Читать книгу Capbreu de la Confraria d'Òrfenes a Maridar de València (segles XIV-XVII) - AA.VV - Страница 21
[INDULGÈNCIES CONCEDIDES PEL BISBE DE TORTOSA]
ОглавлениеArnaldus,296 divina miseracione Dartusensis episcopus, universis in Christo fidelibus ad quos presentes littere297 pervene-||25vrint. Salutem et bonis operibus habundare. Cum ab adolescencia prona sit vita hominis ad peccandum diversis inquinamentis obnoxia viciorum, paravit nobis nostri clemencia salvatoris diversa opera caritatis, per que nostros possemus delere reatus, et ad vitam eternam gloriosus pervenire huic habet igitur quod universitati vestre fieri volumus, quod quedam ordinacio est facta per aliquos cives Valencie, super quibusdam piis causis et elemosinis statuendis, adquirendis et distribuendis ad honorem omnipotentis Dei et gloriose Virginis matris eius adque procuranda et ordinanda debent elegi X consocii de eisdem quorumquilibet debent ponere et solvere de suo proprio ad incipiendum et tenendum dictas elemosinas statuendas certas peccunie cantitates, de quibus emi debent redditus perpetui ad opus ipsius elemosine convertendi ex quibusquidem redditibus dicti cives ordinaverunt viduis pauperibus et virginibus pauperibus maritandis et orphanis et aliis indigentibus provideri. Verum cum dicti cives intendant dictam elemosinam mediantibus christifidelium elemosinis aucmentare universitatem vestram, rogamus in Domino et monemus in remisionem vestrorum peccaminum iniungentes quatenus de bonis adeo vobis collatis pias elemosinas et alia grata caritatis subsidia dictis civibus per latorem presencium transmitatis ut bonorum que ex tam sancta et laudabili ordinacione provenerit effici mereamini participes et consortes per hec et alia bona que Domino inspirante feceritis ad eterna gaudia valeatis feliciter pervenire. Nos vere de omnipotentis Dei misericordia confidentes omnibus vere penitentibus et confessis qui ad predictas suas dederint elemosinas quadraginta dies de iniuncta sibi legitime penitencia per graciam Sancti Spiritus misericorditer relaxamus.
Datum in Albalato, quintodecimo kalendas madii, anno Domini||26r millesimo CCº XCº tercio.