Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 45

Battle of Lilybaeum, 242 B.C. Battle of the Aegates Islands and End of the War, 241 B.C.

Оглавление

Table of Contents

27. C. Lutātiō Catulō A. Postumiō Albīnō cōnsulibus, annō

bellī Pūnicī vīcēsimō et tertiō Catulō bellum contrā Āfrōs

commissum est. Profectus est cum trecentīs nāvibus in 15

Siciliam; Āfrī contrā ipsum quadringentās parāvērunt.

Numquam in marī tantīs cōpiīs pūgnātum est. Lutātius

Catulus nāvem aeger ascendit; vulnerātus enim in pūgnā

superiōre fuerat. Contrā Lilybaeum, cīvitātem Siciliae,

pūgnātum est ingentī virtūte Rōmānōrum. Nam LXIII 20

Karthāginiēnsium nāvēs captae sunt, CXXV dēmersae, XXXII

mīlia hostium capta, XIII mīlia occīsa, īnfīnītum aurī, argentī,

praedae in potestātem Rōmānōrum redāctum. Ex

classe Rōmānā XII nāvēs dēmersae. Pūgnātum est VI Īdūs

Mārtiās. Statim pācem Karthāginiēnsēs petīvērunt tribūtaque 25

est hīs pāx. Captīvī Rōmānōrum quī tenēbantur ā

Karthāginiēnsibus redditī sunt. Etiam Karthāginiēnsēs

petīvērunt ut redimī eōs captīvōs licēret quōs ex Āfrīs

Rōmānī tenēbant. Senātus iussit sine pretiō eōs darī quī

in pūblicā cūstōdiā essent; quī autem ā prīvātīs tenērentur

ut pretiō dominīs redditō Karthāginem redīrent atque id

pretium ex fiscō magis quam ā Karthāginiēnsibus solverētur. 5

28. Q. Lutātius A. Mānlius cōnsulēs creātī bellum Faliscīs

intulērunt, quae cīvitās Ītaliae opulenta quondam fuit.

Quod ambō cōnsulēs intrā sex diēs, quam vēnerant, trānsēgērunt

XV mīlibus hostium caesīs, cēterīs pāce concessā,

agrō tamen ex medietāte sublātō. 10

Eutropius

Подняться наверх