Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 85
Terms of Peace, 84 B.C. Sulla’s Return to Italy, 83 B.C.
Оглавление7. Interim eō tempore Sulla etiam Dardanōs, Scordiscōs,
Dalmatās et Maedōs partim vīcit, aliōs in fidem accēpit.
Sed cum lēgātī ā rēge Mithradāte, quī pācem petēbant,
vēnissent, nōn aliter sē datūrum Sulla esse respōndit, nisi 20
rēx relīctīs hīs, quae occupāverat, ad rēgnum suum redisset.
Posteā tamen ad conloquium ambō vēnērunt. Pāx inter eōs
ōrdināta est, ut Sulla ad bellum cīvīle festīnāns ā tergō
perīculum nōn habēret. Nam dum Sulla in Achaeā atque
Asiā Mithradātēn vincit,[113] Marius, quī fugātus erat, et 25
Cornēlius Cinna, ūnus ex cōnsulibus, bellum in Ītaliā reparāvērunt
et ingressī urbem Rōmam nōbilissimōs ē senātū et cōnsulārēs
virōs interfēcērunt, multōs prōscrīpsērunt, ipsīus
Sullae domō ēversā fīliōs et uxōrem ad fugam compulērunt.
Ūniversus reliquus senātus ex urbe fugiēns ad Sullam in
Graeciam vēnit, orāns ut patriae subvenīret. Ille in 5
Ītaliam trāiēcit, bellum cīvīle gestūrus adversus Norbānum
et Scīpiōnem cōnsulēs. Et prīmō proeliō contrā Norbānum
dīmicāvit nōn longē ā Capuā.[114] Tunc sex mīlia ēius cecīdit,
sex mīlia cēpit, CXXIV suōs āmīsit. Inde etiam ad Scīpiōnem
sē convertit et ante proelium tōtum ēius exercitum sine 10
sanguine in dēditiōnem accēpit.