Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 76
War with Jugurtha, 111-104 B.C.
Оглавление26. P. Scīpiōne Nāsīcā et L. Calpurniō Bēstiā cōnsulibus
Iugurthae, Numidārum rēgī, bellum inlātum est, quod Adherbalem
et Hiempsalem, Micipsae fīliōs, frātrēs suōs, rēgēs 25
et populī Rōmānī amīcōs, interēmisset.[96] Missus adversum
eum cōnsul Calpurnius Bēstia, corruptus rēgis pecūniā,
pācem cum eō flāgitiōsissimam fēcit, quae ā senātū improbāta
est. Posteā contrā eundem īnsequentī annō Sp. Postumius
Albīnus profectus est. Is quoque per frātrem ignōminiōsē
contrā Numidās pūgnāvit. 5
27. Tertiō missus est Q. Caecilius Metellus cōnsul. Is
exercitum ā priōribus ducibus corruptum ingentī sevēritāte
et moderātiōne cum nihil in quemquam cruentum faceret,[97]
ad disciplīnam Rōmānam redūxit. Iugurtham variīs proeliīs
vīcit, elephantōs ēius occīdit vel cēpit, multās cīvitātēs ipsīus 10
in dēditiōnem accēpit. Et cum iam fīnem bellō[98] positūrus
esset, successum est[99] eī ā C. Mariō. Is Iugurtham et Bocchum,
Mauretāniae rēgem, quī auxilium Iugurthae ferre
coeperat, pariter superāvit. Aliquanta et ipse oppida Numidiae
cēpit bellōque terminum posuit captō Iugurthā per 15
quaestōrem suum Cornēlium Sullam, ingentem virum, trādente
Bocchō Iugurtham. Ā M. Iūniō Sīlānō, conlēga
Q. Metellī, Cimbrī in Galliā victī sunt et ā Minuciō Rūfō in
Macedoniā Scordiscī et Triballī, et ā Serviliō Caepiōne in
Hispāniā Lūsitānī subāctī. Āctī sunt et duo triumphī dē 20
Iugurthā, prīmus per Metellum, secundus per Marium.
Ante currum tamen Marī Iugurtha cum duōbus fīliīs ductus
est catēnātus et mox iussū cōnsulis in carcere strangulātus
est.