Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 55

Battle near Nola, 215 B.C.

Оглавление

Table of Contents

12. Annō quārtō postquam ad Ītaliam Hannibal vēnit,

M. Claudius Mārcellus cōnsul apud Nōlam, cīvitātem Campāniae,

contrā Hannibalem bene pūgnāvit. Hannibal multās

cīvitātēs Rōmānōrum per Āpūliam, Calābriam, Bruttiōs occupāvit. 15

Quō tempore etiam rēx Macedoniae Philippus ad eum

lēgātōs mīsit, prōmittēns auxilia contrā Rōmānōs sub hāc

condiciōne, ut dēlētīs Rōmānīs ipse quoque contrā Graecōs

ab Hannibale auxilia acciperet. Captīs igitur lēgātīs Philippī

et rē cognitā Rōmānī in Macedoniam M. Valerium Laevīnum 20

īre iussērunt, in Sardiniam T. Mānlium Torquātum prōcōnsulem.

Nam etiam ea sollicitāta ab Hannibale Rōmānōs

dēseruerat.

13. Ita ūnō tempore quattuor locīs pūgnābātur: in Ītaliā

contrā Hannibalem, in Hispāniīs contrā frātrem ēius 25

Hasdrubalem, in Macedoniā contrā Philippum, in Sardinia contrā

Sardōs et alterum Hasdrubalem Karthāginiēnsem. Is ā

T. Mānliō prōcōnsule, quī ad Sardiniam missus fuerat, vīvus

est captus, occīsa duodecim mīlia, captī cum eō mīlle

quīngentī, et ā Rōmānīs Sardinia subācta. Mānlius victōr

captīvōs et Hasdrubalem Rōmam reportāvit. Intereā

etiam Philippus ā Laevīnō in Macedoniā vincitur et in

Hispāniā ab Scīpiōnibus Hasdrubal et Māgō, tertius frāter 5

Hannibalis.

Eutropius

Подняться наверх