Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 62
Efforts for Peace.
Оглавление21. Ita annō septimō decimō ab Hannibale Ītalia līberāta
est. Lēgātī Karthāginiēnsium pācem ā Scīpiōne petīvērunt; 5
ab eō ad senātum Rōmam missī sunt. Quadrāgintā et quīnque
diēbus hīs indūtiae datae sunt, quoūsque īre Rōmam et
regredī possent[74]; et trīgintā mīlia pondō argentī ab hīs
accepta sunt. Senātus ex arbitriō Scīpiōnis pācem iussit
cum Karthāginiēnsibus fierī. Scīpiō hīs condiciōnibus 10
dedit: nē amplius quam trīgintā nāvēs habērent,[75] ut quīngenta
mīlia pondō argentī darent,[75] captīvōs et perfugās
redderent.[75]
22. Interim Hannibale veniente ad Āfricam pāx turbāta
est, multa hostīlia ab Āfrīs facta sunt. Lēgātī tamen eōrum 15
ex urbe venientēs ā Rōmānīs captī sunt, sed iubente Scīpiōne
dīmissī. Hannibal quoque frequentibus proeliīs victus ā
Scīpiōne petīt etiam ipse pācem. Cum ventum esset ad
conloquium, īsdem condiciōnibus data est quibus prius,
additīs quīngentīs mīlibus pondō argentī centum mīlibus 20
lībrārum propter novam perfidiam. Karthāginiēnsibus condiciōnēs
displicuērunt iussēruntque Hannibalem pūgnāre.
Īnfertur ā Scīpiōne et Masinissā, aliō rēge Numidārum, quī
amīcitiam cum Scīpiōne fēcerat, Karthāginī bellum. Hannibal
trēs explōrātōrēs ad Scīpiōnis castra mīsit, quōs captōs 25
Scīpiō circumdūcī per castra iussit ostendīque hīs tōtum
exercitum, mox etiam prandium darī dīmittīque, ut renūntiārent
Hannibalī quae apud Rōmānōs vīdissent.