Читать книгу Capbreu de la Confraria d'Òrfenes a Maridar de València (segles XIV-XVII) - AA.VV - Страница 19
[INDULGÈNCIES CONCEDIDES PER L’ARQUEBISBE DE TARRAGONA]
ОглавлениеRodericus,292 permissione divina sancte Tarraconensis ecclesie archiepiscopus, universis christifidelibus per tarrachonensem civitatem et diocesi ac provinciam constitutis ad quos presentes pervenerint.293 Salutem et bonis operibus habundare. Cum ab adolescencia prona sit vita hominis ad peccandum diversis inquinamentis obnoxia viciorum, paravit nobis nostri clemencia creatoris diversa opera caritatis, per que nostros possemus delere reatus, et ad vitam eternam gloriosis pervenire. Hinc est igitur quod universitati vestri fieri volumus manifestum, quod quedam ordinacio est facta per aliquos cives Valencie super quibusdam piis causis et elemosinis statuendis, adquirendis et distribuendis ad honorem omnipotentis Dei et gloriose Virginis matris eius adque procuranda et ordinanda debent elegi decem consocii de eisdem quorumquilibet debet ponere et solvere de suo ||24v proprio ad incipiendum et tenendum dictas elemosinas statuendas, certas peccunie quantitates, de quibus emi debent redditus perpetui ad opus ipsius elemosine convertendi, ex quibus quidem redditibus dicti cives ordinaverunt viduis pauperibus et virginibus pauperibus maritandis et orphanis et aliis indigentibus provideri. Verum cum dicti cives intendant dictam elemosinam mediantibus christifidelium elemosinis aucmentare devocionem vestram, rogamus in Domino et hortamus vobis nichilominus in remissionem vestrorum peccaminum quatenus de bonis adeo vobis collatis pias elemosinas et grata caritatis subsidia dictis civibus vel per quos substitutis vel substituendis per exhiborem presencium transmitatis, ut bonorum que ex tam sancta et laudabili ordinacione pervenerint effici mereamini feliciter pervenire. Nos vero de Domini nostri Iesuchristi misericordia et gloriosissime Virginis Marie matris eius ac beatissime Tecle virginis et nostris ipsius meritis confidentes omnibus vere penitentibus et confessis, qui ad predicta suis duxerint elemosinas transmitendas, quadraginta dies de iniuncta sibi legitime penitentia. Per gratiam Sancti Spiritus misericorditer relaxamus indulgencias insuper aliorum prelatorum nostre provincie dictis vicibus concessas vel concedendas quantum nostre dignitati congruit confirmamus. Salvo in omnibus et per omnia honore et reverencia sacrosancte Romane Ecclesie domine et matris eius.
Datum Tarrachone, idus aprilis, anno Domini millesimo CCº XC tercio.