Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 72
Celtiberian War, 154 B.C.
Оглавление16. Eōdem tempore Metellus in Celtiberiā apud Hispānōs 5
rēs ēgregiās gessit. Successit eī Q. Pompēius. Nec multō[92]
post Q. quoque Caepiō ad idem bellum missus est, quod
quīdam Viriāthus contrā Rōmānōs in Lūsitāniā gerēbat.
Quō metū Viriāthus ā suīs interfectus est, cum quattuordecim
annīs Hispāniās adversus Rōmānōs mōvisset. Pāstor 10
prīmō fuit, mox latrōnum dux, postrēmō tantōs ad bellum
populōs concitāvit ut adsertor contrā Rōmānōs Hispāniae
putārētur. Et cum interfectōrēs ēius praemium ā Caepiōne
cōnsule peterent, respōnsum est numquam Rōmānīs placuisse
imperātōrēs ā suīs mīlitibus interficī. 15