantes e marmore, ingens vis aquarum erumpit et in subiectum defluit lacum, refunditurque per multa leonum capita, cancellis ibi circumductis affixa, in subiecta receptacula; et inde per occultos meatus ad alia leonum capita fertur, alteris cancellis paulo infra perductis haerentia, ut iterum refluat. At vero pars inferior ob quatuor eos aditus, unde in superiorem aditur, quatuor etiam in partes scissa atque distracta relinquitur; quarum unaquaeque pelagi cuiusdam imaginem refert, tam prope ad similitudinem veri, ut infra breve eiusdem spatium aequoris immensitatem agnoscere in liquidi fontis nitore, similem placido mari colorem aspicere videaris. Ad haec singulae in singulis pelagis naves, ex malis et antennis tenuem ac similem velis humorem extendentes, cum Tritonibus ternis buccina aquam fundentibus tanto artificio confictae versantur, ut naves non immobiles stare, sed totis pelagis ferri, nec Tritones buccina aquam spargere, sed inflare sonum leniter dicas. Praetereo obeliscos, vasa ex topho ceteraque ornamenta quibus omnes undique cancelli extrema omnium lacuum ora cinguntur. Nam alia longe admirabilia parvis et usitatis in rebus oculos immorari non sinunt.
14Etenim in summa eius soli planitie binae aedes excitantur forma, magnitudine, cultu geminae atque simillimae. Non alias magis regalis opulentiae cultus exornat; depictae porticus clarissima toto orbe terrarum maria et villas exponunt. Impositae aedibus praestegae11 circumiectos late campos et colles ostendunt. Hic laquearia; hic camerae exstantibus ac prominentibus figuris interlitis auro conspicuae; hic picturae summorum artificum manu elaboratae; hic lecti pulcherrime strati; hic conopea; hic stragula vestis12; hic denique quidquid regum usitatas delicias fastidientium in aulis luxuries invenit. Media inter ambas aedes tellus molliter in theatri formam attollitur, opinor, ut inde excitata tanti operis admiratione Natura tanquam artis ludos aspiciat. Per id theatrum duplici scalarum ordine multisque praeterea aliis transversis, sed in unum exitum coeuntibus viis, in aream lapideis in aditu cancellis instructam adscenditur. Hic oculi, qui rebus a se antea visis nihil fieri posse perfectius existimaverant, nova atque improvisa re percussi, iudicium suum contemnere incipiunt. Positae in medio platani, non magis ad umbram hospitalem consociandam quam ad conciliandam sua sibi proceritate ingentem admirationem, ramos extendunt. Hinc et illinc ambulacra suis extenta porticibus,13 ex duplici columnarum serie non ita latum, sed gratum villarum amoenitatem persequentibus, diversorium praebent.
15Sed magno vescendi studio incensis nobis ingens pulsantis strepitus ab ostio veniens excipitur. Missus a Gallonio, qui inspiceret quisnam homo ita fores illas impeteret, refert venisse a Dynasta Bibulo nuntium qui eum opere maximo evocaret. Intromissus in haec verba loquitur, “Summus Bacchi praeses ac Dynasta BibulusBibulus (Francesco Barberini?), herus meus, iubet nisi suam gratiam negligis, iam ut ad sese venias; cupere enim ait coram tecum de rebus gravissimis agere.” Tum GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?), sane commotus et maiorem aliquam esse causam eius festinationis suspicatus, “Nuntia,” inquit, “domino tuo iam ibi me adfuturum.” Et in nos intuens, “Nihil,” ait, “a me faciendum est prius quam ut huius imperiis obediam. Hic est enim magnus ille Bibulus, qui, amplissimo munere praeditus, magnam apud omnes retinet auctoritatem. Vos me audacter sequimini. Licebit enim, hac praesertim occasione oblata, urbis formosissimae speciem atque horum hominum vultus ac mores agnoscere. Sed ne peregrinus habitus omnium in se oculos attrahat, neque cogat quoscunque adire, appellare quid velitis, quid veneritis, qui sitis, cuiatis, unde sitis, vestes quas habetis deponite et induite alias, quas vobis praebebo, huius regionis proprias.” Cui ego, “Amice,” inquam, “suades; age ut lubet.14 Duc quo vis; haud sane usquam a pedibus abscedemus tuis.”15 Mutata igitur veste, horam circiter diei undecimam urbem magnificentissimam intramus.
16Forum amplissimum et elegantissimum, basilicis, templis, porticibus septum, adimus. In cuius summo clepsydra aspiciebatur, cum hoc epigrammate:
17Ut petit ima gravis clepsydra conditus humor, | |
sic cadit aethereo missus ab axe dies. | |
Heu properata nimis maturae fata senectae, | |
si fugiunt anni more cadentis aquae. | |
Si vix orta aetas est, cum sua funera sentit, | 5 |
quod datur exiguum tempus, abibit iners?16 | |
Sola manet virtus, rapidis immobilis annis; | |
caetera nativo pondere pressa ruunt. |
18Et quia anni fervidissimum tempus erat, credo aucupandi frigoris causa, multi viri nobiles, multique etiam qui vespere vivunt suo,17 celeberrimas urbis vias, largifluos fontes, latissimas plateas equis raedisque vecti reptabant. Sed oculos in primis nostros quorundam ad se splendor attraxit, qui raedis multo fulgentibus auro ostroque delati, quacunque pergerent, turbare ac permiscere omnia videbantur. Nam eorum circumpedes turbam submovere; equos, asinos, carros obviam venientes expellere; praeterea cunctos tanquam diis de caelo delapsis illis assurgere, decedere, capita aperire, in genua procumbere, equos ac raedas sistere. Quod cum nos GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) eo splendore quasi perstrictos mirari adspiceret, “Nolite mirari,” inquit, “hi sunt dynastae illi, quos dixi. Videtisne ut iis honor habeatur, tanquam praesentibus diis?” – “Vah!” inquam. “Qui cultus! Quae luxuries! At Romae nemo senator, nemo consul, ac ne TiberiusTiberius quidem, rerum dominus, huius opulentiae luxu decoratur. Nam ille in omni cultu vix civilem modum excedit.”
19Hoc interim spatio ad aedes magni illius viri venimus, vestibulum et ambulacrum ante aedes luculentum aspicimus, intramus latius ac primo pedem intro in peristylium ferimus. In cuius summo fons erat, eo dynasta dignus: Bacchi simulacrum, factum e marmore, cado insidens, meiere videbatur in lacum sibi subiectum; eratque magna in basi grandibus litteris incisum hoc epigramma:
20Impositum lacui magno qui cernis Iacchum | |
meiere, sed liquido rore replere lacum, | |
digna velit Baccho largiri munera posce, | |
pro gelidaque unda fervida musta18 dare. | |
Tum pateat vesica illi, nec calculus obsit, | 5 |
semper ut expulsa vina bibantur aqua. |
21GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) rogat unum ex familiaribus ut domino renuntiet se eius vocatu accitum adesse; proinde imperet si quid velit. Respondet ille omnes tunc ad eum aditus interclusos esse, nam psittacis, lusciniis, felibus, simiis, canibus, quos semper circa se habet quosque plus oculis suis diligit,19 cenam dabat ac suis ipse manibus cibum praebebat. Cui Gallonius, “Fac,” inquit, “sciat me adesse; cetera nihil moror.” Interea dum ille it reditque, complura parietibus epitaphia hinc et illinc affixa conspicio. Rogo quid sibi velint. Respondet mihi unus, “Haec sunt epitaphia felium et canum defunctorum quos dominus in deliciis habuit quosque ipse multis cum lacrimis supremo mandavit officio. At ego in pugillaribus, quos semper mecum fero, coepi ea describere:
22EPITAPHIUM FELIS NOMINE NICOLOSAE | ||
Si quaeris, Nicolosa fui, non improba felis, | ||
cui tulit immeritam sumpta lacerta necem. | ||
Molliter erubui moriens incumbere lecto, | ||
languida vel duro fundere membra solo. | ||
Pugnavique diu, morti non cedere nixa, | 5 | |
sed frustra; heu tandem perfida plus potuit. | ||
Sic mihi perque domos perque ardua tecta vagari | ||
semper et aeternum vivere posse datur. | ||
At vos depictas squallentia terga lacertas, | ||
lurida in apricis insequar umbra locis. | 10 | |
23EPITAPHIUM RUSPOLI CATELLI | ||
Ergo tibi invisae ruperunt stamina Parcae, | ||
Ruspole, amor domini deliciaeque tui. | ||
Non ita sidereos violavit Lesbia ocellos, | ||
passeris extincti tristia fata gemens, | ||
ut potuit lacrimis temerare cadentibus ora, | 5 | |
cum daret ille tuas munera ad inferias. | ||
Sed valeant luctus. Nam te non caeca tulerunt | ||
Tartara, sed caeli lucida signa tenent, | ||
ut, canis arenti depulso sidere, posthac | ||
mitius aestates sub tua iura fluant. | 10 |
24Coeperam aliud alterius felis epitaphium describere, cum GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) accersitur. Accurrimus, scalas ascendimus, introducimur in eam diaetam, ubi vir ille princeps epulabatur, in lecto eburneos pedes habente ac purpura auroque constrato, obsessus undique felium et catellorum turba, quorum alius insistebat illi in humero, alius in collo, alius cibum petebat, alius uncipedibus20 bolum e manibus eripiebat,21 alius latrabat, alius placide accubans domini misericordias exspectabat. At ille, ubi nos venisse animadvertit, Gallonium intuens, “Scin,” inquit, “quamobrem huc te accersiri iussi?” – “Non equidem,” inquit ille, “sed imperiis tuis obsequens huc me conieci et exspecto quid velis.” – “Ego dicam tibi,” inquit ille. “Vidi hodie, dum otiosus per urbem vector, in fenestra privatae domus ad Vestae ludere cercopithecos duos, quibus nihil dixerim me vidisse in vita venustius. Fac mihi eos dono precario vel, si fieri aliter non potest, precio abducas. Neque operi neque sumptui parcas. Nam ardeo cupiditate incredibili eos habendi.” – “Scio quos dicas,” inquit Gallonius. “Mox imperium tuum exequar et, quamquam eorum dominus ita sit versutus et callidus, ut dolis capi difficulter possit, tamen, quo tibi animum expleam, fingam, inveniam, comminiscar rationem qua os illi pulchre sit sublitum.” – “Magnifice,” inquit BibulusBibulus (Francesco Barberini?), “polliceris. At pol benefacta me hortantur tua, ut remunerer te grato aliquo munere; sed multa non possum et pauca pudet dare.” – “Credo,” ait Gallonius, “ita vestra est benignitas.” – “Abi igitur,” inquit ille, “ac rem strenuus age.”22 – “Estne aliquid aliud,” replicavit Gallonius, “quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius?” – “Recte,” ait.
25Itaque discedimus; ad ostium devenimus atque ibi hominem squalidum, aegrum, inter manus delatum in gestatoria sella collocari videmus; quem ubi GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) aspexit, continuo, “Quid istuc,” inquit, “rei est? O mi AgrostesAgrostes (Vincenzo Gramigna) (id illi erat nomen), unde hic pallor in vultu? Unde haec in membris infirmitas?” – “Quoniam miser febri quotidiana laboro et male metuo, nisi quis me deus respiciat, ut ex hoc morbo convalescam, vel saltem ne multos menses eodem implicatus detinear.” – “Aesculapium et Salutem,” inquit Gallonius, “ne quid sit huius oro.23 Bono animo es, mox febris abscedet: ita supercilium salit.24 Sed unde tantus hic repente morbus invasit? Et quo nunc aeger defereris? Nonne quae tibi sunt opus defert hic princeps, qui tanta caritate feras etiam bestias amplectitur?” Respondit ille, “Causam morbi sustinet perpetuus scribendi, vigilandi et hac illac concursandi labor, dum huic inservio. At nunc, quia per aegritudinem nulli eidem esse usui possum, in nosocomium proximo Aesculapii fano coniunctum deferor. Hem, quo redactus sum miser?”
26Dum sic queritur, ecce tibi in tempore advenit adolescens, Fossio nomine, collecto pallio, sudans, anhelus et “Facinus indignum!” exclamat. “Itane vir longe doctissimus, scriptor egregius, poëta summus, optimis atque sanctissimis moribus praeditus, in nosocomio publico tanquam unus aliquis ex popello morietur? Istud igitur immortalitate dignum ingenium, ista virtus, ista probitas iis auxiliis indigebit, quibus inquinatissimi perditissimique homines saepe abundant? Ergo te viri illi principes, quos longa consuetudine usuque devinctos habes, ita foede ac turpiter deferunt? Sed ut illi tantum in se dedecus attrahant, ego tamen meum erga virum optimum studium, operam, officium desiderari non patiar. Ite, agite, deferte eum in domum meam. Ego tecto recipiam, ego in meo cubiculo atque adeo in meo lectulo collocabo; ego exquisitos tota urbe medicos cogam, neque quidquam patiar illi deesse quod ad levandam aegritudinem prosit.” His actis, pedes prosecutus est eum, gestatores identidem admonens ut pedetentim irent ac sedato nisu, ne succussu morbus eidem efficeretur amplior.25
27Nos vero, quia id diei tempus erat, ad aedes Gallonii cum ipso contendimus. Nam paulo ante, ut ad se in hospitium diverteremus, impetraverat. Iamque aberamus ab his propius, cum ab Hermagora quodam, nuper inter dynastas adlecto, litterae eidem redduntur in haec verba:
28HERMAGORASHermagoras GALLONIO SALUTEM. Amplissimus dignitatis gradus, quem nuper ascendi, postulat ut domum et familiam ita uxori meae mihique amplam et ornatam instituam, uti me dignum est et persona quam gero. Verum quia absum ab Urbe, cogor hanc illi provinciam demandare, cui maximam rerum mearum fidem habeam, cuique meam in primis existimationem caram fore arbitrer.26 Quamobrem peto a te, pro nostra amicitia, ut negotium suscipias atque aedes mihi laxas magnificasque conducas; ac praesertim eum familiarium numerum cogas, qui meae dignitati conveniat. Quod autem ad genus hominum attinet, ut meam sententiam noris: cupio homines formosos, elegantes ac bene vestitos. Neque refert si sint impuri et inhonesti, dummodo sint apti. Atque etiam ea te cura libero, ut ex doctis ac litteratis viris unum aut alterum seligas, qui sit mihi ab epistolis et a cognitionibus. Nam quidquid huic generi hominum datur, disperit totum. Hodie enim quivis vel amanuensis vel leguleius recte satisfacere his muneribus potest. Illud in primis memineris: ut cocum mihi solum praeter alios quaeras, quique mortuis etiam coquere quod placeat possit. Atque in eo omnes industriae diligentiaeque tuae nervos contendas,27 velim. Da operam ut valeas.
29His litteris perlectis GalloniusGallonius (Gabriel Naudé?) me intuens, “Qualis tibi,” inquit, “videtur haec indoles?” – “Egregia sane,” inquio,28 “atque praeclara; neque boni quidquam est quod ab ea sperari non possit.” Sed dum magni illius viri sapientiam admiramur, qui in uno coco eodemque optimo tantum ponat esse ornamenti universae familiae,29 incautum me neque animadvertentem paene raeda oppressit. Sed nescio quis brachio prehensum in alteram partem abstraxit periculoque surripuit. Sed ubi me ex timore collegi, quaero quisnam esset ille tam potens, qui raeda obvios obtereret. Tum Gallonius arridens, “Erras,” inquit. “Non marem, sed feminam ea raeda circumvehit. Haec est PasicompsaPasicompsa, dynastae uxor, nobilis mulier ac nota; genere atque forma, praeterea libidine atque luxuria, similis Salustianae Semproniae. Nam a teneris (ut aiunt) unguiculis lascivos amores ac vetitos honestis permissisque praeposuit; itaque eximium semper aliquem habuit, cui clam virum se tota permitteret. Nunc autem, viro orbata, genio multo magis indulget.30 Nam quantum illi aetas detrahit formae, tantundem libidinis addit. Et quia ob formam immutatam non facile in amorem invenit qui cum ipsa faciant mutuum, suis copiis, quae sunt amplae, aliquot filiosfamilias patri parco ac tenaci devinctos habet.31 Atque in praesentia nescio cuius adolescentis inopiam sustentat, cuius medium ad Ianum omnis fracta res est.32 Est tamen non nemo qui calcitret, respuat neque putet eius dona esse tanti33; ut de quodam adolescente narratur, cui non cessat missitare litteras misere scriptas, quibus ita demum ille rescripsit (nam apud me habeo earum litterarum exemplum):
30CLEOBULUS PASICOMPSAE, PLORARE ET MALE REM GERERE.34 | ||
Improba, maturo cum sis iam proxima fato, | ||
flebilibusque rogis, | ||
quid totis rabido correpta furore medullis | ||
me violenta petis? | ||
Qualis in herbosis furiata libidine campis | 5 | |
torva iuvenca bovem, | ||
incassum precibus facilem vel flectere durum | ||
imperiis properas. | ||
Nam longo turpem saeclo non fastus amantum | ||
blanditiaeque decent. | 10 | |
Usque colum, et lanae imbellis nigraeque culinae35 | ||
munera versat anus. | ||
Illic fabellas inter felemque canemque | ||
ingeniosa refert. | ||
Nixibus at crebris effeta, remitte puellis | 15 | |
mollibus et pueris | ||
et citharas dulces, choreasque fidesque canoras. | ||
Tu tibi sume malum. |
31Perlectis his litteris, usque adeo elata est ira, ut sine ulla dubitatione insanire omnibus ac furere videretur, minitari absenti Cleobulo, vociferari, lacrimas non tenere. Sed ille nihilo magis eius lacrimis vel minis movetur quam si sit codex aut silex.”
32His dictis Gallonii aedes ingredimur, ibique omnibus in rebus liberaliter accepti divertimus, iucundi sermonis ansam Pasicompsae ira luxuriaque praebente. Nam Paulus AemiliusPaulus Aemilius Verus, “Exprobratio,” inquit, “senectutis mulieri bilem in nasum impellit.36 Muliere impura nihil contumacius. Quae semel pudicitiam et pudorem ab se dimisit, nunquam, pol, ne quadrigis quidem albis adipiscitur postea.37 Quo CeresCeres et BacchusBacchus immigrarunt, inde pudicitia dimissis manibus evolat.38 Mulier libidine incensa mare est quod nullis neque fluminibus neque rivis expletur. Aestus luxuriae, ut ignis, non suppeditandis sed subtrahendis libidinis alimentis extinguitur. Mulierum insatiabilitas potest quidem admissarios plures ad languorem dare, non tamen modum sibi statuere. Si genere ac divitiis ferox libido desaeviat, nullis neque iuris, neque legum, neque existimationis repagulis inhibeatur. Omnia sibi licere, nihil esse nefas existimat. Sermones, obiurgationes et monita sunt lapides impudicae quae illi cerebrum excutiant, non bonam mentem iniciant. Ut miser est homo qui libidini servit! Qui in catenis sunt, si possint, vincula rumpunt; qui amori obtemperant, graviores semper ipsi sibi compedes indunt. Pudicitia39 cum deformitate corporis saepe convenit, cum forma foedus raro contingit. Quae pudicitiam adhuc intra honestatis septa concludit, caveat ne evolet. Nam captivae avis est similis, quae, patentem caveam nacta, effugit nec postea prehenditur. Unicum mulieris ornamentum est castitas; quae si amittitur, nihil in ea residet quod pretium aliquod habeat. Quisquis ex muliere, castitatis decore eversa, boni aliquid colligere studet, nudo vestimenta detrahere postulat.” Haec pleraque his similia locutus, Paulus Aemilius lecto sese commisit.