Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 84
Sulla takes Athens, 87 B.C. Battle of Chaeronea, 86 B.C.
Оглавление6. Intereā etiam Athēnae, cīvitās Achaeae, ab Aristōne
Athēniēnsī Mithradātī trādita est. Mīserat enim iam ad
Achaeam Mithradātēs Archelāum, ducem suum, cum centum
et vīgintī mīlibus equitum[112] ac peditum, per quem etiam
reliqua Graecia occupāta est. Sulla Archelāum apud Pīraeum, 5
nōn longē ab Athēnīs, obsēdit, ipsās Athēnās cēpit.
Posteā commissō proeliō contrā Archelāum ita eum vīcit ut
ex CXX mīlibus vix decem Archelāō superessent, ex Sullae
exercitū XIII tantum hominēs interficerentur. Hāc pūgnā
Mithradātēs cognitā septuāgintā mīlia lēctissima ex Asiā 10
Archelāō mīsit, contrā quem iterum Sulla commīsit. Prīmō
proeliō quīndecim mīlia hostium interfecta sunt et fīlius
Archelāī Diogenēs; secundō omnēs Mithradātis cōpiae exstinctae
sunt, Archelāus ipse trīduō nūdus in palūdibus
latuit. Hāc rē audītā Mithradātēs iussit cum Sullā dē pāce 15
agī.