Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 50
Second Punic War begun, 218 B.C.
Оглавление7. M. Minuciō Rūfō P. Cornēliō cōnsulibus Histrīs bellum
inlātum est, quia latrōcinātī nāvibus Rōmānōrum fuerant,
quae frūmenta exhibēbant, perdomitīque sunt omnēs. Eōdem
annō bellum Pūnicum secundum Rōmānīs inlātum est per
Hannibalem, Karthāginiēnsium ducem, quī Saguntum, Hispāniae 5
cīvitātem Rōmānīs[61] amīcam, oppūgnāre aggressus
est, annum agēns vīcēsimum aetātis, cōpiīs congregātīs CL
mīlium. Huic Rōmānī per lēgātōs dēnūntiāvērunt ut bellō
abstinēret. Is lēgātōs admittere nōluit. Rōmānī etiam
Karthāginem mīsērunt, ut mandārētur Hannibalī[62] nē bellum 10
contrā sociōs populī Rōmānī gereret. Dūra respōnsa ā
Karthāginiēnsibus data sunt. Saguntīnī intereā famē victī
sunt, captīque ab Hannibale ultimīs poenīs adficiuntur.
Bellum Karthāginiēnsibus indictum est.