Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 66

Syro-Aetolian War, 192-189 B.C.

Оглавление

Table of Contents

3. Trānsāctō bellō Macedonicō secūtum est Syriacum contrā

Antiochum rēgem P. Cornēliō Scīpiōne M. Aciliō Glabriōne

cōnsulibus. Huic Antiochō Hannibal sē iūnxerat, Karthāginem,

patriam suam, metū nē Rōmānīs trāderētur,[78] relinquēns.

M. Acilius Glabriō in Achaeā bene pūgnāvit. Castra 10

rēgis Antiochī nocturnā pūgnā capta sunt, ipse fugātus.

Philippō, quia contrā Antiochum Rōmānīs[79] fuisset auxiliō,[79]

fīlius Dēmētrius redditus est.

4. L. Cornēliō Scīpiōne et C. Laeliō cōnsulibus[80] Scīpiō

Āfricānus frātrī suō L. Cornēliō Scīpiōnī cōnsulī lēgātus 15

datus contrā Antiochum profectus est. Hannibal, quī cum

Antiochō erat, nāvālī proeliō[81] victus est. Ipse posteā

Antiochus circā Sipylum apud Māgnēsiam, Asiae cīvitātem,

ā cōnsule Cornēliō Scīpiōne ingentī proeliō[81] fūsus est.

Auxiliō fuit Rōmānīs in eā pūgnā Eumenēs, Attalī rēgis 20

frāter, quī Eumeniam in Phrygiā condidit. Quīnquāgintā

mīlia peditum, tria equitum eō certāmine ex parte rēgis

occīsa sunt. Tum rēx pācem petīt. Īsdem condiciōnibus

data est ā senātū, quamquam victō, quibus ante offerēbātur:

ut ex Eurōpā et Asiā recēderet atque intrā Taurum sē continēret, 25

decem mīlia talentōrum et vīgintī obsidēs praebēret,

Hannibalem, concitātōrem bellī, dēderet. Eumenī

rēgī dōnātae sunt ā senātū omnēs Asiae cīvitātēs, quās

Antiochus bellō perdiderat, et Rhodiīs, quī auxilium Rōmānīs

contrā rēgem Antiochum tulerant, multae urbēs

concessae sunt. Scīpiō Rōmam rediit, ingentī glōriā triumphāvit. 5

Nōmen et ipse ad imitātiōnem frātris Asiāgenis

accēpit, quia Asiam vīcerat, sīcutī frāter ipsīus propter

Āfricam domitam[82] Āfricānus appellābātur.

5. Sp. Postumiō Albīnō Q. Mārciō Philippō cōnsulibus

M. Fulvius dē Aetōlīs triumphāvit. Hannibal, quī, victō 10

Antiochō, nē Rōmānīs trāderētur ad Prūsiam, Bīthȳniae

rēgem, fūgerat, repetītus etiam ab eō est per T. Quīntium

Flāminīnum. Et cum trādendus[83] Rōmānīs esset, venēnum

bibit et apud Libyssam in fīnibus Nīcomēdēnsium sepultus

est. 15

Eutropius

Подняться наверх