Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 86
Battle of Colline Gate, 82 B.C.
Оглавление8. Sed cum Rōmae mūtātī cōnsulēs essent, Marius, Marī
fīlius, ac Papīrius Carbō cōnsulātum accēpissent, Sulla
contrā Marium iūniōrem dīmicāvit et XV mīlibus ēius occīsīs
CCCC dē suīs perdidit. Mox etiam urbem ingressus est. 15
Marium, Marī fīlium, Praeneste[115] persecūtus obsēdit et ad
mortem compulit. Rūrsus pūgnam gravissimam habuit
contrā Lamponium et Carīnātem, ducēs partis Mariānae, ad
portam Collīnam. LXX mīlia hostium in eō proeliō contrā
Sullam fuisse dīcuntur. XII mīlia sē Sullae dēdidērunt, 20
cēterī in aciē, in castris, in fugā īnsatiābilī īrā victōrum
cōnsūmptī sunt. Cn. quoque Carbō, cōnsul alter, ab Arīminō
ad Siciliam fūgit et ibi per Cn. Pompēium interfectus
est, quem adulēscentem Sulla atque annōs ūnum et vīgintī
nātum cognitā ēius industriā exercitibus praefēcerat, ut 25
secundus ā Sullā habērētur.
9. Occīsō ergō Carbōne Siciliam Pompēius recēpit. Trānsgressus
inde ad Āfricam Domitium, Mariānae partis ducem,
et Hiardam, rēgem Mauretāniae, quī Domitiō auxilium ferēbat,
occīdit. Post haec Sulla dē Mithradāte ingentī glōriā
triumphāvit. Cn. etiam Pompēius, quod nūllī Rōmānōrum
tribūtum erat, quārtum et vīcēsimum annum agēns dē 5
Āfricā triumphāvit. Hunc fīnem habuērunt duo bella
fūnestissima, Ītalicum, quod et sociāle dictum est, et cīvīle,
quae ambō trācta sunt per annōs decem. Cōnsūmpsērunt
ultrā CL mīlia hominum, virōs cōnsulārēs XXIV, praetōriōs
VII, aedīlīciōs LX, senātōrēs ferē CC. 10