Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 70
Third Punic War, 149-146 B.C.
Оглавление10. Tertium deinde bellum contrā Karthāginem suscipitur, 15
sexcentēsimō et alterō ab urbe conditā annō, L. Mānliō
Cēnsōrīnō et M. Mānīliō cōnsulibus, annō quīnquagēsimō
prīmō postquam secundum Pūnicum trānsāctum erat. Hī
profectī Karthāginem oppūgnāvērunt. Contrā eōs Hasdrubal,
dux Karthāginiēnsium, dīmicābat. Famea, dux alius, 20
equitātuī Karthāginiēnsium praeerat. Scīpiō tunc, Scīpiōnis
Āfricānī nepōs, tribūnus ibi mīlitābat. Hūius[89] apud omnēs
ingēns metus et reverentia erat. Nam et parātissimus ad
dīmicandum[90] et cōnsultissimus habēbātur. Itaque per eum
multa ā cōnsulibus prōsperē gesta sunt, neque quicquam 25
magis vel Hasdrubal vel Famea vītābant quam contrā eam
Rōmānōrum partem committere ubi Scīpiō dīmicāret.
11. Per idem tempus Masinissa, rēx Numidārum, per annōs
sexāgintā ferē amīcus populī Rōmānī, annō vītae nōnāgēsimō
septimō mortuus quadrāgintā quattuor fīliīs relīctīs
Scīpiōnem dīvīsōrem rēgnī inter fīliōs suōs esse iussit.
12. Cum igitur clārum Scīpiōnis nōmen esset, iuvenis adhūc 5
cōnsul est factus et contrā Karthāginem missus. Is eam
cēpit ac dīruit. Spolia ibi inventa, quae variārum cīvitātum
excidiīs[91] Karthāgō conlēgerat, et ōrnāmenta urbium cīvitātibus
Siciliae, Ītaliae, Āfricae reddidit, quae sua recognōscēbant.
Ita Karthāgō septingentēsimō annō, quam condita 10
erat, dēlēta est. Scīpiō nōmen quod avus ēius accēperat
meruit, scīlicet ut propter virtūtem etiam ipse Āfricānus
iūnior vocārētur.
13. Interim in Macedoniā quīdam Pseudophilippus arma
mōvit et Rōmānum praetōrem P. Iuventium contrā sē missum 15
ad interneciōnem vīcit. Post eum Q. Caecilius Metellus
dux ā Rōmānīs contrā Pseudophilippum missus est et
XXV mīlibus ēius occīsīs Macedoniam recēpit, ipsum etiam
Pseudophilippum in potestātem suam redēgit.