Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 81
Social War, 90-88 B.C.
Оглавление3. Sex. Iūliō Caesare et L. Mārciō Philippō cōnsulibus 5
sexcentēsimō quīnquāgēsimō nōnō annō ab urbe conditā, cum
prope alia omnia bella cessārent, in Ītaliā gravissimum
bellum Pīcentēs, Marsī Paelīgnīque mōvērunt, quī, cum annīs
numerōsīs iam populō Rōmānō oboedīrent, tum lībertātem
sibi[103] aequam adserēre coepērunt. Perniciōsum admodum 10
hōc bellum fuit. P. Rutilius cōnsul in eō occīsus est, Caepiō,
nōbilis iuvenis, Porcius Catō, alius cōnsul. Ducēs
autem adversus Rōmānōs Pīcentibus[104] et Marsīs fuērunt
T. Vettius, Hierius Asinius, T. Hērennius, A. Cluentius.
Ā Rōmānīs bene contrā eōs pūgnātum est ā C. Mariō, quī 15
sexiēs cōnsul fuerat, et ā Cn. Pompēiō, māximē tamen ā
L. Cornēliō Sullā, quī inter alia ēgregia ita Cluentium, hostium
ducem, cum māgnīs cōpiīs fūdit ut ex suīs[105] ūnum
āmitteret.[106] Quadrienniō cum gravī tamen calamitāte hōc
bellum trāctum est. Quīntō demum annō fīnem accēpit per 20
L. Cornēlium Sullam cōnsulem, cum anteā in eōdem bellō
ipse multa strēnuē, sed praetor, ēgisset.