Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 67
Third Macedonian War, 176-168 B.C.
Оглавление6. Philippō, rēge Macedoniae, mortuō, quī et adversum
Rōmānōs bellum gesserat et posteā Rōmānīs contrā Antiochum
auxilium tulerat, fīlius ēius Perseus in Macedoniā
rebellāvit ingentibus cōpiīs ad bellum parātīs. Nam adiūtōrēs
habēbat Cotyn, Thraciae rēgem, et rēgem Īllyricī, Gentium 20
nōmine.[84] Rōmānīs autem auxiliō erant Eumenēs,
Asiae rēx, Ariarātus Cappadociae, Antiochus Syriae, Ptolemaeus
Aegyptī, Masinissa Numidiae. Prūsiās autem Bīthȳniae,
quamquam sorōrem Perseī uxōrem habēret, utrīsque
sē aequum praebuit. Dux Rōmānōrum P. Licinius cōnsul 25
contrā Perseum missus est et ā rēge gravī proeliō victus.
Neque tamen Rōmānī, quamquam superātī, rēgī petentī
pācem praestāre voluērunt, nisi hīs condiciōnibus: ut sē
et suōs senātuī et populō Rōmānō dēderet.[85] Mox missus
contrā eum L. Aemilius Paulus cōnsul et in Īllyricum C.
Anicius praetor contrā Gentium. Sed Gentius facile ūnō
proeliō victus mox sē dēdidit. Māter ēius et uxor et duo
fīliī, frāter quoque simul in potestātem Rōmānōrum vēnērunt. 5
Ita bellō intrā XXX diēs perfectō ante cognitum est
Gentium victum quam coeptum bellum nūntiārētur.