Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 73
Capture of Numantia, 133 B.C.
Оглавление17. Q. Pompēius deinde cōnsul ā Numantīnīs, quae Hispāniae
cīvitās fuit opulentissima, superātus[93] pācem ignōbilem
fēcit. Post eum C. Hostīlius Mancīnus cōnsul iterum cum
Numantīnīs pācem fēcit īnfāmem, quam populus et senātus
iussit īnfringī atque ipsum Mancīnum hostibus trādī, ut in 20
illō, quem auctōrem foederis habēbant, iniūriam solūtī
foederis[94] vindicārent. Post tantam igitur ignōminiam, quā
ā Numantīnīs bis Rōmānī exercitūs fuerant subiugātī, P.
Scīpiō Āfricānus secundō cōnsul factus et ad Numantiam
missus est. Is prīmum mīlitem vitiōsum et ignāvum exercendō 25
magis quam pūniendō sine aliquā ācerbitāte corrēxit,
tum multās Hispāniae cīvitātēs partim cēpit, partim in
dēditiōnem accēpit, postrēmō ipsam Numantiam diū obsessam
famē confēcit et ā solō ēvertit, reliquam prōvinciam in
fidem accēpit. 5
18. Eōdem tempore Attalus, rēx Asiae, frāter Eumenis,
mortuus est hērēdemque populum Rōmānum relīquit. Ita
imperiō Rōmānō per testāmentum Asia accessit.
19. Mox etiam D. Iūnius Brūtus dē Callaecīs et Lūsitānīs
māgnā glōriā triumphāvit et P. Scīpiō Āfricānus dē Numantīnīs 10
secundum triumphum ēgit quartō decimō annō
postquam priōrem dē Āfricā ēgerat.