Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 56
Campaign in Sicily, 214-210 B.C.
Оглавление14. Decimō annō[66] postquam Hannibal in Ītaliam vēnerat,
P. Sulpiciō Cn. Fulviō cōnsulibus Hannibal ūsque ad quārtum
mīliārium urbis accessit, equitēs ēius ūsque ad portam.
Mox cōnsulum[67] cum exercitū venientium metū[68] Hannibal 10
ad Campāniam sē recēpit. In Hispāniā ā frātre ēius Hasdrubale
ambō Scīpiōnēs, quī per multōs annōs vīctōrēs
fuerant, interficiuntur, exercitus tamen integer mānsit; cāsū
enim magis erant quam virtūte dēceptī. Quō tempore etiam
ā cōnsule Mārcello Siciliae māgna pars capta est, quam 15
tenēre Āfrī coeperant, et nōbilissima urbs Syrācūsāna;
praeda ingēns Rōmam perlāta est. Laevīnus in Macedoniā
cum Philippō et multīs Graeciae populīs et rēge Asiae Attalō
amīcitiam fēcit, et ad Siciliam profectus Hannōnem quendam,
Āfrōrum ducem, apud Agrigentum cīvitātem cum ipsō 20
oppidō cēpit eumque Rōmam cum captīvīs nōbilissimīs mīsit.
XL cīvitātēs in dēditiōnem accēpit, XXVI expūgnāvit. Ita
omnis Sicilia recepta est; ingentī glōriā[69] Rōmam regressus
est. Hannibal in Ītaliā Cn. Fulvium cōnsulem subitō
aggressus cum octō mīlibus hominum interfēcit. 25