Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 71
Destruction of Corinth, 146 B.C.
Оглавление14. Corinthiīs quoque bellum indictum est, nōbilissimae 20
Graeciae cīvitātī, propter iniūriam lēgātōrum Rōmānōrum.
Hanc Mummius cōnsul cēpit et dīruit. Trēs igitur Rōmae
simul cēleberrimī triumphī fuērunt: Āfricānī ex Āfricā,
ante cūius currum ductus est Hasdrubal, Metellī ex Macedoniā,
cūius currum praecessit Andriscus, īdem quī et Pseudophilippus, 25
Mummī ex Corinthō, ante quem sīgna aēnea et
pīctae tabulae et alia urbis clārissimae ōrnāmenta praelāta
sunt.
15. Iterum in Macedoniā Pseudopersēs, quī sē Perseī fīlium
esse dīcēbat, conlēctīs servitiīs rebellāvit et, cum
sēdecim mīlia armātōrum habēret, ā Tremelliō quaestōre
superātus est.