Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 74
War with Aristonicus, 131 B.C.
Оглавление20. Mōtum interim in Asiā bellum est ab Aristonīcō, Eumenis
fīliō, quī ex concubīnā susceptus fuerat. Hīc Eumenēs
frāter Attalī fuerat. Adversus eum missus P. Licinius 15
Crassus īnfīnīta rēgum habuit auxilia. Nam et Bīthȳniae
rēx Nīcomēdēs Rōmānōs iūvit et Mithradātēs Ponticus, cum
quō bellum posteā gravissimum fuit, et Ariarātus Cappadox
et Pylaemēnēs Paphlagōn. Victus est tamen Crassus
et in proeliō interfectus est. Caput ipsīus Aristonīcō 20
oblātum est, corpus Smyrnae sepultum. Posteā Perperna,
cōnsul Rōmānus, quī successor Crassō veniēbat, audītā bellī
fortūnā ad Asiam celerāvit et aciē victum Aristonīcum apud
Stratonīcēn cīvitātem, quō cōnfūgerat, famē ad dēditiōnem
compulit. Aristonīcus iussū[95] senātūs Rōmae in carcere 25
strangulātus est. Triumphārī enim dē eō nōn poterat, quia
Perperna apud Pergamum Rōmam rediēns diem obierat.
21. L. Caeciliō Metellō et T. Quīntiō Flāminīnō cōnsulibus
Karthāgō in Āfricā iussū[95] senātūs reparāta est, quae nunc
manet, annīs duōbus et vīgintī postquam ā Scīpiōne fuerat
ēversa. Dēductī sunt eō cīvēs Rōmānī.