Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 53
Battle of Cannae, 216 B.C.
Оглавление10. Quīngentēsimō et quadrāgēsimō annō ā conditā urbe
L. Aemilius Paulus P. Terentius Varrō contrā Hannibalem
mittuntur Fabiōque succēdunt, quī abiēns ambō cōnsulēs 10
monuit ut Hannibalem, callidum et impatientem ducem,
nōn aliter vincerent quam proelium differendō.[64] Vērum
cum impatientiā Varrōnis cōnsulis contrādīcente alterō cōnsule
apud vīcum, quī Cannae appellātur, in Āpūliā pūgnātum
esset, ambō cōnsulēs ab Hannibale vincuntur. In eā 15
pūgnā tria mīlia Āfrōrum pereunt; māgna pars dē exercitū
Hannibalis sauciātur. Nūllō tamen proeliō Pūnicō bellō
Rōmānī gravius acceptī sunt. Periit enim in eō cōnsul
Aemilius Paulus, cōnsulārēs aut praetōriī XX, senātōrēs captī
aut occīsī XXX, nōbilēs virī CCC, mīlitum XL mīlia, equitum 20
III mīlia et quīngentī. In quibus malīs nēmō tamen Rōmānōrum
pācis mentiōnem habēre dīgnātus est. Servī, quod
numquam ante, manūmissī et mīlitēs factī sunt.