Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 58
Оглавление15. Intereā ad Hispāniās, ubi occīsīs duōbus Scīpiōnibus
nūllus Rōmānus dux erat, P. Cornēlius Scīpiō mittitur,
fīlius P. Scīpiōnis, quī ibīdem bellum gesserat, annōs nātus
quattuor et vīgintī, vir Rōmānōrum omnium et suā aetāte
et posteriōre tempore ferē prīmus. Is Karthāginem Hispāniae 5
capit, in quā omne aurum, argentum et bellī apparātum
Āfrī habēbant, nōbilissimōs quoque obsidēs, quōs ab Hispānīs
accēperant. Māgōnem etiam, frātrem Hannibalis,
ibīdem capit, quem Rōmam cum aliīs mittit. Rōmae[70] ingēns
laetitia post hunc nūntium fuit. Scīpiō Hispānōrum obsidēs 10
parentibus reddidit; quārē omnēs ferē Hispānī ūnō
animō ad eum trānsiērunt. Post quae Hasdrubalem, Hannibalis
frātrem, victum[71] fugat et praedam māximam capit.