Читать книгу Capbreu de la Confraria d'Òrfenes a Maridar de València (segles XIV-XVII) - AA.VV - Страница 20

[INDULGÈNCIES CONCEDIDES PEL BISBE DE BARCELONA]

Оглавление

Frater Bernardus,294 miseracione divina Barchinonensis episcopus, universis ad quos presentes litere pervenerint. Salutem et bonis operibus habundare.295 Cum ab adolescentia prona sit vita hominis ad peccandum diversis inquinamentis obnoxia viciorum, paravit nobis nostri clemencia creatoris diversa opera caritatis, per que nostros possemus delere reatus, et ad vitam eternam||25r gloriosus pervenire. Hinc est igitur quod universitati vestre fieri volumus manifestum quod quedam ordinationem factam per aliquos cives Valencie super quibusdam piis causis et elemosinis statuendis, adquirendis et distribuendis ad honorem onmipotentis Dei et gloriose Virginis matris eius adque procuranda et ordinanda debent elegi decem consocii de eisdem quorum quibuslibet debent ponere et solvere de suo proprio ad incipiendum et tenendum dictas elemosinas statuendas certas peccunie quantitates, de quibus emi debent redditus perpetui ad opus ipsius elemosine convertendi, ex quibusquidem redditibus dicti cives ordinaverint viduis pauperibus et virginibus pauperibus maritandis et orphanis et alii indigentibus provideri, quod quedam ordinacio est per dominum regem Iacobum confirmata et sigillo suo plumbeo sigillata quamque fide prospeximus oculata verum cum dictis cives intendant dictam elemosinam mediantibus christifidelibus elemosinis aucmentare universitatem vestram, rogamus in Domino et monemus in remissionem vestrorum peccaminum iniungentes quatenus bonis adeo vobis collatis pias elemosinas et alia grata caritatis subsidia dictis civibus per latorem presencium transmitatis vel bonorum que ex tam sancta et laudabili ordinacione pervenerit effici mereamini participes et consortes et ad eterna gaudia effici mereamini feliciter pervenire. Nos vero de omnipotentis Dei misericordia et beate Eulalie, virginis et matris, meritis confidentes omnibus vero penitentibus et confessis qui ad predicta suas dederint elemosinas XLª dies de iniuncta sibi legitime penitencia per gratiam Sancti Spiritus misericorditer relaxamus.

Datum Barchinone IIIIº idus aprilis, anno Domini millesimo CCº XC tercio.

Capbreu de la Confraria d'Òrfenes a Maridar de València (segles XIV-XVII)

Подняться наверх