Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 79
Оглавление1. Dum bellum in Numidiā contrā Iugurtham geritur,[100]
Rōmānī cōnsulēs M. Mānlius et Q. Caepiō ā Cimbrīs et
Teutonibus et Tugurīnīs et Ambrōnibus, quae erant Germānōrum
et Gallōrum gentēs, victī sunt iūxtā flūmen Rhodanum
ingentī interneciōne; etiam castra sua et māgnam 5
partem exercitūs perdidērunt. Timor Rōmae grandis fuit,
quantus vix Hannibalis tempore nē iterum Gallī Rōmam
venīrent.[101] Ergō Marius post victōriam Iugurthīnam secundō
cōnsul est factus, bellumque eī contrā Cimbrōs et
Teutonas dēcrētum est. Tertiō quoque eī et quārtō dēlātus 10
est cōnsulātus, quia bellum Cimbricum prōtrahēbātur. Sed
in quārtō cōnsulātū conlēgam habuit Q. Lutātium Catulum.
Cum Cimbrīs itaque cōnflīxit et duōbus proeliīs CC mīlia
hostium cecīdit, LXXX mīlia cēpit et ducem eōrum Teutobodum,
propter quod meritum absēns quīntō cōnsul est factus. 15